Bible

 

Ezechiel 37

Studie

   

1 Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini, et dimisit me in medio campi, qui erat plenus ossibus.

2 Et circumduxit me per ea in gyro : erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer.

3 Et dixit ad me : Fili hominis, putasne vivent ossa ista ? Et dixi : Domine Deus, tu nosti.

4 Et dixit ad me : Vaticinare de ossibus istis, et dices eis : Ossa arida, audite verbum Domini.

5 Hæc dicit Dominus Deus ossibus his : Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis.

6 Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis : et scietis quia ego Dominus.

7 Et prophetavi sicut præceperat mihi : factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio : et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam.

8 Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper, et spiritum non habebant.

9 Et dixit ad me : Vaticinare ad spiritum : vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum : Hæc dicit Dominus Deus : A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant.

10 Et prophetavi sicut præceperat mihi : et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt : steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde.

11 Et dixit ad me : Fili hominis, ossa hæc universa, domus Israël est. Ipsi dicunt : Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus.

12 Propterea vaticinare, et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israël.

13 Et scietis quia ego Dominus, cum aparuero sepulchra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, popule meus,

14 et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis : et requiescere vos faciam super humum vestram, et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus.

15 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

16 Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud : Judæ, et filiorum Israël sociorum ejus : et tolle lignum alterum, et scribe super illud : Joseph, ligno Ephraim, et cunctæ domui Israël sociorumque ejus.

17 Et adjunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum : et erunt in unionem in manu tua.

18 Cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes : Nonne indicas nobis quid in his tibi velis ?

19 loqueris ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israël, quæ sunt ei adjunctæ, et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum : et erunt unum in manu ejus.

20 Erunt autem ligna super quæ scripseris in manu tua, in oculis eorum.

21 Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego assumam filios Israël de medio nationum ad quas abierunt : et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam.

22 Et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israël, et rex unus erit omnibus imperans : et non erunt ultra duæ gentes, nec dividentur amplius in duo regna :

23 neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus suis, et cunctis iniquitatibus suis : et salvos eos faciam de universis sedibus in quibus peccaverunt, et emundabo eos : et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus.

24 Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. In judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea.

25 Et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob, in qua habitaverunt patres vestri : et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum, usque in sempiternum : et David servus meus princeps eorum in perpetuum.

26 Et percutiam illis fœdus pacis : pactum sempiternum erit eis. Et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum.

27 Et erit tabernaculum meum in eis : et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus.

28 Et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israël, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8286

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8286. ‘Et vento narium Tuarum coacervatae sunt aquae’: quod significet falsa in unum collecta per praesentiam caeli, constat ex significatione ‘venti narium’ quod sit caelum, de qua sequitur; ex significatione ‘coacervari’ quod sit in unum colligi; et ex significatione ‘aquarum’ quod sint falsa, de qua n. 7307, 8137, 8138; quod damnatio et conjectio in infernum sit collectio omnium falsorum ex malo et obstipatio ab illis, videatur n. 8146, 8210, 8232; et quod hoc fiat ex sola praesentia Domini, n. 1 8265. Quod ‘ventus narium’ Jehovae seu Domini sit caelum, est quia per illum 2 intelligitur spiraculum vitae, ita vita Divina, quae quia facit vitam caeli, per ‘ventum narium Jehovae’ significatur caelum; inde quoque est quod eadem vox 3 in lingua originali significet et ventum et spiritum.

[2] Quod per ventum Jehovae seu spiraculum Ipsius significetur vita quae est caeli, et quae est hominis qui in caelo, hoc est, regenerati, constat apud Davidem,

Per Verbum Jehovae caeli facti sunt, et per spiritum ( 4 ventum) oris Ipsius omnis exercitus illorum, Ps. 33:6:

apud eundem,

Colligis spiritum illorum, exspirant, et ad pulverem suum 5 relabuntur; emittis spiritum Tuum (ventum) creantur, Ps. 104:29, 30:

apud Ezechielem,

Jehovah dixit ad me, Num vivent ossa haec? tum dixit, Propheta super spiritu, propheta, fili hominis, et dic ad 6 ventum, Sic dixit Dominus Jehovih, A quattuor ventis veni, spiritus, et inspira in occisos hos ut vivant; et venit in eos 6 spiritus, et revixerunt, 37:3, 9, 10:

apud Johannem, Vidi quattuor angelos stantes super quattuor angulis terrae, retinentes quattuor ventos terrae, ut non flaret ventus super terram, neque super mare, neque super ullam arborem, Apoc. 7:1;

hic ‘ventus’ pro vita caeli, hoc est, Divina, ut quoque apud Hiobum, Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Schaddai vivificavit me, 33:4:

[3] 7 quia ‘ventus’ significabat vitam, ideo cum Dominus de 8 regeneratione hominis docet, etiam dicit, Spiritus (seu ventus) tibi vult, spirat, et vocem ejus audis, atque non scis unde venit aut quo abit; sic est omnis qui generatus est a spiritu, Joh. 3:8: et quia per ‘ventum Jehovae’ aut ‘spiraculum Ipsius’ significata est vita a Divino, idcirco ubi agitur de nova vita Adami, dicitur quod Jehovah Inspiraverit in nares illius spiraculum vitarum, et factus homo in animam viventem, Gen. 2:7;

per ‘nares’ dicitur, quia per illas respiratio, et per respirationem vita, ut apud Esaiam,

Desistite ab homine, in cujus naso spiritus, 2:22:

apud Jeremiam,

Spiritus narium nostrarum, unctus Jehovae, captus est in foveis illorum, de quo dixeramus, In umbra illius vivemus inter gentes, Threni 4:20;

‘unctus Jehovae’ pro Domino, ‘spiritus narium nostrarum’ pro vita ab Ipso:

apud Hiobum, Quamdiu anima mea in me, et ventus Dei in naso meo, 27:3.

[4] Quia nunc per ‘ventum narium Jehovae’ significatur vita 9 quae a Domino, 10 et sic in universali sensu 11 caelum, et quia per praesentiam Domini, seu per praesentiam caeli ubi Dominus, mala et falsa conjiciuntur in infernum, n. 12 8265, ideo quoque ille effectus per ‘ventum narium Jehovae’ significatur, ut apud Davidem,

Apparuerunt alvei maris, revelata sunt fundamenta orbis, ob increpationem Jehovae, a flatu spiritus nasi Ipsius, Ps. 18:9, 16 [KJV Ps. 18:8, 15]; 2 Sam. 22:16:

apud Esaiam,

Flatus Jehovae sicut 13 flumen sulfuris accendit illum, 30:33:

apud eundem,

Etiam non plantantur, etiam non conseruntur, etiam non radicatur in terra truncus illorum, et etiam spirat in illos, et exarescunt ut procella sicut stipulam tollat illos, 40:24:

et apud Davidem,

Mittit 14 verbum Suum, et liquefacit illa; spirare facit ventum Suum, fluunt aquae, Ps. 147:17, 18;

inde quoque est quod per ‘nasum’, cum praedicatur de Jehovah seu Domino, etiam significetur excandescentia, ita punitio, vastatio, et damnatio illorum qui in malis et falsis, ut 25:4 15 ; Deut. 7:4; Jud. 2:14; Esai. 9:11; Jer. 4:8; Hoschea 14:5; Ps. 6:2 [KJV Ps. 6:1], 86:15, 103:8, 145:8, et perpluries alibi; tum per ‘flare naribus’ seu ‘spirare’ 16 significatur irasci, Deut. 4:21; Esai. 12:1; 17 Ps. 2:12; Ps. 6:2 [KJV Ps. 6:1]; Ps. 60:3 [KJV Ps. 60:1], 79:5, 85:6 [KJV 5].

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. significatur

3. per quam ventus, etiam spiritus exprimatur in Verbo

4. The Manuscript inserts seu.

5. revertuntur

6. Hebrew (ruah)

7. The Manuscript inserts et.

8. renascentia

9. The Manuscript inserts coelestis.

10. ac

11. The Manuscript inserts ipsum.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. ignis in the Manuscript and in the First Latin Edition.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. significetur

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.