Bible

 

Genesis 15

Studie

   

1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

2 Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.

3 Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.

4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.

5 Eduxitque eum foras, et ait illi : Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.

6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.

7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.

8 At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?

9 Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.

10 Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.

11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.

12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.

13 Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.

14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia.

15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.

16 Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.

17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,

20 et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,

21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.

   

Bible

 

Psalms 105:42

Studie

       

42 For he remembered his holy promise, and Abraham his servant.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1787

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1787. ‘Ne timeas Abram, Ego clypeus tibi:’ quod significet tutationem contra mala et falsa cui confiditur, constat a significatione ‘clypei’, de qua mox: haec verba quod nempe ‘Jehovah clypeus’ et quod ‘merces valde’, sunt verba consolationis post tentationes; omnis tentatio secum habet aliquam speciem desperationis, alioquin non est tentatio, quare etiam consolatio sequitur; qui tentatur, in anxietates fertur quae inducunt statum desperationis de fine; ipsa pugna tentationis non aliud est: qui in certitudine est de victoria, is non in anxietate est, ita nec in tentatione:

[2] Dominus quia sustinuit omnium dirissimas et crudelissimas tentationes, non potuit aliter ac quod etiam in desperationes actus esset, quas dispelleret et evinceret propria potentia; ut satis constare potest a tentatione Ipsius in Gethsemane, de qua ita apud Lucam Cum Jesus esset in loco, dixit discipulis, Orate ut non ingrediamini in tentationem; Ipse autem abstractus est ab illis quasi ad jactum lapidis, et ponens genua oravit, dicens, Pater, si velis, ut transeat calix hic a Me, attamen non voluntas Mea, sed Tua fiat: visus autem Ipsi angelus e caelo confortans Ipsum; cumque esset in angore, intentius oravit; factus vero sudor Ipsius ut guttae 1 sanguinis descendentes super terram, 22:40-45:

apud Matthaeum, Incipit affici dolore et angore; tunc dixit discipulis, Maesta tota est anima Mea usque ad mortem, ... et progressus paulum cecidit super faciem Suam precans, dicens, Pater Mi, si possibile est, transeat a Me calix hic; verum tamen non sicut Ego volo, sed sicut Tu:... rursus secunda vice abiit, et precatus est, dicens, Pater Mi, si non potest hic calix transire a Me, nisi bibero illum, fiat voluntas Tua; ... et precatus est tertia vice, idem verbum dicens, Matth. 26:36-44:

apud Marcum, Coepit expavescere et valde angi, ... dixit discipulis, Maestitia circumdata est anima Mea usque ad mortem; ... progressus paululum, cecidit super terram, et oravit, ut, si possibile esset, transiret ab Ipso hora; dixit, Abba Pater, omnia possibilia Tibi, transfer calicem a Me hunc, non tamen ut Ego volo, sed sicut Tu: hoc secundo, et hoc tertio, 14:33-41.

[3] Ex his constare potest quales Domini tentationes fuerunt, quod omnium immanissimae, et quod Ipsi ab intimis angor, usque ad sudores sanguinis, et quod tunc in statu desperationis de fine et eventu, et quod Ipsi consolationes; haec verba, ‘Ego Jehovah clypeus tuus, et merces tua valde’ involvunt similiter consolationem post pugnas tentationum, de quibus in capite praecedente actum.

Poznámky pod čarou:

1. Greek [ ] (thromboi) = clots, the KJV (1611) has great drops.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.