Bible

 

Ezechiel 43

Studie

   

1 Et duxit me ad portam quæ respiciebat ad viam orientalem.

2 Et ecce gloria Dei Israël ingrediebatur per viam orientalem : et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a majestate ejus.

3 Et vidi visionem secundum speciem quam videram, quando venit ut disperderet civitatem : et species secundum aspectum quem videram juxta fluvium Chobar : et cecidi super faciem meam.

4 Et majestas Domini ingressa est templum per viam portæ quæ respiciebat ad orientem.

5 Et elevavit me spiritus, et introduxit me in atrium interius : et ecce repleta erat gloria Domini domus.

6 Et audivi loquentem ad me de domo : et vir qui stabat juxta me

7 dixit ad me : Fili hominis, locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israël in æternum : et non polluent ultra domus Israël nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum, in fornicationibus suis, et in ruinis regum suorum, et in excelsis.

8 Qui fabricati sunt limen suum juxta limen meum, et postes suos juxta postes meos, et murus erat inter me et eos : et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt : propter quod consumpsi eos in ira mea.

9 Nunc ergo repellant procul fornicationem suam et ruinas regum suorum a me, et habitabo in medio eorum semper.

10 Tu autem, fili hominis, ostende domui Israël templum, et confundantur ab iniquitatibus suis, et metiantur fabricam,

11 et erubescant ex omnibus quæ fecerunt. Figuram domus, et fabricæ ejus, exitus et introitus, et omnem descriptionem ejus, et universa præcepta ejus, cunctumque ordinem ejus, et omnes leges ejus ostende eis, et scribes in oculis eorum, ut custodiant omnes descriptiones ejus, et præcepta illius, et faciant ea.

12 Ista est lex domus in summitate montis : omnis finis ejus in circuitu, Sanctum sanctorum est. Hæc est ergo lex domus.

13 Istæ autem mensuræ altaris in cubito verissimo, qui habebat cubitum et palmum : in sinu ejus erat cubitus, et cubitus in latitudine : et definitio ejus usque ad labium ejus, et in circuitu palmus unus : hæc quoque erat fossa altaris.

14 Et de sinu terræ usque ad crepidinem novissimam duo cubiti, et latitudo cubiti unius : et a crepidine minore usque ad crepidinem majorem quatuor cubiti, et latitudo cubiti unius.

15 Ipse autem Ariel quatuor cubitorum, et ab Ariel usque ad sursum cornua quatuor.

16 Et Ariel duodecim cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis, quadrangulatum æquis lateribus.

17 Et crepido quatuordecim cubitorum longitudinis per quatuordecim cubitos latitudinis in quatuor angulis ejus : et corona in circuitu ejus dimidii cubiti, et sinus ejus unius cubiti per circuitum : gradus autem ejus versi ad orientem.

18 Et dixit ad me : Fili hominis, hæc dicit Dominus Deus : Hi sunt ritus altaris, in quacumque die fuerit fabricatum, ut offeratur super illud holocaustum, et effundatur sanguis.

19 Et dabis sacerdotibus et Levitis qui sunt de semine Sadoc, qui accedunt ad me, ait Dominus Deus, ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato.

20 Et assumens de sanguine ejus, pones super quatuor cornua ejus, et super quatuor angulos crepidinis, et super coronam in circuitu : et mundabis illud et expiabis.

21 Et tolles vitulum qui oblatus fuerit pro peccato, et combures eum in separato loco domus, extra sanctuarium.

22 Et in die secunda offeres hircum caprarum immaculatum pro peccato : et expiabunt altare sicut expiaverunt in vitulo.

23 Cumque compleveris expians illud, offeres vitulum de armento immaculatum, et arietem de grege immaculatum.

24 Et offeres eos in conspectu Domini : et mittent sacerdotes super eos sal, et offerent eos holocaustum Domino.

25 Septem diebus facies hircum pro peccato quotidie : et vitulum de armento, et arietem de pecoribus immaculatos offerent.

26 Septem diebus expiabunt altare et mundabunt illud, et implebunt manum ejus.

27 Expletis autem diebus, in die octava et ultra, facient sacerdotes super altare holocausta vestra, et quæ pro pace offerunt : et placatus ero vobis, ait Dominus Deus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 220

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

220. [a] Quid autem "templum" in Verbo significat, etiam dicetur: - "Templum" significat in supremo sensu Divinum Humanum Domini, et in respectivo caelum; et quia caelum, etiam significat ecclesiam, nam ecclesia est caelum Domini in terris; et quia "templum" significat caelum et ecclesiam, etiam significat Divinum Verum procedens a Domino; causa est quia hoc facit caelum et ecclesiam, nam qui recipiunt illud anima et corde, hoc est, fide et amore, illi caelum et ecclesiam constituunt. Quia "templum" illa significat, ideo dicitur "Templum Dei mei"; per "Deum meum", cum a Domino dicitur, intelligitur caelum ac Divinum Verum ibi, quod etiam est Dominus in caelo. Dominus supra caelos est, ac apparet illis qui in caelo Sunt ut Sol. Ex Domino ut Sole ibi procedit lux et calor: lux ibi in sua essentia est Divinum Verum, ac calor ibi in sua essentia est Divinum Bonum; haec duo faciunt caelum in communi et in parte. Divinum Verum est quod intelligitur per "Deum meum": inde est quod in Verbo Veteris Testamenti dicatur "Jehovah" et "Deus"; "Jehovah" ubi agitur de Divino Bono, ac "Deus" ubi de Divino Vero: inde quoque est quod angeli dicantur "dii", et quod "Deus" in lingua Hebraea dicatur Elohim in plurali: inde patet cur dicitur "Templum Dei mei."

(Quod "Jehovah" dicatur ubi agitur de Divino Bono, "Deus" autem ubi de Divino Vero, videatur n. 709, 732, 2586, 2769, 2807, 2822, 3921, 4283, 4402, 7010, 9167.

Quod "Jehovah" dicatur ab esse, ita ab essentia, "Deus" autem ab existere, ita ab existentia, n. 300, 3910, 6905. Quod etiam Divinum Esse sit Divinum Bonum, et quod Divinum Existere sit Divinum Verum, n. 3061, 6280, 6880, 6905, 10579. Et in genere quod bonum sit esse et verum existere inde, n. 5002. Quod angeli dicantur "dii" a receptione Divini Veri a Domino, n. 4295, 4402, 7268, 7873, 8301, 8192. Quod Divinum Domini in caelis sit Divinum Verum unitum Divino Bono, in opere De Caelo et Inferno 13, 133, 139, 140. Quod lux in caelis in sua essentia sit Divinum Verum, et calor ibi Divinum Bonum, utrumque a Domino, in eodem opere, n. 126-140, 275.)

[2] Quod "templum" in Verbo significet Divinum Humanum Domini, et in sensu respectivo caelum et ecclesiam, proinde etiam Divinum Verum, constare potest ex sequentibus his locis:

- Apud Johannem,

Interrogantibus Judaeis, "Quodnam signum nobis monstras, quod hoc facias? respondit Jesus, et dixit iis, Solvite TEMPLUM hoc, in tribus diebus tamen exsuscitabo illud: et dixerunt Judaei, Quadraginta sex annis aedificatum est Templum; Tunc ergo tribus diebus exsuscitabis illud? Sed Ille loquebatur de TEMPLO CORPORIS sui" (2:18-23):

quod "templum" significet Divinum Humanum Domini, hic aperte dicitur; intelligitur enim per "solutionem TEMPLI" et ejus exsuscitationem post tres dies", Ipsius mors, sepultura et resurrectio.

[3] Apud Malachiam,

Ecce Ego mitto angelum meum, qui parabit viam ante Me, et subito veniet ad Templum suum Dominus, et Angelus foederis, quem quaeritis" (3:1);

hic etiam per "Templum" intelligitur Divinum Humanum Domini; agitur enim ibi de adventu Domini, quare per venire ad "Templum suum" significatur ad Humanum suum.

[4] In Apocalypsi,

"Templum non Vidi" in Nova Hierosolyma, "nam Dominus Deus omnipotens Templum illius est et Agnus" (21:22):

agitur ibi de Novo Caelo et de Nova Terra, quando in internis erunt et non in externis; inde dicitur quod "non templum erit", sed "Dominus Deus omnipotens et Agnus": "Dominus Deus omnipotens" est Ipsum Divinum Domini, et "Agnus" est Divinum Humanum Ipsius; unde quoque patet quod Divinum Ipsius in caelis intelligatur per "Templum."

[5] Apud Esaiam,

"Vidi Dominum sedentem super throno alto et elato, et fimbriae ejus implentes templum" (6:1);

per "thronum altum et elatum" super quo Dominus sedere visus est, significatur Dominus quoad Divinum Verum in caelis superioribus; per "fimbrias" autem ejus significatur Divinum Ipsius Verum in ecclesia.

(Quod "fimbriae", cum de Domino, significant Divinum Ipsius Verum in ultimis, videatur n. 9917.)

Quod velum Templi Disruptum sit in duas partes a summo ad imum, postquam Dominus passus est (Matthaeus 27:51; Marcus 15:34 [, 38]; Luc. 23:45 1 ),

significaverit unionem Divini Humani Domini cum Ipso Divino Ipsius, videatur in Arcanis Caelestibus (n. 9670 2 ).

[6] Per "templum" significatur Divinum Humanum Domini, et simul caelum et ecclesia, in sequentibus locis:

- Apud Davidem,

"Incurvabo Me versus templum sanctitatis tuae, et confitebor nomini tuo" (Psalmuss 138:2):

apud Jonam,

"Dixi, Expulsus sum a coram oculis tuis, sed tamen addam respicere templum sanctitatis tuae... Et Venit ad Te oratio mea ad templum sanctitatis tuae" (2:5, 8 [B.A. 4, 7]):

apud Habakuk,

"Jehovah in templo sanctitatis 3 suae" (2:20):

apud Matthaeum,

"Vae vobis, duces caeci, qui dicitis, Quicunque juraverit per Templum, nihil est; quicunque vero juraverit per aurum Templi, reus est: stulti et caeci, utrum autem majus est, aurum aut Templum quod sanctificat aurum?" (23:16, 17):

apud Johannem,

Jesus dixit vendentibus in Templo, "Tollite exhinc illa, nec facite Domum Patris mei domum mercaturae: unde recordati sunt discipuli quod scriptum est, Zelus Domus tuae consumpsit Me" (2:16, 17).

[7] Praeterea, multis in locis alibi in Verbo nominatur "templum." Ut sciatur quod per illud intelligatur caelum et ecclesia, tum Divinum Verum procedens a Domino, velim illa loca hic adducere, ne haereat mens in eo, quod solum Templum intelligatur, et non aliquid sanctius; nam Templum quod Hierosolymae sanctum fuit ex eo quod repraesentaverit et inde significaverit sanctum.

Quod "templum" significaverit caelum, patet ab his locis:

- Apud Davidem,

"Invocavi Jehovam, et ad Deum meum clamavi; audivit de Templo suo vocem meam" (Psalmuss 18:7 [B.A. 6]);

apud eundem,

"Bonus dies in atriis tuis prae millibus; elegi ad januam stare in Domo Dei mei, prae habitare in tentoriis impietatis" (Psalmuss 84:11 [B.A. 10]);

apud eundem,

"Justus sicut palma florebit, sicut cedrus in Libano crescet; plantati in Domo Jehovae, in atriis Dei germinabunt" (Psalmuss 92:13, 14 [B.A. 12, 13]);

apud eundem,

"Unum petii a Jehovah ut maneam in Domo Jehovae et ad visitandum mane Templum Ipsius" (Psalmuss 27:4);

apud eundem,

"Quietus ero in Domo Jehovae in longitudinem dierum" (Psalmuss 23:6):

apud Johannem,

Jesus dixit, "In Domo Patris mei mansiones multae sunt" (14:2 4 ).

Quod in illis locis per "Domum Jehovae" et "Domum Patris" intelligatur caelum, patet.

[8] Quod etiam ecclesia, in his:

- Apud Esaiam,

"Domus sanctitatis nostra, et decus nostrum, ubi laudaverunt Te patres nostri, facta est in incendium" (64:10 [B.A. 11]);

apud Jeremiam,

"Deserui Domum meam, dereliqui hereditatem meam" (12:7);

apud Haggaeum,

"Commovebo omnes gentes, ut veniant electio omnium gentium, et impleam Domum hanc gloria;... Mihi argentum et Mihi aurum;... major erit gloria Domus hujus posterioris quam prioris" (2:7-9);

apud Esaiam,

"Dicet Hierosolymae, Aedificare; et Templo, Fundare" (44:28);

agitur ibi de adventu Domini, et de nova ecclesia tunc.

Apud Sachariam,

"Fundata est Domus Jehovae Templum ut aedificetur" (8:9);

similiter.

Apud Danielem,

Belschazar adduci jussit "vasa auri et argenti quae eduxerat Nebuchadnezar pater ejus, quae e Templo Hierosolymae, ut biberent ex illis ac biberunt vinum et laudaverunt deos auri et argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis"; et tunc scriptum est in pariete (5:2-4, seq.);

per "vasa auri et argenti quae ex Templo Hierosolymae", significantur bona et vera ecclesiae; per quod "biberint ex illis vinum, et laudaverint deos auri, argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis", significatur profanatio illorum; ideo scriptum est in pariete, et 5 rex mutatus ab homine in feram.

[9] Apud Matthaeum,

"Accesserunt discipuli ad ostendendum Jesu structuram Templi; Jesus dixit illis, videtis omnia haec? non relinquetur hic lapis super lapide, qui non dissolvetur" (24:1, 2; Marcus 13:1-5; Luca 21:5-7);

quod "non e Templo relinquetur lapis super lapide qui non dissolvetur", significat destructionem et vastationem ecclesiae totalem; "lapis" etiam significat verum ecclesiae; et quia id significabatur, ideo in illis capitibus apud Evangelistas agitur de successiva vastatione ecclesiae.

In Apocalypsi,

"Adstitit angelus dicens, Surge et metire templum Dei et altare, et eos qui adorant in eo" (11:1);

etiam ibi per "templum" significatur ecclesia, et per "metiri" significatur explorare quale ejus. Simile significatur

Per Novum Templum, et ejus mensuras (apud Ezechielem a cap. 40 ad 48).

[10] Quod per "templum" significetur Divinum Verum quod a Domino, constat ex his locis:

- Apud Ezechielem,

"Sustulit se gloria Jehovae desuper cherubo super limen Domus, et impleta est Domus nube; atrium vero plenum erat splendore gloriae Jehovae" (10:4);

per "Domum" ibi intelligitur caelum et ecclesia; ac per "nubem" et per "gloriam" Divinum Verum.

(Quod "nubes" sit Divinum Verum videatur supra, n. 36; et quod similiter "gloria", n. 6 33.)

[11] Apud Micham,

"Ibunt gentes multae et dicent, Ite et ascendamus ad montem Jehovae, et ad Domum Dei" nostri; "ut doceat nos de viis suis, et eamus in semitis Ipsius: nam a Zione exibit doctrina, et Verbum Jehovae) ex Hierosolyma" (4:2);

"mons Jehovae" et "Domus Dei" significat ecclesiam;

similiter "Zion" et "Hierosolyma": "doceri de viis suis et ire in semitis Ipsius", est instrui in Divinis Veris; quare etiam dicitur, "Ex Zione exibit doctrina, et ex Hierosolyma Verbum."

[12] Apud Esaiam,

"Vox 7 tumultus ab urbe, Vox Jehovae e templo" (66:6);

per "urbem" intelligitur doctrina veri; per "templum ecclesia; et per "vocem Jehovae" e templo, Divinum Verum.

In Apocalypsi,

"Prodiit vox magna e templo caeli a throno, dicens... (16:17);

"vox" ibi similiter pro Divino Vero: alibi,

"Apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca foederis Ipsius in templo, et facta sunt fulgura, voces, tonitrua" (11:19);

"fulgura", "voces", "tonitrua", in Verbo significant Divina vera ex caelo (videatur n. 7573, 8914): alibi,

"Apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo, et prodierunt e templo septem angeli, habentes septem plagas:... et impletum est templum fumo ex gloria Dei et Virtute Ipsius" (15:5, 6, 8);

septem angeli dicuntur prodiisse e templo quod in caelo, quia per "angelos" significantur Divina vera (videatur supra, n. 130, 200): quid per "fumum ex gloria Dei" significatur, In explicatione illorum in sequentibus videbitur. Praeterea sciendum est quod per Templum a Salomone exstructum, et quoque per Domum silvae Libani, et per singula illorum (de quibus 1 Reg., 6 et 7), significata sint spiritualia et caelestia quae ecclesiae et caeli sunt.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232