Bible

 

Genesis 10

Studie

   

1 Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth : natique sunt eis filii post diluvium.

2 Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.

3 Porro filii Gomer : Ascenez et Riphath et Thogorma.

4 Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.

5 Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.

6 Filii autem Cham : Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.

7 Filii Chus : Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma : Saba et Dadan.

8 Porro Chus genuit Nemrod : ipse cœpit esse potens in terra,

9 et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium : Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.

10 Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.

11 De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.

12 Resen quoque inter Niniven et Chale : hæc est civitas magna.

13 At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,

14 et Phetrusim, et Chasluim : de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.

15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum,

16 et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum,

17 Hevæum, et Aracæum : Sinæum,

18 et Aradium, Samaræum, et Amathæum : et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum.

19 Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.

20 Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.

21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.

22 Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.

23 Filii Aram : Us, et Hul, et Gether, et Mes.

24 At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.

25 Natique sunt Heber filii duo : nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra : et nomen fratris ejus Jectan.

26 Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,

27 et Aduram, et Uzal, et Decla,

28 et Ebal, et Abimaël, Saba,

29 et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti, filii Jectan.

30 Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.

31 Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis.

32 Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1186

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1186. Quod ‘Asshur’ sit ratiocinatio, constat a significatione ‘Asshuris’ seu Assyriae in Verbo, ubi jugiter accipitur pro illis quae rationis sunt, in utroque sensu, nempe pro rationalibus et pro ratiocinationibus (per rationem et rationalia intelliguntur proprie illa quae vera sunt, per ratiocinationem autem et ratiocinia ea quae falsa); ‘Asshur’ quia significat rationem et ratiocinationem, plerumque adjungitur ‘Aegypto’ quae significat scientifica, quia ratio et ratiocinatio est ex scientificis. Quod Asshur ratiocinationem significet, constat apud Esaiam,

Vae Asshur, virga irae Meae, ... ille non rectum cogitat, et cor ejus non rectum meditatur, ... dixit, In virtute manus meae feci, et in sapientia mea, quia intelligens sum, 10:5, 7, 13;

ubi ‘Asshur’ pro ratiocinatione, de quo ideo praedicatur quod ‘non rectum cogitet et meditetur’, et dicitur quod ‘per sapientiam suam, quia intelligens’:

[2] apud Ezechielem,

Duae mulieres, filiae unius matris, scortatae sunt in Aegypto; in adolescentiis suis scortatae sunt, ... scortata est una, et dilexit amasios suos, Asshurem (Assyrios) propinquos, vestitos hyacinthino, duces et praefectos, juvenes desiderii omnes eos, equites equitantes equis; ... venerunt ad eam filii Babelis, ... et polluerunt eam per scortationem suam, 23:2, 3, 5, 6, 17;

ubi ‘Aegyptus’ pro scientificis, ‘Asshur’ pro ratiocinatione, ‘filii Babelis’ pro falsis ex cupiditatibus:

[3] apud eundem,

Hierosolyma scortata es cum filiis Aegypti, ... scortata es cum filiis Asshuris; ... multiplicasti scortationem usque in 1 terram Canaan ad Chaldaeam, 16:26, 28, 29;

‘Aegyptus’ similiter pro scientificis; ‘Asshur’ pro ratiocinatione; ratiocinatio ex scientificis de spiritualibus et caelestibus vocatur ‘scortatio’, et hic et alibi in Verbo; quod non scortatio sit cum Aegyptiis et cum Assyriis, quisque videre potest:

[4] apud Jeremiam,

Israel, quid tibi cum via Aegypti, ad bibendum aquas Shihoris? et quid tibi cum via Asshuris, ad bibendum aquas fluvii (Euphratis)? 2:18, 36;

similiter ‘Aegyptus’ pro scientificis, et ‘Asshur’ pro ratiocinatione:apud eundem,

Pecus dispersa Israel, leones dispulerunt, prior comedit eum rex Asshuris, et hic posterior deossavit eum rex Babelis, 50:17, 18;

‘Asshur’ pro ratiocinatione de spiritualibus:

[5] apud Micham,

Erit haec pax, Asshur cum venerit in terram nostram, et cum calcaverit palatia nostra, et constituemus super eum septem pastores, et octo principes hominum, et depascent terram Asshuris gladio, et terram Nimrodi in portis ejus, et liberabit ab Asshure, cum venerit in terram nostram, et cum calcaverit terminum nostrum, 5:4, 5 [KJV 5:5, 6];

ibi de Israele seu Ecclesia spirituali, de qua dicitur quod ‘Asshur non intrabit’, hoc est, quod non ratiocinatio; ‘terra Nimrodi’ pro tali cultu qui significatus est per Nimrodum in quo mala et falsa interiora.

[6] Quod etiam Asshur in Verbo sit ratio quae apud hominem Ecclesiae, per quam perspicit verum et bonum, constat apud Hoscheam,

Pavebunt sicut avis ex Aegypto, et sicut columba e terra Asshuris, 11:11;

ubi ‘Aegyptus’ pro scientia hominis Ecclesiae, et ‘Asshur’ pro ratione ejusdem; quod ‘avis’ sit scientificum intellectuale, et ‘columba’ rationale bonum, prius ostensum est:

[7] apud Esaiam,

In die illo erit semita ab Aegypto ad Asshur, et veniet Asshur in Aegyptum, et Aegyptus in Asshurem, et servient Aegyptii Asshuri. In die illo erit Israel tertius Aegypto et Asshuri, benedictio in medio terrae, cui benedicet Jehovah Zebaoth, dicendo, Benedictus populus Meus Aegyptus, et opus manuum Mearum Asshur, et hereditas Mea Israel, 19:23-25;

ubi de Ecclesia spirituali quae est ‘Israel’, cujus ratio ‘Asshur’, et scientia ‘Aegyptus’; haec tria constituunt hominis Ecclesiae spiritualis intellectualia, quae ita succedunt. Alibi quoque ‘Asshur’, ubi nominatur, significat rationale verum aut falsum, ut apud Esai. 20:1 ad fin. ; 23:13; 27:13; 30:31; 31:8; 2 36 et 37; 52:4; Ezech. 27:23, 24; 31:3 ad fin. ; Mich. 7:12; Zeph. 2:13; Zach. 10:11; Ps. 83:9 [KJV Ps. 83:8]; ‘Asshur’ pro ratiocinatione, apud 5:13; 7:11; 10:6; 11:5; 12:2 [KJV 1]; 14:4 [KJV 3], et apud Zach. 10:10, ubi praedicatur de Ephraimo per quem significatur intellectuale, sed ibi perversum.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.