Bible

 

Genesis 15

Studie

   

1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

2 Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.

3 Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.

4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.

5 Eduxitque eum foras, et ait illi : Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.

6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.

7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.

8 At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?

9 Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.

10 Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.

11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.

12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.

13 Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.

14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia.

15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.

16 Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.

17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,

20 et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,

21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.

   

Bible

 

Exodus 1:11

Studie

       

11 Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1795

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1795. ‘Et filius procurator domus meae’: quod significet Ecclesiam externam, constat a significatione ‘procuratoris domus’ in sensu interno, hoc est, respective ad Ecclesiam; Ecclesia externa dicitur ‘procurator domus’, cum ipsa Ecclesia interna ‘domus’, et ‘paterfamilias’ Dominus; Ecclesia externa non aliter se habet; omnis enim procuratio pertinet ad externum Ecclesiae, sicut administratio ritualium, et plurium quae sunt Templi et ipsius Ecclesiae, hoc est, Domus Jehovae seu Domini.

[2] Externa Ecclesiae absque internis nihili sunt, sed ab internis habent quod sint, et talia sunt qualia interna; se habet hoc sicut homo; externum ejus seu corporeum est in se quoddam nullum nisi internum sit quod animet et vivificet; quale itaque est internum, tale est externum; seu qualis est animus et mens, talis aestimatio omnium quae existunt per externum seu corporeum; quae cordis sunt, faciunt hominem, non quae oris et gestuum; ita quoque interna Ecclesiae; sed usque externa Ecclesiae se habent sicut externa hominis, quod procurent et administrent, seu quod idem est, externus seu corporeus homo similiter dici potest ‘procurator seu administrator domus’, cum ‘domus’ est interiorum: ex his patet quid ‘improles’, nempe cum non internum Ecclesiae sed modo externum, sicut fuit tempore illo, de quo Dominus conquestus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.