Bible

 

Ezechiel 29

Latin: Vulgata Clementina         

Studovat vnitřní smysl

← Předchozí   Další →

1 In anno decimo, decimo mense, undecima die mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, pone faciem tuam contra Pharaonem regem Ægypti, et prophetabis de eo, et de Ægypto universa.

3 Loquere, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, Pharao rex Ægypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis : Meus est fluvius, et ego feci memetipsum.

4 Et ponam frenum in maxillis tuis, et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis, et extraham te de medio fluminum tuorum, et universi pisces tui squamis tuis adhærebunt.

5 Et projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui : super faciem terræ cades ; non colligeris, neque congregaberis : bestiis terræ et volatilibus cæli dedi te ad devorandum.

6 Et scient omnes habitatores Ægypti quia ego Dominus, pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israël :

7 quando apprehenderunt te manu, et confractus es, et lacerasti omnem humerum eorum : et innitentibus eis super te comminutus es, et dissolvisti omnes renes eorum.

8 Proptera hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego adducam super te gladium, et interficiam de te hominem et jumentum.

9 Et erit terra Ægypti in desertum et in solitudinem : et scient quia ego Dominus, pro eo quod dixeris : Fluvius meus est, et ego feci eum.

10 Idcirco ecce ego ad te, et ad flumina tua : daboque terram Ægypti in solitudines, gladio dissipatam, a turre Syenes usque ad terminos Æthiopiæ.

11 Non pertransibit eam pes hominis, neque pes jumenti gradietur in ea, et non habitabitur quadraginta annis.

12 Daboque terram Ægypti desertam in medio terrarum desertarum, et civitates ejus in medio urbium subversarum, et erunt desolatæ quadraginta annis : et dispergam Ægyptios in nationes, et ventilabo eos in terras.

13 Quia hæc dicit Dominus Deus : Post finem quadraginta annorum congregabo Ægyptum de populis in quibus dispersi fuerant.

14 Et reducam captivitatem Ægypti, et collocabo eos in terra Phathures, in terra nativitatis suæ, et erunt ibi in regnum humile.

15 Inter cetera regna erit humillima, et non elevabitur ultra super nationes, et imminuam eos ne imperent gentibus.

16 Neque erunt ultra domui Israël in confidentia, docentes iniquitatem ut fugiant, et sequantur eos : et scient quia ego Dominus Deus.

17 Et factum est in vigesimo et septimo anno, in primo, in una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :

18 Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum : omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est : et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus, de Tyro, pro servitute qua servivit mihi adversus eam.

19 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Ægypti : et accipiet multitudinem ejus, et deprædabitur manubias ejus, et diripiet spolia ejus : et erit merces exercitui illius,

20 et operi quo servivit adversus eam : dedi ei terram Ægypti pro eo quod laboraverit mihi, ait Dominus Deus.

21 In die illo pullulabit cornu domui Israël, et tibi dabo apertum os in medio eorum, et scient quia ego Dominus.

← Předchozí   Další →

   Studovat vnitřní smysl
Swedenborg

Hlavní výklad ze Swedenborgových prací:

Arcana Coelestia 1165

Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis 152


Další odkazy Swedenborga k této kapitole:

Arcana Coelestia 42, 130, 730, 778, 908, 988, 1085, ...

Apocalypsis Revelata 47, 405, 485, 503, 567, 704, 757, ...

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 4, 28

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 35


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 66, 316, 342, 388, 513, 518, 557, ...

Coronis 58

De Verbo 10, 25

Dicta Probantia 4, 52

Jiný komentář

  Příběhy:


Hop to Similar Bible Verses

2 Regnum 18:21, 24

Psalms 132:17

Esaias 11:11, 19:19, 20:5, 27:1, 30:3, 36:6, 37:29

Jeremias 25:11, 17, 19, 33, 43:8, 12, 44:1, 30, 46:1, 26

Threni 4:17

Ezechiel 8:1, 17:17, 26:7, 28:2, 29:1, 17, 32:32, 38:4, 39:17

Daniel 4:27, 9:2

Amos 6:13

Nahum 3:9, 10

Sacharia 10:11

Word/Phrase Explanations

mense
'A month' has respect to the state of truth in a person. 'A month' signifies a full state. Month,' as in Genesis 29, signifies the...

faciem
“The eyes are the windows of the soul.” That’s a sentiment with roots somewhere in murky antiquity, but one that has become hopelessly cliché because...

dicit
As with many common verbs, the meaning of “to say” in the Bible is highly dependent on context. Who is speaking? Who is hearing? What...

Dominus
The Lord, in the simplest terms, is love itself expressed as wisdom itself. In philosophic terms, love is the Lord's substance and wisdom is His...

pharao
'Pharaoh' signifies scientific ideas, or the natural principle in general. 'Pharaoh' signifies false ideas infesting the truth of the church. Pharaoh,' in Genesis 40, represents...

rex
The human mind is composed of two parts, a will and an understanding, a seat of loves and affections, and a seat of wisdom and...

medio
'Middle' denotes what is primary, principal, or inmost.

volatilibus
Fowl signify spiritual truth; a bird, natural truth; and a winged thing, sensual truth. Fowl signify intellectual things. Fowl signify thoughts, and all that creeps...

terra
'Lands' of different nations are used in the Word to signify the different kinds of love prevalent in the inhabitants.

terram
"Earth" in the Bible can mean a person or a group of like-minded people as in a church. But it refers specifically to the external...

pes
The foot, as in Deuteronomy 33:3, signifies an inferior principle. To set the right foot on the sea and the left on the earth, as...

quadraginta
'Forty' means completeness because 'four' means what is complete, as does 'ten.' Forty is the product of four and ten. Compound numbers have a meaning...

Ægyptios
Egyptians represent those who are in natural science, thus the natural, but the Hebrews, those who are of the church, thus respectively the spiritual. The...

ventilabo
The meaning of "scatter" in the Bible is relatively literal, but it is used in regard to spiritual things, not natural ones. So to "scatter"...

captivitatem
Captivity and spoil (Daniel 11:33) signifies the deprivation of every truth and good.

gentibus
'Nations' signify people who are in the good of love and charity from the Lord. Two nations in the womb,' as in Genesis 25:23, signify...

iniquitatem
In the Word three terms are used to mean bad things that are done. These three are transgression, iniquity, and sin, and they are here...

magna
The word "great" is used in the Bible to represent a state with a strong degree of love and affection, of the desire for good;...

caput
The head is the part of us that is highest, which means in a representative sense that it is what is closest to the Lord....

servivit
'Service' denotes everything beneath, which is subordinate and obeys, and so, truth being derived from good, and ministering to good.

spolia
'To spoil,' as in Genesis 34:27, signifies destruction. 'Spoil,' as in Deuteronomy 13:16, signifies the falsification of truth.

cornu
'A horn,' when spoken of the Lord, signifies omnipotence. 'The little horn that rose up,' as mentioned in Daniel 7:3-8, signifies the full perversion of...

os
In most cases, "mouth" in the Bible represents thought and logic, especially the kind of active, concrete thought that is connected with speech. The reason...

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10182

     

Study this Passage

Přejděte do sekce / 10837  

← Předchozí   Další →

10182. ‘Ex illo cornua ejus’: quod significet veri potentias ex bono amoris et charitatis, constat ex significatione ‘cornuum’ quod sint potentiae veri, de qua n. 2832, 9719-9721; quod ex bono amoris e charitatis, est quia omnis potentia veri inde est; quapropter etiam cornua continuabantur ipsi altari, seu ex illo erant; altare enim hoc erat repraesentativum auditionis et receptionis omnium cultus quae ex amore et charitate a Domino, n. 10177.

[2] Quod omnis potentia sit veri ex bono amoris, non capere possunt illi qui de potentia solum materialem ideam habent, quapropter dicendum est quomodo cum illa se habet: in caelis est omnis potentia ex Divino Vero procedente ex Divino Bono Domini; inde angelis est potentia, angeli enim sunt 1 receptiones Divini Veri a Domino, n. 1752, 4295, 8192; per potentiam quae inde, illi tutantur hominem 2 , removendo inferna ab illo, nam unus angelus valet contra mille qui ex infernis; haec potentia est quae intelligitur per claves Petri, sed per Petrum, qui ibi vocatur petra, intelligitur Dominus quoad verum 3 fidei ex bono amoris, videatur Praefatio ad Gen. xxii, et n. (x)3750, 4738, 6000, 6073 fin., 6344 fin., 10087, et quod ‘petra’ sit Dominus quoad verum fidei 4 , n. 8581.

(Odkazy: Arcana Coelestia 2670)


[3] Divini Veri potentia etiam intelligitur per ‘vocem Jehovae’ apud Davidem,

Vox Jehovae super aquis, vox Jehovae in virtute, vox Jehovae frangit cedros, vox Jehovae incidit flammam ignis, vox Jehovae (x)trepidare facit desertum, vox Jehovae denudat silvas; Jehovah robur populo Suo dat, Ps. xxix [3-5, 7-9, 11];

quod ‘vox Jehovae’ sit 5 Divinum Verum procedens a Divino Bono Ipsius, videatur n. 9926:

(Odkazy: Psalms 29:3-5, 29:3-11, 29:7-9, Psalms 29:11)


[4] potentia Divini Veri 6 etiam intelligitur per Verbum apud Johannem, Omnia per Verbum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est, 13; quod ‘Verbum’ sit 7 Divinum Verum procedens a Divino Bono, videatur n. 9987; ideo quoque Dominus cum in mundo fuit, Se primum fecit Divinum Verum, quod etiam intelligitur per quod Verbum caro factum sit, ibid. 8 vers. 14; quod Dominus tunc Se fecerit Divinum Verum, erat causa 9 ut pugnaret contra omnia inferna et subjugaret illa, et sic 10 redigeret omnia ibi, et simul 11 in caelis in ordinem n. 9715, 9809, 10019, 10152 12 .

(Odkazy: Arcana Coelestia 10052; John 1:3, 1:14)


[5] Quod veris ex bono sit omnis potentia, et vice versa 13 , quod falsi ex malo sit nulla potentia, notissimum est in altera vita; inde est quod malis qui ex mundo illuc veniunt, (x)auferatur fides persuasiva, ut e cognitio omnis veri, et sic relinquuntur falsis sui mali.

[6] Quod talis potentia veris ex bono sit, non capere possunt illi qui ideam veri et ejus fidei habent sicut de solo cogitativo; cum tamen cogitativum hominis ex voluntario ejus facit omne robur corporis, quod si inspiraretur a Domino per Divinum Suum Verum, foret homini robur Simsonis; sed beneplacet Domino ut homini 14 (t)sit robur per fidem ex amore quoad illa quae ejus spiritus sunt, et ad salutem aeternam conducunt. Ex his constare potest quid intelligitur per potentiam veri e bono, quae per cornua altarium tam holocausti quam suffitus significatur 15 .

[7] Quod ‘cornua’ significent potentiam illam, constat ex locis is Verbo ubi ‘cornua’ nominantur, ut apud Ezechielem,

In die illo crescere faciam cornu domui Israelis, 29:21:

apud Amos, Nonne per fortitudinem nostram sumpsimus nobis cornua? v (x)13: in libro Primo Samuelis, Jehovah dabit robur regi (x)Suo et exaltabit cornu uncti Sui, 2:10:

apud Davidem,

Jehovah exaltavit cornu populi Sui, Ps. 148:14:

apud eundem,

Omnia cornua impiorum amputabo; exaltentur cornua justi Ps. 75:11 [King James Version, 10:

apud Jeremiam,

Dominus abscidit in excandescentia irae Suae omne cornu Israelis; et exaltavit cornu inimicorum tuorum, Threni 2:3, 17:

apud Ezechielem,

Latere et umero impellitis, et cornibus vestris feritis omnes oves infirmas, donec disperseritis eas foras, 34:21:

apud Sachariam, Vidi quattuor cornua: dixit angelus, Haec cornua quae disperserunt Jehudam, Israelem, et Hierosolymam; fabri venerunt 16 ad dejiciendum cornua gentium, attollentium cornu contra terram Jehudae, 2:1-4 [King James Version, 1:18-21];

apud Moschen, Cornua 17 monocerotis cornua ejus, his populos feriet una ad fines terrae, Deut. 33:17;

quod in his locis per ‘cornua’ significetur potentia, patet, et quidem potentia in utroque sensu, nempe veri contra falsum et falsi contra verum, nam ubivis ibi in sensu interno agitur de statu Ecclesiae:

(Odkazy: Amos 6:13; Psalms 75:10)


[8] similiter apud Amos, In die illo visitabo super altaria Bethelis, et ex scindentur cornua altaris, et cadent in terram, 3:14;

per ‘altaria Bethelis’ et per ‘cornua ejus’ significantur mala et falsa destruentia bonum et verum Ecclesiae, de quibus dicitur quod exscindentur.

[9] Ex his constare potest quid intelligitur per ‘cornua’, quorum tam frequens mentio fit apud Danielem et apud Johannem in Apocalypsi:

apud Danielem,

Quod bestiae essent decem cornua, et quoque ei cornu loquens, 7:8, 11, 20, quod cornu faceret bellum cum sanctis, et praevaleret, usque dum venit Filius hominis, vers. (x)11, 21, 22, 24; et de cornibus arietis, et de cornibus hirci caprarum, per quae bellum inter se facerent, 8:3-21;

et apud Johannem, Quod draconi essent decem cornua, Apoc. 12:3, similiter bestiae e mari ascendenti, 13:1, 18 tum bestiae coccineae, 17:12, ubi etiam dicitur quod decem cornua sint decem reges, vers. 13, 14, 14; 19 similiter apud Danielem 7:24;

quod per ‘reges’ in Verbo significentur vera et in opposito sensu falsa, videatur n. 1672, 2015, 2069, 3009, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148.

(Odkazy: Daniel 7:21-22; Revelation 17:3, 17:7, Revelation 17:12-13)


[10] Quia per ‘cornu’ significatur verum in sua potentia et in opposito sensu falsum destruens verum, ideo 20 cornu tribuitur loquela, Apoc. 9:13; Dan. (x)7:8; Ps. 22:22 [King James Version, Ps. 22:21].

[11] Quod reges uncti fuerint oleo ex cornu, 1 Sam. 16:1, 13; 1 Reg. 1:39, repraesentabat verum ex bono in sua potentia, cornua enim sunt vera in sua potentia, 21 oleum est bonum, et reges 22 illi qui in veris ex bono; quod ‘oleum’ sit bonum, videatur n. 886, 9780, et quod ‘reges’ sint illi qui in veris ex bono, ita abstracte vera ex bono, n. 6148; inde quoque est quod (t)cornu dicatur germinare, Ps. (x)132:17, quoniam omnis germinatio spiritualis est veri ex bono; quare etiam olim cornua germinantia fecerunt. Quod omnis potentia sit bono per verum, seu quod idem, sit 23 vero ex bono, videantur citata n. x10019.

-----
Footnotes:

1. inde angeli omnem suam potentiam habent, sunt enim angeli

2. quae inde illis tutantur angeli hominem

3. The Manuscript inserts quod

4. fides quae veri a Domino, ita Dominus quoad fidem

5. per vocem Jehovae significatur

6. haec potentia

7. per Verbum etiam significatur

8Joh. 1

9. ob causam

10. simul

11. ut et

12. 1

13. consequenter

14. ei

15. significetur, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

16. The Manuscript inserts etiam

17. See Volume VII page 404 note 5

18. similiter etiam

19. ut et

20. The Manuscript inserts quoque

21. The Manuscript inserts etiam

22. sunt vera regnantia

23. veri, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

-----

(Odkazy: Daniel 7:20-22; Exodus 30:2; Psalms 29:3-5, Psalms 29:7-9, 29:11; Revelation 17:7)

Přejděte do sekce / 10837  

← Předchozí   Další →

   Study this Passage
From Swedenborg's Works

Inbound References:

Arcana Coelestia 10186, 10208


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 33, 176, 209, 411

Resources for parents and teachers

The items listed here are provided courtesy of our friends at the General Church of the New Jerusalem. You can search/browse their whole library by following this link.


 How the Word Enlightens
The Lord wants to help everyone see spiritual things more clearly but the quality and extent of an individual’s enlightenment depends on his or her own spiritual development. Enlightenment is affected by the questions we ask the Lord and the reasons we are seeking answers.
Sunday School Lesson | Ages 11 - 17


This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.


Přeložit: