Bible

 

Ezechiel 9

Studie

   

1 Et clamavit in auribus meis voce magna, dicens : Appropinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua.

2 Et ecce sex viri veniebant de via portæ superioris, quæ respicit ad aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus : vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus : et ingressi sunt, et steterunt juxta altare æreum.

3 Et gloria Domini Israël assumpta est de cherub, quæ erat super eum ad limen domus : et vocavit virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis,

4 et dixit Dominus ad eum : Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quæ fiunt in medio ejus.

5 Et illis dixit, audiente me : Transite per civitatem sequentes eum, et percutite : non parcat oculus vester, neque misereamini :

6 senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem : omnem autem super quem videritis thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite. Cœperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus.

7 Et dixit ad eos : Contaminate domum, et implete atria interfectis ; egredimini. Et egressi sunt, et percutiebant eos qui erant in civitate.

8 Et cæde completa, remansi ego, ruique super faciem meam, et clamans aio : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus : ergone disperdes omnes reliquias Israël, effundens furorem tuum super Jerusalem ?

9 Et dixit ad me : Iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione : dixerunt enim : Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt.

10 Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor : viam eorum super caput eorum reddam.

11 Et ecce vir qui erat indutus lineis, qui habebat atramentarium in dorso suo : respondit verbum, dicens : Feci sicut præcepisti mihi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra # 97

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 118  
  

97. Insuper sciendum est, quod sensus litterae Verbi sit custodia pro genuinis veris, quae intus latent; et in eo est custodia, quod ille sensus possit huc illuc verti, et explicari secundum captum, et per id tamen internum non laedi et violari: non enim nocet, ut sensus litterae Verbi aliter ab uno quam ab altero intelligatur; sed id nocet, si Divina vera, quae intus latent, pervertantur; per hoc enim infertur Verbo violentia. Ne hoc fiat, custodit Sensus litterae; et custodit apud illos qui in falsis sunt ex religione, et falsa illa non confirmant; nam hi non aliquam violentiam inferunt. Haec custodia significatur per "cherubos," et quoque describitur per illos in Verbo. Illa significatur per "cherubos," qui, postquam Adamus cum uxore ejectus est ex horto Edenis, ad introitum ejus positi sunt de quibus haec leguntur:

Cum Jehovah Deus "expulerat hominem, habitare fecit ab oriente horti Edenis cherubos, et flammam gladii hinc inde vertentis se, ad custodiendum viam arboris vitae" (Genesis 3:23-24):

Per "cherubos" significatur custodia; per "viam arboris vitae" significatur introitus ad Dominum, qui hominibus est per Verbum; per "flammam gladii hinc inde vertentis se," significatur Divinum Verum in ultimis, quod est sicut Verbum in sensu litterae, qui ita verti potest. Simile intelligitur per

"Cherubos ex auro" positos super duabus extremitatibus propitiatorii, quod erat super arca, in tabernaculo (Exodus 25:18-21).

Quia hoc significabatur per "cherubos," ideo

Dominus inter illos locutus est cum Mose (Exodus 25:22; 37:9; 1 Numeri 7:89).

Quod Dominus loquatur cum homine non nisi quam in pleno, et Verbum in sensu litterae est Divinum Verum in pleno, videatur supra (37-49); sic itaque Dominus locutus est cum Mose inter cherubos. Nec aliud significatum est per

Cherubos super aulaeis tabernaculi, et super velo ibi (Exodus 26:1, 31); 2

Nam aulaea et vela tabernaculi repraesentabant ultima caeli et ecclesiae, ac ita etiam Verbi (videatur Supra, 46). Nec aliud significatum est

Per cherubos in medio templi Hierosolymitani (1 Regnum 6:23-28); 3

Et per cherubos sculptos super parietibus et super foribus templi (1 Regnum 6:29, 32, 35);

Similiter per cherubos in novo templo (Ezechiel 41:18-20);

Videatur etiam supra (47). Quoniam per "cherubos" significabatur custodia ne Dominus, caelum et Divinum Verum, quale est intus in Verbo, immediate adeantur, sed mediate per ultima, ideo de Rege Tyri ita dicitur:

"Tu obsignans demensum, plenus sapientia et perfectus pulchritudine; in Eden horto... fuisti; omnis lapis pretiosus tegumentum tuum: ... tu cherube expansio contegentis: ... perdidi te, cherube contegens, in medio lapidum ignis" (Ezechiel 38:12-14, 16 [NCBSP: 28:12-14, 16]):

Per "Tyrum" significatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni, et inde per "regem ejus" Verbum ubi et unde cognitiones illae sunt; quod Verbum hic in suo ultimo, quod est sensus litterae, per illum, et per "cherubum" custodia, significetur, patet; nam dicitur,"Tu obsignans demensum; ... omnis lapis pretiosus tegumentum tuum; ... "tu cherube expansio contegentis;" ut et "cherube contegens:" quod per "lapides pretiosos," qui etiam ibi nominantur, intelligantur vera sensus litterae Verbi, videatur supra (45). Quoniam per "cherubos" significatur ultimum Divini Veri, ut custodia, ideo dicitur apud Davidem,

Jehovah "inclinavit caelos et descendit et equitavit super cherubo" (Psalmus 18:10-11). 4

"Pastor Israelis qui sedet super cherubis, effulge" (Psalmus 80:2). 5

"Jehovah... insidens cherubis" (Psalmus 99:1).

"Equitare super cherubis," "sedere super illis," et "insidere illis," est super sensu ultimo Verbi. Divinum Verum in Verbo, et ejus quale, describitur per cherubos apud Ezechielem, in capite primo, et in nono, et decimo: at quia nemo scire potest quid per singula descriptionis illorum significatur, nisi cui apertus est sensus spiritualis, ideo mihi detectum est quid in summa per omnia illa, quae de cherubis dicuntur in primo capite apud Ezechielem, significatur, quae haec sunt:-

Describitur Divina sphaera externa Verbi (Ezechiel 1:4);

Illa repraesentata sicut homo (Ezechiel 1:5);

Conjuncta spiritualibus et caelestibus (Ezechiel 1:6);

Naturale Verbi, quale est (Ezechiel 1:7);

Spirituale et caeleste Verbi conjunctum naturali ejus, quale (Ezechiel 1:8-9);

Divinus Amor boni et veri caelestis, spiritualis et naturalis inibi, distinctim, et simul (Ezechiel 1:10-11);

Quod ad unum spectent (Ezechiel 1:12);

Sphaera Verbi ex Divino Bono et Divino Vero Domini, ex quibus Verbum vivit (Ezechiel 1:13-14);

Doctrina boni et veri in Verbo et ex Verbo (Ezechiel 1:15-21);

Divinum Domini supra illud et in illo (Ezechiel 1:22-23);

Et ex illo (Ezechiel 1:24-25);

Quod Dominus sit supra caelos (Ezechiel 1:26);

Et quod Ipsi sit Divinus Amor et Divina Sapientia (Ezechiel 1:27-28).

Haec summaria etiam collata sunt cum Verbo in caelo, et cum illo conformia sunt.

Poznámky pod čarou:

1. 37 pro "36"

2. 1, 31 pro "31"

3. 23 pro "22"

4. B. A. habet Psalmus 18:9-10 pro "Psalmus 18:10-11"

5. B. A. habet Psalmus 80:1 pro "Psalmus 80:2"

  
/ 118