Bible

 

Genesis 15

Studie

   

1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

2 Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.

3 Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.

4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.

5 Eduxitque eum foras, et ait illi : Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.

6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.

7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.

8 At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?

9 Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.

10 Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.

11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.

12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.

13 Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.

14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia.

15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.

16 Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.

17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,

20 et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,

21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.

   

Bible

 

Exodus 1:10

Studie

       

10 Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6650

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6650. Vers. 8-14. Et surrexit rex novus super Aegyptum, qui non novit Josephum. Et dixit ad populum suum, Ecce populus filiorum Israelis multus et numerosus prae nobis. Age, prudentia utamur illi; forte multiplicabitur, et erit quod obveniant bella, et adjunget se etiam ille ad inimicos nostros, et pugnabit in nos; et ascendet e terra. Et posuerunt super illum principes tributorum, propter ut affligere illum oneribus; et aedificavit urbes promptuariorum Pharaoni, Pithom et Raamses. Et quemadmodum afflixerunt illum, ita multiplicabatur, et ita augebatur; et fastidio affecti propter filios Israelis. Et servire fecerunt Aegyptii filios Israelis in saevitia. Et amaram reddiderunt vitam illorum servitute gravi, in luto et in lateribus, et in omni servitio in agro, cum omni servitio illorum, quo servire fecerunt illos in saevitia. Et surrexit rex novus super Aegyptum significat scientifica separata quae contra vera Ecclesiae: ‘qui non novit Josephum’ significat quae prorsus abalienata ab interno: ‘et dixit ad populum suum’ significat scientifica subordinata: ‘Ecce populus filiorum Israelis multus et numerosus prae nobis’ significat quod invalescant vera Ecclesiae super scientificis abalienatis: ‘Age prudentia utamur illi’ significat astum: ‘forte multiplicabitur, et erit quod obveniant bella’ significat praevalentiam si crescit: ‘et adjunget se etiam ille ad inimicos nostros, et pugnabit in nos’ significat quod sic corroborabuntur socii qui malum inferent: et ascendet e terra significat quod sic instaurata erit Ecclesia: 1 et posuerunt super illum principes tributorum' significat falsa quae adigerent ad serviendum: ‘propter ut affligere illum oneribus’ significat ingravescentiam per servitutes: ‘et aedificavit urbes promptuariorum Pharaoni’ significat doctrinas ‘ex’ falsificatis veris in naturali ubi scientifica abalienata: ‘Pithom et Raamses’ significat quale earum: ‘et quemadmodum afflixerant illum, ita multiplicabatur’ significat quod secundum infestationes vera crescerent: ‘et ita augebatur’ significat quod firmarentur: ‘et fastidio affecti propter filios Israelis’ significat aversationem majorem: ‘et servire fecerunt Aegyptii filios Israelis’ significat subjugationis intentionem: ‘in saevitia’ significat immisericordiam: ‘et amaram reddiderunt vitam illorum servitute gravi’ significat usque ut infesta fieret subjugationis intentio: ‘in luto et in lateribus’ significat propter mala quae invenerunt, et falsa quae finxerunt: ‘et in omni servitio in agro’ significat subjugationis intentionem contra illa quae sunt Ecclesiae: ‘cum omni servitio illorum, 2 quo servire fecerunt illos in saevitia’ significat subjugationis intentionem multis modis ex immisericordia.

Poznámky pod čarou:

1. Above this brief exposition of verse 11 Swedenborg wrote hieroglyphica

2. Swedenborg had in saevitia, significat et quae aliunde et hoc cum immisericordia then he deleted in saevitia, and in place of significat... aliunde overwrotesignificat quae aliunde, quo servire fecerunt illos in saevitia

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.