Bible

 

Ezechiel 29:10

Studie

       

10 Idcirco ecce ego ad te, et ad flumina tua : daboque terram Ægypti in solitudines, gladio dissipatam, a turre Syenes usque ad terminos Æthiopiæ.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6693

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6693. ‘Dicendo, Omnem filium qui nascitur in flumen projiciatis [illum]’: quod significet quod omnia vera quae apparent immergerent falsis, constat ex significatione ‘filii’ quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373; ex significatione ‘nasci’ quod sit apparere, et ex significatione ‘fluminis’ quod sint illa quae sunt intelligentiae, de qua n. 108, 109, 2702, 3051, hic in opposito sensu quae contraria 1 sunt, ita falsa; quod ‘projicere’ sit immergere patet.

[2] Quod ‘flumen Aegypti’ sit contrarium intelligentiae, ita falsum constat quoque apud Esaiam,

Recedent flumina, comminuentur et exsiccabuntur fluvii Aegypti, papyri juxta flumen, juxta os fluminis, et omne semen fluminis exarescet, impelletur, et non ideo lugebunt piscatores, et tristes erunt omnes projicientes in flumen hamum, et expandentes rete super facies aquarum languescent, 19:5-8 2 ;

quod hic per ‘flumen Aegypti’ non flumen intelligatur, 3 nec piscatores per ‘piscatores’, sed quod alia quae non patent nisi sciatur quid per ‘Aegyptum’, per ‘flumen’ ibi, et per ‘piscatores’ intelligitur; si illa sciuntur, patet sensus; quod per ‘flumen Aegypti’ significetur falsum, ex singulis ibi 4 patet:

[3] apud Jeremiam,

Quis hic sicut flumen ascendit, cujus aquae sicut flumina commoventur? Aegyptus sicut flumen ascendit, et sicut flumina commoventur aquae ejus, nam dixit, Ascendam, obtegam terram, perdam urbem, et habitantes in ea, 46:7, 8;

hic quoque ‘flumen Aegypti’ pro falsis; ‘ascendere et obtegere terram’ pro Ecclesiam; ‘perdere urbem’ pro doctrinam Ecclesiae, et ‘habitantes in ea’ pro bona quae inde; quod ‘terra’ sit Ecclesia, videatur n. 6649; quod ‘urbs’ sit doctrina 5 Ecclesiae, n. 402, x2449, 3216, 4492, 4493; et quod ‘habitatores’ sint bona 6 ibi, n. 2268, 2451, 2712

[4] apud Ezechielem,

Ecce Ego contra te Pharao rex Aegypti, balaena magna, quae cubas in medio fluviorum suorum; qui dixit, Meus est fluvius, et ego feci me; propterea dabo hamos in maxillas tuas, et adhaerere faciam pisces fluviorum tuorum squamis tuis, et faciam ascendere te e medio fluviorum tuorum, et omnis piscis fluviorum tuorum in squamis tuis haereat; relinquam in deserto te, et omnem piscem fluviorum tuorum, 29:3-5, 9, 10; quid haec significant, nec quisquam scire potest absque sensu interno; quod non Aegyptus intelligatur, patet; ita nisi sciatur quid ‘Pharao’, quid ‘flumen’, quid ‘balaena’, quid 7 piscis, ' quid ‘squamae’; quod ‘Pharao’ sit naturale ubi scientificum, videatur n. 8 5160, 5799, 6015; quod ‘balaenae’ sint communia scientificorum quae in naturali, n. 42; quod ‘pisces’ sint scientifica sub communi, n. 40, 991; ‘squamae’ sunt illa quae plane externa sunt, ita sensualia, quibus scientifica quae falsa adhaerent; ex his 9 cognitis 10 patet quid ibi per ‘flumen Aegypti’ intelligitur, quod nempe falsum:

[5] apud eundem,

In die illo, quo descensurus est Pharao in infernum, lugere faciam, obtegam super eum abyssum, et inhibebo flumina ejus, et occludentur aquae magnae, 31:15:

apud Amos, Num propter hoc non commoveatur terra, et lugeat omnis habitans in ea ita ut ascendat sicut rivus tota, et expellatur, et submergatur sicut flumine Aegypti; in die illo occidere faciam solem in meridie, et obtenebrabo terram in die lucis, 8:8, 9, 9:5;

‘terra quae commovebitur’ pro Ecclesia, n. 6649, ‘submergi sicut flumine Aegypti’ pro a falsis perire; et quia falsa significantur, dicitur quod ‘occidet sol in meridie, et obtenebrabitur terra in die lucis’; per ‘occidere sol in meridie’ significatur quod bonum amoris caelestis 11 recedet, et per ‘ 12 obtenebrari terra in die lucis’ quod falsa Ecclesiam occupabunt; quod ‘sol’ sit bonum amoris caelestis, videatur n. 1529, 1530, 2441, 2495, 3636, 3643, 4060, 4696; quod ‘tenebrae’ sint falsa, n. 1839, 1860, 4418, 4531; et quod ‘terra’ sit Ecclesia, n. 82, 662, 1066, 1067, 1262, 1411, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 fin. , 2928, 3355, 4447, 4535, 5577; quisque videre potest quod 13 alia 14 significentur quam quae 15 apparent ibi in littera, ut quod commovebitur terra, et lugebit omnis habitans in ea, quod occidet sol in meridie, et obtenebrabitur terra in die lucis; nisi Ecclesia intelligatur per ‘terram’, falsum per ‘flumen’, amor caelestis per ‘solem’, non aliquis sensus qui explicari potest ibi invenitur.

[6] Quia ‘flumen Aegypti’ significat falsum, idcirco mandatum fuit Mosi, 16 quod Percuteret baculo super aquas fluminis illius, et quod illae inde versae sint in sanguinem, et in flumine 17 mortuus omnis piscis, et 18 fetuit flumen, Exod. 7:17, 18, 20, 21: et quoque quod Aharon extenderet manum cum baculo super fluvios, super flumina, et super stagna, 19 ex quo ascendebant ranae super terram Aegypti, Exod. 8:1, 2 [KJV 5, 6];

quod ‘aquae’ in opposito sensu significent falsa, videatur n. 790; et quia aquae sunt fluminis, est ‘flumen’ falsum in communi respective.

Poznámky pod čarou:

1. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts quis non videre potest, ita.

4. constare potest

5. ibi

6. inde

7. pisces,

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. notis

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. prorsus obscurabitur

12. obtenebrare terram

13. The Manuscript inserts prorsus.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. sunt

16. ut

17. moreretur

18. foeteret

19. quod ascenderent

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.