Bible

 

Genesis 15

Studie

   

1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

2 Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.

3 Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.

4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.

5 Eduxitque eum foras, et ait illi : Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.

6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.

7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.

8 At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?

9 Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.

10 Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.

11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.

12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.

13 Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.

14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia.

15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.

16 Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.

17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,

20 et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,

21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.

   

Bible

 

Psalms 105:42

Studie

       

42 For he remembered his holy promise, and Abraham his servant.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1832

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1832. ‘Et volucrem non partitas’: quod significet spiritualia, quod talis non parallelismus et correspondentia, constat ex significatione ‘volucris’ quod sit spirituale, de qua in versu 9 mox supra’ et ex e quod ‘volucrem non in medium diviserit’, consequenter quod talis parallelismus et correspondentia non sit: per spiritualia significantur ut prius saepe dictum, omnia quae sunt fidei, proinde omnia doctrinalia nam haec vocantur fidei tametsi non sunt fidei priusquam charitati conjuncta; inter haec et Dominum non datur parallelismus et correspondentia, sunt enim talia quae non influunt per dictamen internum et conscientiam, sicut illa quae sunt amoris et charitatis, sed influunt per instructionem, et sic per auditionem; ita non ab interiore sed a exteriore, et ita apud hominem formant sua vasa seu recipientia;

[2] plurima pars eorum apparent sicut vera et 1 non sunt vera, ut illa quae sunt sensus litteralis Verbi, et repraesentativa veri, et significativa veri, ita in se nec vera; quaedam etiam sunt falsa, quae usque pro vas: et recipientibus inservire possunt; apud Dominum autem non sunt nisi essentialiter vera, quare non parallelismus et correspondenti illorum datur; sed usque adaptari possunt ut inserviant caelestibus, quae sunt amoris et charitatis, pro vasis; sunt haec quae constituunt nubem partis intellectualis, de qua prius, cui Dominus insinuat charitatem, et sic facit conscientiam:

[3] sicut, pro exemplo, apud illos qui manent in sensu litterae Verbi, et putant quod Dominus sit qui inducit in tentationem, qui tunc cruciat conscientiam hominis, et quia permittit malum quod sit causa mali, quod malos in infernum detrudat et similia; haec sunt apparentia vera sed non sunt vera; et quia non sunt vera in se, non est parallelismus et correspondentia; haec usque Dominus relinquit integra apud hominem, et adaptat illa miraculose per charitatem ut possint inservire caelestibus pro vasis: similiter etiam gentium probarum cultus, doctrinalia et moralia, immo idola, haec pariter Dominus relinquit integra, et usque per charitate: adaptat illa ut quoque pro vasis inserviant: similiter perplurimi ritus in Ecclesia Antiqua, et postea in Ecclesia Judaica, qui in se nihil alii fuerunt quam ritualia in quibus non verum, quae tolerata et permissa’, immo jussa, quia a parentibus eorum pro sanctis habita, et sic eorum animis ab infantia sicut vera implantata et impressa;

[4] haec et talia sunt quae significantur per id quod ‘volucres non sint divisae’; quae enim semel implantantur hominis opinioni, et pro sanctis habenti modo non sint contra ordinem Divinum, relinquit Dominus integra, et tametsi non parallelismus et correspondentia datur, usque adaptat; haec quoque sunt quae significata in Ecclesia Judaica per id quod in sacrificiis aves non divisae sint, nam dividere est sibi ex opposito ponere ut adaequate correspondeant; et quia illa de quibus dictum, non adaequate correspondentia sunt, in altera vita apud eos qui se instrui patiuntur, obliterantur, et ipsa vera affectionibus boni implantantur; quod nec aves divisae fuerint in Ecclesia Judaica, ex causa hujus repraesentationis et significationis, constat apud Mosen,

Si de ave holocaustum munus suum Jehovae, et adducet de turturibus aut de filiis columbae, et findet illam cum alis ejus, non dividet, Lev. 1:14, 17;

pariter in sacrificiis pro peccato; Lev. 5:7, 8.

Poznámky pod čarou:

1. Probably a misprint for at.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.