Bible

 

Genesis 1

Studie

1 In principio creavit Deus cælum et terram.

2 Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi : et spiritus Dei ferebatur super aquas.

3 Dixitque Deus : Fiat lux. Et facta est lux.

4 Et vidit Deus lucem quod esset bona : et divisit lucem a tenebris.

5 Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem : factumque est vespere et mane, dies unus.

6 Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum : et dividat aquas ab aquis.

7 Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita.

8 Vocavitque Deus firmamentum, Cælum : et factum est vespere et mane, dies secundus.

9 Dixit vero Deus : Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum : et appareat arida. Et factum est ita.

10 Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.

11 Et ait : Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.

12 Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.

13 Et factum est vespere et mane, dies tertius.

14 Dixit autem Deus : Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos :

15 ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita.

16 Fecitque Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut præesset diei : et luminare minus, ut præesset nocti : et stellas.

17 Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram,

18 et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.

19 Et factum est vespere et mane, dies quartus.

20 Dixit etiam Deus : Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli.

21 Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.

22 Benedixitque eis, dicens : Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris : avesque multiplicentur super terram.

23 Et factum est vespere et mane, dies quintus.

24 Dixit quoque Deus : Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita.

25 Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum,

26 et ait : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra.

27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam : ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.

28 Benedixitque illis Deus, et ait : Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram.

29 Dixitque Deus : Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam :

30 et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.

31 Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 1057

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

1057. "Quorum nomina non scripta sunt in libro vitae a fundatione mundi." - Quod significet quod sint qui non agnoscunt Divinam potestatem Domini super caelum et super terram, sed illam translatam in quendam vicarium, et ab illo in ejus vicarios, constat ex significatione "nominum non scriptorum in libro vitae", quod sint qui non recipiuntur in caelo (de qua (supra), n. 199, 222(a), 299); et quia illi non recipiuntur in caelo qui non agnoscunt Divinam potestatem Domini super caelum et super terram, ideo sunt hi qui intelliguntur: et ex significatione "fundationis mundi", quod sit ab instauratione ecclesiae. Per "fundationem mundi" in sensu litterae seu naturali intelligitur creatio mundi; sed in sensu interno spirituali intelligitur instauratio ecclesiae; nam sensus spiritualis agit de spiritualibus, et sensus naturalis de naturalibus, quae sunt mundi. Inde est quod per "creationem caeli et terrae", in primo capite Geneseos, in sensu spirituali describitur nova creatio seu instauratio ecclesiae primae et antiquissimae in hac tellure: (quod haec per "creationem caeli et terrae", in primo capite Geneseos describatur, videatur in Arcanis Caelestibus, ubi illa quae in eo capite sunt, explicata sunt;) praeterea per "creare" in Verbo significatur reformare, et per "Creatorem" Dominus ut Reformator et Salvator. (Quod per "creare" significetur reformare, et quod per "creationem caeli et terrae", in primo capite Geneseos, in sensu spirituali describatur instauratio Ecclesiae Antiquissimae, videatur supra, n. 294, 739.)

[2] Instauratio ecclesiae per "fundationem mundi" etiam intelligitur in his locis in Verbo: –

"Rex dicet illis qui a .. dextris, Venite, .. et tanquam hereditatem possidete regnum paratum vobis a fundatione mundi" (Matthaeus 25:34);

Jesus orans dixit, "Pater, .... quia amasti Me ante fundationem mundi" (Johannes 17:24);

Jesus dixit, "Requiretur sanguis omnium prophetarum effusus a fundatione mundi a generatione hac" (Luca 11:50).

Quod instauratio ecclesiae per "fundationem mundi" intelligatur, constat ex locis in Verbo ubi dicitur "fundare terram", "fundatio terrae", et "fundamentum terrae", per quae non fundatio aut creatio terrae, sed instauratio seu creatio ecclesiae super terra intelligitur; ut apud Sachariam,

"Jehovah extendens caelos, et fundans terram, et formans spiritum hominis in medio ejus" (12:1);

ubi per "extendere caelum, et fundare terram", non intelligitur extendere caelum aspectabile, et fundare terram habitabilem, sed ecclesiam quoad interna ejus quae vocantur spiritualia, et quoad externa ejus quae vocantur naturalia; hanc fundare et illam extendere, est instaurare; quare etiam dicitur, "formans spiritum hominis in medio ejus", per quod significatur reformatio et regeneratio ejus.

[3] Apud Esaiam,

"Attende mihi, Jacob, et Israel, .... manus mea fundavit terram, et dextra mea pugillavit caelos" (48:12, 13):

per "manu fundare terram, et dextra pugillare caelos", similia significantur quae nunc supra, ut constare potest ex antecedentibus et sequentibus in eo capite, ubi de instauratione novae ecclesiae a Domino agitur.

Apud eundem,

"Num oblivisceris Jehovae Factoris tui, qui expandit caelos et fundat terram" (51:13):

etiam hic per "caelos et terram" significatur ecclesia quoad interna seu spiritualia ejus, et quoad externa seu naturalia ejus, et per "expandere et fundare" significatur instaurare.

[4] Apud eundem,

"Ponam verba mea in os tuum, et umbra manus meae obtegam te, ad plantandum caelos, et ad fundandum terram, et ad dicendum Zioni, Populus meus tu: excitare, excitare, surge Hierosolyma" (51:16, 17):

hic "plantare caelos et fundare terram" manifeste pro instaurare ecclesiam, nam hoc dicitur ad prophetam, quod "in ejus ore poneretur Verbum, et ille obtegeretur umbra manus ad plantandum caelos et ad fundandum terram"; per prophetam terra non fundari potest, sed ecclesia; quare etiam additur, "ad dicendum Zioni, Populus meus tu"; tum, "Excitare, excitare, surge Hierosolyma"; per "Zionem" enim et per "Hierosolymam" in Verbo intelligitur ecclesia.

Apud Davidem,

"Tu caelum et terram, orbem et plenitudinem ejus Tu fundasti" (Psalmuss 89:12);

hic similiter per "caelum et terram" significatur ecclesia, per "orbem" ecclesia quoad bonum, et per "plenitudinem ejus" significantur omnia bona et vera ecclesiae.

[5] Apud eundem,

Jehovah terram et orbem "super maria fundavit .. et super flumina stabilivit ... Quis ascendet in montem Jehovae, et quis stabit in loco sanctitatis Ipsius?" (Psalmuss 24:2, 3):

quod instauratio ecclesiae describatur per "fundare terram et orbem super maria, et stabilire super flumina", videatur supra (n. 304(c), 518(d), 741(b)); quod instauratio ecclesiae significetur, patet a sequentibus ibi, nempe "Quis ascendet in montem Jehovae, et quis stabit in loco sanctitatis Ejus?" Per "montem Jehovae" intelligitur Zion, per quam significatur ubi Dominus per Divinum Verum regnat; et per "locum sanctitatis" intelligitur Hierosolyma, ubi templum, per quam significatur ecclesia quoad doctrinam: ex his patet quod per "fundationem mundi" significetur instauratio ecclesiae, simile enim per "mundum" intelligitur quod per "caelum et terram"; et "fundare terram" dicitur, quia per "terram" significatur ecclesia in terris, et super hac fundatur caelum quoad sancta sua. Ex his etiam patet quid per "fundamenta terrae" in sequentibus locis significatur:

– Apud Esaiam,

"Annon scitis? annon auditis? annon indicatum est ab initio vobis? annon intelligitis fundamenta terrae"; (40:21);

apud eundem,

"Corrupta sunt fundamenta terrae" (24:18).

(Pariter Esaias 63:12; Jeremias 31:37; Micham 6:2; Psalmuss 18:8, 16 [B.A. 7, 15); Psalmuss 82:5: et alibi.)

[6] (Continuatio de secundo genere Profanationis.)

Quod profanatores hujus generis in spiritualibus stupidi et fatui sint, in mundanis autem astuti et ingeniosi, est quia unum faciunt cum diabolis in inferno; et quia, ut supra dictum est, mere sensuales sunt, et inde in proprio suo, quod trahit suum jucundum vitae ex effluviis immundis quae ex effetis in corpore exspirant, et a stercoreis efflantur; ex his est tumescentia pectoris eorum dum in fastu sunt, et ex titillatione illorum jucunditas.

[7] Quod ex illis sit, patet ex jucundis illorum post mortem, dum vivunt spiritus; tunc prae odoribus fragrantibus amant nidores olidos ex afflatibus ventris et ex latrinis, quae illis olent fragrantius quam thymi. Ex horum afflatu et tactu occluduntur interiora mentis eorum, et aperiuntur exteriora quae corporis sunt; inde est illis alacritas in mundanis, et lentor in spiritualibus: verbo, amor dominationis per sancta ecclesiae correspondet fetori, et jucundum ejus putori vocibus inexpressibili, quem angeli horrent. Tale exhalatur ex infernis illorum, dum aperiuntur; sed illa, propter gravedinem et quandoque deliquium inde, occlusa tenentur.

  
/ 1232