Bible

 

Genesis 15

Studie

   

1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

2 Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.

3 Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.

4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.

5 Eduxitque eum foras, et ait illi : Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.

6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.

7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.

8 At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?

9 Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.

10 Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.

11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.

12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.

13 Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.

14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia.

15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.

16 Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.

17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,

20 et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,

21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.

   

Bible

 

Psalms 105:42

Studie

       

42 For he remembered his holy promise, and Abraham his servant.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1864

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1864. ‘In die illo pepigit Jehovah cum Abramo foedus’: quod significet conjunctionem Interioris Hominis Domini cum Interno, constat ex significatione ‘foederis’ quod sit conjunctio, de qua prius n. 665, 666, 1023, 1038; et hic quia agitur in interno sensu de Domino, significat conjunctionem interiorem; nam progressus est Dominus magis et magis ad conjunctionem et unionem cum Jehovah Patre Ipsius, usque dum unus factus, hoc est, ipsa Essentia Humana etiam Jehovah, Qui fuit ipsum Internum Domini; haec repraesentata sunt per ‘foedus quod Jehovah pepigit cum Abramo’: quisque vide potest quod Jehovah nusquam pangat foedus cum homine; hoc foret contra Divinum; quid homo nisi quoddam vile et spurcum, quod ex se nihil nisi quam malum cogitat et facit; omne bonum quod facit, est ex Jehovah; ex quo constare potest quod foedus hoc, sicut cetera foedera cum posteris Abrami, non aliud fuerit quam repraesentativum Divini et caelestium regni Dei, hic quod fuerit repraesentativum conjunctionis Humanae Essentiae Domini cum Ipsius Divina, hoc est, Jehovah: quod fuerit repraesentativum conjunctionis Interioris Hominis Domini cum Interno, hoc est, Jehovah, constat ex praecedentibus quod nempe Dominus per tentationum pugnas et victorias magis et magis se conjunxit et univit. Quid Interior Homo, prius dictum est, nempe quod medius inter Internum et Externum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.