Bible

 

Ezechiel 39

Studie

   

1 Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.

2 Et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israël.

3 Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.

4 Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui qui sunt tecum : feris, avibus, omnique volatili et bestiis terræ dedi te ad devorandum.

5 Super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

6 Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter : et scient quia ego Dominus.

7 Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël, et non polluam nomen sanctum meum amplius : et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.

8 Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus : hæc est dies de qua locutus sum.

9 Et egredientur habitatores de civitatibus Israël, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos : et succendent ea igni septem annis.

10 Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus, quoniam arma succendent igni, et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.

11 Et erit in die illa : dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël, vallem viatorum ad orientem maris, quæ obstupescere faciet prætereuntes : et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus, et vocabitur vallis multitudinis Gog.

12 Et sepelient eos domus Israël, ut mundent terram septem mensibus.

13 Sepeliet autem eum omnis populus terræ : et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus.

14 Et viros jugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terræ, ut emundent eam : post menses autem septem quærere incipient.

15 Et circuibunt peragrantes terram : cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.

16 Nomen autem civitatis Amona, et mundabunt terram.

17 Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus : Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri : Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.

18 Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terræ bibetis, arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium.

19 Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem, de victima quam ego immolabo vobis :

20 et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.

21 Et ponam gloriam meam in gentibus : et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim super eos.

22 Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps.

23 Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eos, et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi.

24 Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis.

25 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israël, et assumam zelum pro nomine sancto meo.

26 Et portabunt confusionem suam, et omnem prævaricationem qua prævaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter, neminem formidantes :

27 et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum.

28 Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.

29 Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël, ait Dominus Deus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Coronis # 3

  
/ 60  
  

3. Eaedem quatuor Ecclesiae in hac tellure descriptae sunt per quatuor "bestias" ex mari assurgentes, apud Danielem, de quibus haec ibi:

Prima visa est "sicut leo, sed alae aquilae illi: videns fui, donec evulsae sunt alae ejus; et sublata est e terra, et super pedes, sicut homo erecta, et cor hominis datum ei. Deinde ecce bestia alia secunda, similis urso, et ad latus unum erexit se; erant tres costae in ore ejus inter dentes; insuper sic dicentes ei, Surge, comede carnem multam. Post haec videns fui, et ecce alia, sicut pardus, cui alae quatuor, quales avibus, super tergo illius; et quatuor capita bestiae; dominiumque datum est illi. Post hoc videns fui in visionibus noctis, et ecce bestia quarta, terribilis et formidabilis et robusta valde, cui dentes ferri magni, comedit et contrivit, reliquumque pedibus suis conculcavit: erat autem diversa ab omnibus bestiis quae ante illam, et decem cornua illi. ....Videns fui usque dum throni projecti sunt, et Antiquus Dierum sedit;.... et judicium consedit, et libri aperti sunt. ....Et ecce, cum nubibus caelorum sicut Filius Hominis veniens fuit;....et Huic datum est dominium, et gloria, et regnum, ut 8 omnes populi, gentes et linguae Ipsum colerent; dominium Ipsius dominium saeculi quod non transibit, et regnum Ipsius quod non peribit" (cap. 7:3-7, 9, [10,] 13, 14, seq.).

Quod per has "bestias" similiter quatuor illae Ecclesiae intellectae et descriptae sint, patet a singulis ibi, quae in sequentibus in suo ordine evolventur; praeprimis ab ultimis ibi, quod post quatuor illas bestias venturus sit Filius Hominis, cui dabitur dominium et regnum quod non transibit et peribit; qui quod etiam intellectus sit per "Lapidem" factum in "Petram magnam quae implebit totam terram," videatur supra (n. 2 fin.). Quod status Ecclesiae similiter per bestias quemadmodum per metalla in Verbo describantur, constat ex innumeris locis, quorum aliqua duntaxat hic adducam, quae sunt:

"Pluviam benevolentiarum stillare facis, 1 ....haereditatem laborantem tuam confirmabis; bestia" coetus tuus "habitabunt in illa" (Psalmuss 68:9, 10 1 ) );

"Mihi omnis fera sylvae, bestiae 2 in montibus millium; novi omnem avem montium, bestiae agrorum meorum Mecum" (Psalmuss 50:10, 11);

"Aschur cedrus in Libano;....alta facta est altitudo ejus;....in ramis ejus nidificarunt omnes aves caelorum, et sub ramis ejus pepererunt omnes bestiae agri, et in umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae" (Ezechiel 31:3, 5, 6, 13 3 ; Daniel 4:7-13);

"Feriam illis foedus in die illo cum bestia agri, et cum ave caelorum, ....et desponsabo te Mihi 4 in aeternum" (Hoschea 2:18, 19 5 );

"Gaude et laetare: ....ne timete, bestiae agrorum meorum, quia herbosa facta sunt habitacula deserti" (Joel 2:21, 22 6 );

"Tu, fili hominis, dic avi omnis alae 7 et omni bestiae agri, Congregamini.... ad sacrificium meum.... super montibus Israelis..... Sic dabo gloriam meam inter gentes" (Ezechiel 39:17-21);

"Hostis opprobrio affirit Jehovam. Ne des bestiae animam turturis" (Psalmuss 74:18, 19);

"Dominus Jehovih 8 congregat expulsos Israelis. Omnis bestia agrorum meorum, venite" (Esaias 56:8, 9);

"Spiritus Jesum impellens fecit exire in desertum,....et erat cum bestiis, et angeli ministrabant Ipsi" (Marcus 1:12, 13);

non erat cum bestiis, sed cum diabolis, cum quibus pugnavit et quos subjugavit. (Praeter mille aliis in locis, quae quoad partem allata sunt in Apocalypsi Revelata 567.) Praeterea notum est quod Ipse Dominus in Verbo dicatur "Agnus," et quoque "Leo;" tum quod Spiritus Sanctus repraesentatus sit sicut "Columba;" quod etiam cherubi, per quos Verbum in literali sensu significatur, apparuerint sicut "quatuor bestiae," apud Ezechielem et in Apocalypsi: quodque homo Ecclesiae, qui agnoscit Dominum ut suum Deum et Pastorem, dicatur "ovis;" et, vice versa, qui non agnoscit, dicatur "hircus," et quoque "draco;" et quod hujus coetus, similiter ut apud Danielem, describatur per Bestiam ex mari, similem pardo, cujus pedes quasi ursi, et os quasi leonis (Apocalypsis 13:1, 2).

Haec trahunt originem ex mundo spirituali, ubi omnes affectiones et inde cogitationes angelorum et spirituum ad distantiam ab illis sistuntur ut bestiae; quae quoque apparent in simili forma, prorsus in qua bestiae in mundo naturali; affectiones amoris boni ut bestiae mites et usus boni, at affectiones amoris mali ut bestiae immites et usus mali: inde est quod toties nominentur "bestiae" in Verbo, et per illas in sensu spirituali significentur affectiones, inclinationes, perceptiones et cogitationes. Ex his patet quid intelligitur per "creaturas" in sequentibus his locis:

Jesus praecepit discipulis ut irent in universum mundum et praedicarent Evangelium "omni creaturae" (Marcus 16:15);

"Si quis in Christo est nova creatura, vetera transierunt, et facta sunt omnia nova" (2 Corinthios 5:17);

"Haec dicit 9 Amen, Testis fidelis et verus, Principium Creaturae Dei" (Apocalypsis 3:14).

Per "creaturas" ibi intelliguntur illi qui possunt e novo creari, hoc est, regenerari, et sic fieri ab Ecclesia Domini.

Poznámky pod čarou:

1. Swedenborg used Latin Bibles as the sources for his scriptural references. The numbering of verses in those Bibles did not match the numbering that has become the common standard, so verse numbers have been edited in this work to match the common standard.

2. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

3. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

4. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

5. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

6. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

7. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

8. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

9. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

  
/ 60