Bible

 

Genesis 12

Studie

   

1 Dixit autem Dominus ad Abram : Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi.

2 Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.

3 Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universæ cognationes terræ.

4 Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot : septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran.

5 Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran : et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam,

6 pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem : Chananæus autem tunc erat in terra.

7 Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei : Semini tuo dabo terram hanc. Qui ædificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.

8 Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai : ædificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus.

9 Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem.

10 Facta est autem fames in terra : descenditque Abram in Ægyptum, ut peregrinaretur ibi : prævaluerat enim fames in terra.

11 Cumque prope esset ut ingrederetur Ægyptum, dixit Sarai uxori suæ : Novi quod pulchra sis mulier :

12 et quod cum viderint te Ægyptii, dicturi sunt : Uxor ipsius est : et interficient me, et te reservabunt.

13 Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis : ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui.

14 Cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum, viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis.

15 Et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum : et sublata est mulier in domum Pharaonis.

16 Abram vero bene usi sunt propter illam : fueruntque ei oves et boves et asini, et servi et famulæ, et asinæ et cameli.

17 Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram.

18 Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei : Quidnam est hoc quod fecisti mihi ? quare non indicasti quod uxor tua esset ?

19 quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem ? Nunc igitur ecce conjux tua, accipe eam, et vade.

20 Præcepitque Pharao super Abram viris : et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia quæ habebat.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1401

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1401. CAPUT XII

1. ET dixit JEHOVAH ad Abramum, Abi tibi e terra tua, et e nativitate tua, et e domo patris tui, ad terram quam videre faciam te.

2. Et faciam te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnum faciam nomen tuum; et eris benedictio.

3. Et benedicam benedicentibus tibi, et maledicenti tibi maledicam; et benedicentur in te omnes familiae humi.

4. Et ivit Abram, quemadmodum locutus ad illum JEHOVAH, et ivit cum illo Lot; et Abram filius quinque annorum et septuaginta annorum, cum exivit e Harane.

5. Et accepit Abram Sarai uxorem suam, et Lotum filium fratris sui, et omnem acquisitionem illorum, quam acquisiverunt, et animam quam fecerant in Haran; et exiverunt ad eundum in terram Canaan, et venerunt in terram Canaan.

6. Et transivit Abram per terram usque ad locum Shechem, usque ad quercetum Moreh; et Canaanita tunc in terra.

7. Et visus JEHOVAH Abramo, et dixit, Semini tuo dabo terram hanc; et aedificabat ibi altare JEHOVAE, Qui visus illi.

8. Et transtulit inde in montem ab oriente Betheli, et tetendit tentorium; Bethel a mari, et Ai ab oriente; et aedificavit ibi altare JEHOVAE, et invocavit nomen JEHOVAE.

9. Et profectus Abram eundo et proficiscendo versus meridiem.

10. Et fuit fames in terra; et descendit Abram in Aegyptum ad peregrinandum ibi; quia gravis fames in terra.

11. Et factum, ut cum appropinquavit ad veniendum in Aegyptum, et dixit ad Sarai uxorem suam, Ecce quaeso, novi quod femina pulchra aspectu tu.

12. Et erit, cum viderint te Aegyptii, et dicent, Uxor illius haec, et occident me, et te vivificabunt.

13. Dic quaeso, soror mea tu; propterea ut bene fiat mihi propter te, et vivat anima mea tui causa.

14. Et factum, cum venit Abram in Aegyptum, et viderunt Aegyptii feminam, quod pulchra illa valde.

15. Et viderunt illam principes Pharaonis, et laudaverunt illam ad Pharaonem; et assumpta est femina domum Pharaonis.

16. Et Abramo benefecit propter illam; et fuit illi grex et armentum, et asini et servi, et ancillae et asinae, et cameli.

17. Et percussit JEHOVAH Pharaonem plagis magnis, et domum ejus, propter verbum Sarai, uxoris Abrami.

18. Et vocavit Pharaoh Abramum, et dixit, Quid hoc fecisti mihi? quare non indicasti mihi, quod uxor tua illa?

19. Quare dixisti, Soror mea illa? et accepissem illam mihi in mulierem; et nunc, ecce uxor tua, accipe et vade.

20. Et praecepit super illo Pharaoh viris; et dimiserunt illum, et uxorem illius, et omnia quae illi.

CONTENTA

HISTORICA vera hic incohant, quae omnia repraesentativa sunt, et singula verba significativa: quae in hoc capite de Abramo dicuntur, repraesentant Domini statum a prima pueritia usque ad adolescentiam: Dominus quia sicut alius homo natus fuit, progressus quoque est a statu obscuro ad magis lucidum; ‘Haran’ est primus status qui obscurus; ‘Shechem’ est alter; ‘quercetum Moreh’ est tertius; ‘mons ubi Bethel a mari, et Ai ab oriente’ est quartus; ‘inde versus meridiem in Aegyptum’ est quintus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.