Bible

 

Ezechiel 29

Latin: Vulgata Clementina         

Studovat vnitřní smysl

← Předchozí   Další →

1 In anno decimo, decimo mense, undecima die mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, pone faciem tuam contra Pharaonem regem Ægypti, et prophetabis de eo, et de Ægypto universa.

3 Loquere, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, Pharao rex Ægypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis : Meus est fluvius, et ego feci memetipsum.

4 Et ponam frenum in maxillis tuis, et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis, et extraham te de medio fluminum tuorum, et universi pisces tui squamis tuis adhærebunt.

5 Et projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui : super faciem terræ cades ; non colligeris, neque congregaberis : bestiis terræ et volatilibus cæli dedi te ad devorandum.

6 Et scient omnes habitatores Ægypti quia ego Dominus, pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israël :

7 quando apprehenderunt te manu, et confractus es, et lacerasti omnem humerum eorum : et innitentibus eis super te comminutus es, et dissolvisti omnes renes eorum.

8 Proptera hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego adducam super te gladium, et interficiam de te hominem et jumentum.

9 Et erit terra Ægypti in desertum et in solitudinem : et scient quia ego Dominus, pro eo quod dixeris : Fluvius meus est, et ego feci eum.

10 Idcirco ecce ego ad te, et ad flumina tua : daboque terram Ægypti in solitudines, gladio dissipatam, a turre Syenes usque ad terminos Æthiopiæ.

11 Non pertransibit eam pes hominis, neque pes jumenti gradietur in ea, et non habitabitur quadraginta annis.

12 Daboque terram Ægypti desertam in medio terrarum desertarum, et civitates ejus in medio urbium subversarum, et erunt desolatæ quadraginta annis : et dispergam Ægyptios in nationes, et ventilabo eos in terras.

13 Quia hæc dicit Dominus Deus : Post finem quadraginta annorum congregabo Ægyptum de populis in quibus dispersi fuerant.

14 Et reducam captivitatem Ægypti, et collocabo eos in terra Phathures, in terra nativitatis suæ, et erunt ibi in regnum humile.

15 Inter cetera regna erit humillima, et non elevabitur ultra super nationes, et imminuam eos ne imperent gentibus.

16 Neque erunt ultra domui Israël in confidentia, docentes iniquitatem ut fugiant, et sequantur eos : et scient quia ego Dominus Deus.

17 Et factum est in vigesimo et septimo anno, in primo, in una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :

18 Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum : omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est : et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus, de Tyro, pro servitute qua servivit mihi adversus eam.

19 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Ægypti : et accipiet multitudinem ejus, et deprædabitur manubias ejus, et diripiet spolia ejus : et erit merces exercitui illius,

20 et operi quo servivit adversus eam : dedi ei terram Ægypti pro eo quod laboraverit mihi, ait Dominus Deus.

21 In die illo pullulabit cornu domui Israël, et tibi dabo apertum os in medio eorum, et scient quia ego Dominus.

← Předchozí   Další →

   Studovat vnitřní smysl
Swedenborg

Hlavní výklad ze Swedenborgových prací:

Arcana Coelestia 1165

Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis 152


Další odkazy Swedenborga k této kapitole:

Arcana Coelestia 42, 130, 730, 778, 908, 988, 1085, ...

Apocalypsis Revelata 47, 405, 485, 503, 567, 704, 757, ...

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 4, 28

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 35


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 66, 316, 342, 388, 513, 518, 557, ...

Coronis 58

De Verbo 10, 25

Dicta Probantia 4, 52

Jiný komentář

  Příběhy:


Hop to Similar Bible Verses

2 Regnum 18:21, 24

Psalms 132:17

Esaias 11:11, 19:19, 20:5, 27:1, 30:3, 36:6, 37:29

Jeremias 25:11, 17, 19, 33, 43:8, 12, 44:1, 30, 46:1, 26

Threni 4:17

Ezechiel 8:1, 17:17, 26:7, 28:2, 29:1, 17, 32:32, 38:4, 39:17

Daniel 4:27, 9:2

Amos 6:13

Nahum 3:9, 10

Sacharia 10:11

Word/Phrase Explanations

mense
'A month' has respect to the state of truth in a person. 'A month' signifies a full state. Month,' as in Genesis 29, signifies the...

faciem
“The eyes are the windows of the soul.” That’s a sentiment with roots somewhere in murky antiquity, but one that has become hopelessly cliché because...

dicit
As with many common verbs, the meaning of “to say” in the Bible is highly dependent on context. Who is speaking? Who is hearing? What...

Dominus
The Lord, in the simplest terms, is love itself expressed as wisdom itself. In philosophic terms, love is the Lord's substance and wisdom is His...

pharao
'Pharaoh' signifies scientific ideas, or the natural principle in general. 'Pharaoh' signifies false ideas infesting the truth of the church. Pharaoh,' in Genesis 40, represents...

rex
The human mind is composed of two parts, a will and an understanding, a seat of loves and affections, and a seat of wisdom and...

medio
'Middle' denotes what is primary, principal, or inmost.

volatilibus
Fowl signify spiritual truth; a bird, natural truth; and a winged thing, sensual truth. Fowl signify intellectual things. Fowl signify thoughts, and all that creeps...

terra
'Lands' of different nations are used in the Word to signify the different kinds of love prevalent in the inhabitants.

terram
"Earth" in the Bible can mean a person or a group of like-minded people as in a church. But it refers specifically to the external...

pes
The foot, as in Deuteronomy 33:3, signifies an inferior principle. To set the right foot on the sea and the left on the earth, as...

quadraginta
'Forty' means completeness because 'four' means what is complete, as does 'ten.' Forty is the product of four and ten. Compound numbers have a meaning...

Ægyptios
Egyptians represent those who are in natural science, thus the natural, but the Hebrews, those who are of the church, thus respectively the spiritual. The...

ventilabo
The meaning of "scatter" in the Bible is relatively literal, but it is used in regard to spiritual things, not natural ones. So to "scatter"...

captivitatem
Captivity and spoil (Daniel 11:33) signifies the deprivation of every truth and good.

gentibus
'Nations' signify people who are in the good of love and charity from the Lord. Two nations in the womb,' as in Genesis 25:23, signify...

iniquitatem
In the Word three terms are used to mean bad things that are done. These three are transgression, iniquity, and sin, and they are here...

magna
The word "great" is used in the Bible to represent a state with a strong degree of love and affection, of the desire for good;...

caput
The head is the part of us that is highest, which means in a representative sense that it is what is closest to the Lord....

servivit
'Service' denotes everything beneath, which is subordinate and obeys, and so, truth being derived from good, and ministering to good.

spolia
'To spoil,' as in Genesis 34:27, signifies destruction. 'Spoil,' as in Deuteronomy 13:16, signifies the falsification of truth.

cornu
'A horn,' when spoken of the Lord, signifies omnipotence. 'The little horn that rose up,' as mentioned in Daniel 7:3-8, signifies the full perversion of...

os
In most cases, "mouth" in the Bible represents thought and logic, especially the kind of active, concrete thought that is connected with speech. The reason...

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 567

     

Study this Passage

Přejděte do sekce / 962  

← Předchozí   Další →

567. EXPLICATIO.

(Vers. 1) "Et vidi ex Mari Bestiam ascendentem," significat Laicos in Ecclesiis Reformatorum, qui in doctrina et fide Draconis sunt de Deo et de Salvatione. - Quid et qualis fides Draconis, videatur (537). De eadem fide continuatur in hoc capite; et per "hanc Bestiam," quae "visa est ascendere ex Mari," intelligitur illa fides apud Laicos, at per "Bestiam ex terra" (de qua vers. 11), intelligitur illa fides apud Clericos. Quod continuetur hic de Dracone, patet ex his in hoc capite: quod "Draco dederit Bestiae ascendenti ex Mari virtutem suam, et thronum, et potestatem magnam," (vers. 2); et quod "adoraverint Draconem, qui dedit potestatem Bestiae," (vers. 4) et de "Bestia ex Terra," quod illa "locuta sit sicut Draco," (vers. 11); et quod "potestatem prioris Bestiae omnem fecerit coram Dracone," (vers. 12). Quod sint Laici qui per "Bestiam ex Mari" intelliguntur, et Clerici qui per "Bestiam ex Terra," est quia per "mare" significatur Externum Ecclesiae, ac per "terram" Internum ejus (398, et alibi); ac in externis doctrinae Ecclesiae sunt Laici, et in internis ejus sunt Clerici; quare etiam "Bestia ex Terra" in sequentibus vocatur" Pseudopropheta." Quod sint qui in Ecclesiis Reformatorum, est quia de Reformatis agitur usque ad cap. 16, inclusive, et de Romano Catholicis cap. 17 et 18; et postea de Ultimo Judicio, et demum de Nova Ecclesia. Quod visi sint ut "Bestiae," est quia Draco est bestia, et quia "bestia" in Verbo significat hominem quoad ejus affectiones, bestiae innocuae et utiles illum quoad affectiones bonas, ac bestiae noxiae et inutiles illum quoad affectiones malas; quare homines Ecclesiae in genere dicuntur "oves," ac caetus ex illis "grex," et docens vocatur "pastor." Inde etiam est quod Verbum quoad ejus potentiam, affectionem, intellectum et sapientiam, supra describatur per "quatuor Animalia," quae erant "Leo, Vitulus, Aquila et Homo," (4); 1 et quod Intellectus Verbi per "Equos," (6). Causa est, quia affectiones hominis in mundo spirituali e longinquo apparent sicut bestiae, ut prius saepius dictum est; ac bestiae in se spectatae non sunt nisi quam formae affectionum naturalium, homines autem non solum sunt formae affectionum naturalium, sed etiam simul spiritualium. Quod homines quoad affectiones intelligantur per "bestias," constare potest ex his locis:

"Pluviam benevolentiarum stillare facis 2 haereditatem Tuam laborantem confirmabis, Bestia (Caetus Tuus) habitabunt in ea," (Psalm 68:10-11 (B.A. 9-10));

"Mihi omnis Fera sylvae, Bestiae in montibus millium; novi omnem avem montium, Bestia agrorum Meorum Mecum," (Psalm 50:10 (,11));

"Aschur cedrus in Libano, alta facta est altitudo ejus, in ramis ejus nidificarunt omnes aves caelorum, et sub ramis ejus pepererunt omnes Bestiae agri, et in umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae," (Ezechiel 31:3-6, 10, 13; 3 Daniel 4:7-13);

"Feriam illis foedus in die illo cum Bestia agri, et cum Avi caelorum, et desponsabo te Mihi in aeternum," (Hoschea 2:18-19); 4

"Gaude et laetare, ne timete Bestiae agrorum Meorum, quia herbosa facta sunt habitacula deserti," (Joel 2:21-22); 5

"In die illo erit magna tumultuatio, Jehudah pugnabit contra Hierosolymam, et erit plaga Equi, Muli, Cameli, et omnis Bestiae; deinde omnis residuus ascendet Hierosolymam," (Sacharias 14:13-16); 6

"Abominabuntur eum Avis, et omnis Bestia terrae eum contemnet," (Esaias 18:6);

"Tu, fili hominis, dic Avi omnis alae, et omni Bestiae agri, Congregamini ad sacrificium Meum super montibus Israelis; sic dabo gloriam Meam inter gentes," (Ezechiel 39:17-21);

"Jehovah congregat expulsos Israelis, omnis Bestia agrorum Meorum venite," (Esaias 56:8-9);

"Jehovah perdet Aschurem, requiescet in medio ejus omnis Fera gentis, tam Platea quam Anataria in malogranatis ejus," (Zephanias 2:13 (, 14));

"Oves dispersae sunt sine Pastore, et in cibum omni Ferae agri," (Ezechiel 34:5, 8);

"Super facies agri projiciam te, et habitare faciam super te omnem Avem Caelorum, et satiabo ex te Feram omnis terrae," (Ezechiel 32:4); (Tum, 5:17; 29:5; 33:27; 39:4; Jeremias 15:3; 16:4; 19:7; 27:5-6) 7

"Hostis opprobio afficit Jehovam: ne des Bestiae animam turturis," (Psalm 74:18-19);

"Vidi in visione quatuor Bestias ascendentes ex Mari; prima erat sicut Leo cui alae aquilae, altera similis Urso, tertia sicut Pardus, et quarta terribilis," (Daniel 7:2-7); 8

Spiritus Jesum impellens fecit exire in desertum, "et erat cum Bestiis, et Angeli ministrabant Ipsi," (Marcus 1:12-13);

non erat cum bestiis, sed cum Diabolis, qui hic per "bestias" intelliguntur.

Praeter aliis in locis, ubi "bestiae" et "ferae" nominantur, ut Esaias 35:9; 43:20; Jeremias 12:4, 8-10; Ezechiel 8:10; 34:23, 25, 28; 38:18-20; Hoschea 4:2-3; 13:8; Joel 1:16, 18, 20; Habakuk 2:17; Daniel 2:37-38; Psalm 8:7-9 (B.A. 6-8); Psalm 80:14 (B.A. 13); Psalm 104:10-11, 14, 20, 25; Psalm 148:7, 10; Exodus 23:28-30; Leviticus 26:6; Deuteronomius 7:22; 32:24. 9

In illis locis per "bestias" significantur homines quoad affectiones. Per "hominem et bestiam" simul significatur homo quoad affectionem spiritualem et quoad affectionem naturalem, in sequentibus locis: Jeremias 7:20; 21:6; 27:5; 31:27; 32:43; 33:10-12; 36:29; 10 50:3; Ezechiel 14:13, 17, 19; 25:13; 32:13; 36:11; Zephanias 1:2-3; Sacharias 2:8 (B.A. 4); 11 8:9-10; Jonas 3:7-8; Psalm 36:7 (B.A. 6); Numeri 18:15.

Per omnes bestias quae sacrificabantur, significatae sunt affectiones bonae; similiter per bestias quae comedebantur; et vicissim, per bestias quae non comedendae erant, (Leviticus 20:25-26).

-----
Footnotes:

1. (cap. iv) pro "cap. iv. et Homo, cap. iv."

2. facis pro "faciam"

3. 3-6 pro "2 ad 6"

4. 18, 19 pro "8, 9"

5. 2:21, 22 pro "1:21, 22, 23"

6. 13-16 pro "13, 14, 15"

7. 27:5, 6 pro "24:5, 8"

8. 2-7 pro "3, 4, 5"

9. 22 pro "27" et xxxii. pro "xxii."

10. 36:29 pro "38:14"

11. 8 pro "7, 8"

-----

(Odkazy: Revelation 13:1, 13:1-10, 13:2, 13:3, 13:4, 13:5, 13:6, 13:7, 13:8, 13:9, 13:10, 13:11-12, 13:11, 13:11-17, 13:12, 13:13, 13:14, 13:15, 13:16, 13:17, 13:18)


Přejděte do sekce / 962  

← Předchozí   Další →

   Study this Passage
From Swedenborg's Works

Inbound References:

Apocalypsis Revelata 323, 572, 575, 579, 594, 600, 606, 694, 701, 723, 833, 869

Summaria Expositio 88


References from Swedenborg's unpublished works:

Coronis 3


Přeložit: