Bible

 

Genesis 10

Studie

   

1 Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth : natique sunt eis filii post diluvium.

2 Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.

3 Porro filii Gomer : Ascenez et Riphath et Thogorma.

4 Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.

5 Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.

6 Filii autem Cham : Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.

7 Filii Chus : Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma : Saba et Dadan.

8 Porro Chus genuit Nemrod : ipse cœpit esse potens in terra,

9 et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium : Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.

10 Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.

11 De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.

12 Resen quoque inter Niniven et Chale : hæc est civitas magna.

13 At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,

14 et Phetrusim, et Chasluim : de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.

15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum,

16 et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum,

17 Hevæum, et Aracæum : Sinæum,

18 et Aradium, Samaræum, et Amathæum : et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum.

19 Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.

20 Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.

21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.

22 Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.

23 Filii Aram : Us, et Hul, et Gether, et Mes.

24 At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.

25 Natique sunt Heber filii duo : nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra : et nomen fratris ejus Jectan.

26 Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,

27 et Aduram, et Uzal, et Decla,

28 et Ebal, et Abimaël, Saba,

29 et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti, filii Jectan.

30 Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.

31 Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis.

32 Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1200

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1200. Quod ‘Canaan’ significet cultum externum in quo nihil internum, prius ubi de Canaane, ostensum est: cultus externus, qui ‘Canaan’ vocatur, est talis qualis ante Adventum Domini, tum post Adventum Ipsius, fuit Judaeorum; qui cultum externum habebant quem etiam stricte observabant, sed usque nesciebant quid internum, usque adeo ut se solum corpore vivere putaverint; quid anima, quid fides, quid Dominus, quid vita spiritualis et caelestis, quid vita post mortem, prorsus nesciebant; quare etiam tempore Domini plerique negabant resurrectionem, ut constat apud Matth. 22:22-32 1 [KJV 23-33] Marcus 12:18-28; Luc. 20:27-41. Cum homo talis est ut non credat se victurum post mortem, etiam non credit quod aliquid internum spirituale et caeleste detur: tales quoque sunt qui in meris cupiditatibus vivunt, quia vivunt meram vitam corporis et mundi, cumprimis qui foedae avaritiae immersi sunt; ii nihilominus cultum habent, frequentant illi synagogas, hi templa, et observant ritus, quidam eorum perquam stricte; sed quia non credunt dari vitam post mortem, cultus eorum non potest alius esse quam externus in quo nihil internum, sicut crusta absque nucleo, et sicut arbor in qua non fructus, et ne quidem folia: talis externus cultus est qui per ‘Canaan’ significatur: ceteri cultus 2 externi, de quibus supra actum, fuerunt cultus in quo interna.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.