Bible

 

Genesis 15

Studie

   

1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

2 Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.

3 Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.

4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.

5 Eduxitque eum foras, et ait illi : Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.

6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.

7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.

8 At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?

9 Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.

10 Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.

11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.

12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.

13 Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.

14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia.

15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.

16 Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.

17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,

20 et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,

21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.

   

Bible

 

Psalms 105:42

Studie

       

42 For he remembered his holy promise, and Abraham his servant.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1815

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1815. ‘Dixit ad illum, Ego Jehovah’: quod significet Internum Hominem Domini Qui Jehovah, unde perceptio, constat ex illis quae passim prius dicta sunt, nempe quod Internum Domini, hoc est, quodcumque Dominus ex Patre accepit, in Ipso fuerit Jehovah, nam, ex Jehovah conceptus est: aliud est quod homo accipit a patre et aliud quod a matre; a patre accipit homo omne quod internum est, ipsa anima seu vita est ex patre, sed a matre accipit omne quod externum est; verbo, interior homo seu ipse spiritus est a patre, sed exterior homo seu ipsum corpus est a matre; quod quisque capere potest solum ex eo quod ipsa anima implantetur a patre, quae incohat se induere corpusculari forma in ovulo; quicquid dein adjicitur tam in ovulo quam in utero, est matris, nam aliunde accrementum non habet:

[2] inde constare potest quod Dominus quoad Interna fuerint Jehovah: at quia externum quod Dominus accepit a matre, uniendum esset Divino seu Jehovae, et hoc per tentationes et victorias, ut dictum, non potuit aliter in statibus illis Ipsi apparere quam quando cum Jehovah locutus est, quod esset quasi cum alio, cum tamen Ipse locutus fuit secum quantum nempe conjunctus fuit. Perceptio quam Dominus habuit perfectissimam prae omnibus qui nati sunt, fuit ex Interno Ipsius, hoc est, ex Ipso Jehovah, quod hic in sensu interno significatur per id quod ‘dixerit ad illum Jehovah’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.