Bible

 

Genesis 14

Studie

   

1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Senaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex Gentium

2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor.

3 Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis.

4 Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.

5 Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo : percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,

6 et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine.

7 Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades : et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar.

8 Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor : et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri :

9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti : quatuor reges adversus quinque.

10 Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi : et qui remanserant, fugerunt ad montem.

11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhæ, et universa quæ ad cibum pertinent, et abierunt :

12 necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.

13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi, fratris Escol, et fratris Aner : hi enim pepigerant fœdus cum Abram.

14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo : et persecutus est usque Dan.

15 Et divisis sociis, irruit super eos nocte : percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci.

16 Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.

17 Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.

18 At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,

19 benedixit ei, et ait : Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram :

20 et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.

21 Dixit autem rex Sodomorum ad Abram : Da mihi animas, cetera tolle tibi.

22 Qui respondit ei : Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ,

23 quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas : Ego ditavi Abram :

24 exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre : isti accipient partes suas.

   

Bible

 

Hebrews 7:2

Studie

       

2 cui et decimas omnium divisit Abraham : primum quidem qui interpretatur rex justitiæ : deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1691

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1691. Quod ‘mons’ sit amor sui et amor mundi, constare potest a significatione ‘montis’, de qua mox. Omne malum et falsum existit ab amore sui et amore mundi; non alia origo illorum est; amor enim sui et mundi sunt opposita amori caelesti et spirituali; et quia opposita, sunt ii qui caelestia et spiritualia regni Dei destruere continue conantur; ex amore sui et mundi existunt omnia odia, ex odiis omnes vindictae et crudelitates, ex illis et his omnes doli, in summa omnia inferna.

[2] Quod per ‘montes’ in Verbo significetur amor sui et mundi, constare potest ab his locis;

apud Esaiam,

Oculi superbiae hominis humiliabitur, et deprimetur altitudo hominum; ... dies Jehovae Zebaoth super omne superbum et altum, ... super omnes montes altos, et super omnes colles elatos, et super omnem turrim excelsam, 2:11, 12, 14, 15; manifeste ‘montes alti’ pro amore sui, et ‘colles elati’ pro amore mundi:

[3] apud eundem,

Omnis vallis extolletur, et omnis mons et collis humiliabuntur, 10:14;

etiam manifeste pro amore sui et mundi:

apud eundem,

Vastabo montes et colles, et omnem herbam eorum arefaciam, 42:15;

similiter ‘montes’ pro amore sui, et ‘colles’ pro amore mundi:

apud Ezechielem,

Diruentur montes, et cadent gradus, et omnis murus in terram cadet, 38:20:

[4] apud Jeremiam,

Ecce Ego contra te, mons perdens, perdens universam terram, et extendam manum Meam contra te, et devolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis, 51:25;

ubi de Babele et Chaldaea, per quas quod amor sui et mundi significetur, prius ostensum: in cantico Mosis, Ignis accensus est in ira Mea, et ardebit usque ad infernum infimum, et comedet terram et proventum ejus, et inflammabit fundamenta montium, Deut. 32:22;

‘fundamenta montium’ pro infernis, ut manifeste dicitur; fundamenta montium vocantur quia amor sui et amor mundi ibi regnant, et inde sunt:

[5] apud Jonam, Circumdederunt me aquae usque ad animam, abyssus circumcinxit me, alga alligata capiti meo; ad excisiones montium descendi; terrae vectes super me in aeternum, at ascendere fecisti e fovea vitas meas, Jehovah Deus mi, 2:6, 7;

tentationes Domini contra inferna per ‘Jonam cum erat in ventre piscis magni’ prophetice ita describuntur; ut quoque alibi in Verbo, cumprimis apud Davidem; qui in tentationibus est, in infernis est; in infernis esse, nihil facit locus, sed status.

[6] Quia ‘montes’ et ‘turres’ significant amorem sui et mundi, inde constare potest quid significatur per id quod Dominus ductus a diabolo super montem altum et super pinnam templi, nempe in omnium extremas tentationum pugnas contra amores sui et mundi, hoc est, contra inferna. Montes etiam in opposito sensu, ut solitum, significant amorem caelestem et spiritualem, ut ostensum prius n. 795, 796.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.