Bible

 

Ezechiel 29

Latin: Vulgata Clementina         

Studovat vnitřní smysl

← Předchozí   Další →

1 In anno decimo, decimo mense, undecima die mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, pone faciem tuam contra Pharaonem regem Ægypti, et prophetabis de eo, et de Ægypto universa.

3 Loquere, et dices : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, Pharao rex Ægypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis : Meus est fluvius, et ego feci memetipsum.

4 Et ponam frenum in maxillis tuis, et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis, et extraham te de medio fluminum tuorum, et universi pisces tui squamis tuis adhærebunt.

5 Et projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui : super faciem terræ cades ; non colligeris, neque congregaberis : bestiis terræ et volatilibus cæli dedi te ad devorandum.

6 Et scient omnes habitatores Ægypti quia ego Dominus, pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israël :

7 quando apprehenderunt te manu, et confractus es, et lacerasti omnem humerum eorum : et innitentibus eis super te comminutus es, et dissolvisti omnes renes eorum.

8 Proptera hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego adducam super te gladium, et interficiam de te hominem et jumentum.

9 Et erit terra Ægypti in desertum et in solitudinem : et scient quia ego Dominus, pro eo quod dixeris : Fluvius meus est, et ego feci eum.

10 Idcirco ecce ego ad te, et ad flumina tua : daboque terram Ægypti in solitudines, gladio dissipatam, a turre Syenes usque ad terminos Æthiopiæ.

11 Non pertransibit eam pes hominis, neque pes jumenti gradietur in ea, et non habitabitur quadraginta annis.

12 Daboque terram Ægypti desertam in medio terrarum desertarum, et civitates ejus in medio urbium subversarum, et erunt desolatæ quadraginta annis : et dispergam Ægyptios in nationes, et ventilabo eos in terras.

13 Quia hæc dicit Dominus Deus : Post finem quadraginta annorum congregabo Ægyptum de populis in quibus dispersi fuerant.

14 Et reducam captivitatem Ægypti, et collocabo eos in terra Phathures, in terra nativitatis suæ, et erunt ibi in regnum humile.

15 Inter cetera regna erit humillima, et non elevabitur ultra super nationes, et imminuam eos ne imperent gentibus.

16 Neque erunt ultra domui Israël in confidentia, docentes iniquitatem ut fugiant, et sequantur eos : et scient quia ego Dominus Deus.

17 Et factum est in vigesimo et septimo anno, in primo, in una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :

18 Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum : omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est : et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus, de Tyro, pro servitute qua servivit mihi adversus eam.

19 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Ægypti : et accipiet multitudinem ejus, et deprædabitur manubias ejus, et diripiet spolia ejus : et erit merces exercitui illius,

20 et operi quo servivit adversus eam : dedi ei terram Ægypti pro eo quod laboraverit mihi, ait Dominus Deus.

21 In die illo pullulabit cornu domui Israël, et tibi dabo apertum os in medio eorum, et scient quia ego Dominus.

← Předchozí   Další →

   Studovat vnitřní smysl
Swedenborg

Hlavní výklad ze Swedenborgových prací:

Arcana Coelestia 1165

Librorum Propheticorum et Psalmorum Davidis 152


Další odkazy Swedenborga k této kapitole:

Arcana Coelestia 42, 130, 730, 778, 908, 988, 1085, ...

Apocalypsis Revelata 47, 405, 485, 503, 567, 704, 757, ...

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino 4, 28

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 35


References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 66, 316, 342, 388, 513, 518, 557, ...

Coronis 58

De Verbo 10, 25

Dicta Probantia 4, 52

Jiný komentář

  Příběhy:


Hop to Similar Bible Verses

2 Regnum 18:21, 24

Psalms 132:17

Esaias 11:11, 19:19, 20:5, 27:1, 30:3, 36:6, 37:29

Jeremias 25:11, 17, 19, 33, 43:8, 12, 44:1, 30, 46:1, 26

Threni 4:17

Ezechiel 8:1, 17:17, 26:7, 28:2, 29:1, 17, 32:32, 38:4, 39:17

Daniel 4:27, 9:2

Amos 6:13

Nahum 3:9, 10

Sacharia 10:11

Word/Phrase Explanations

mense
'A month' has respect to the state of truth in a person. 'A month' signifies a full state. Month,' as in Genesis 29, signifies the...

faciem
“The eyes are the windows of the soul.” That’s a sentiment with roots somewhere in murky antiquity, but one that has become hopelessly cliché because...

dicit
As with many common verbs, the meaning of “to say” in the Bible is highly dependent on context. Who is speaking? Who is hearing? What...

Dominus
The Lord, in the simplest terms, is love itself expressed as wisdom itself. In philosophic terms, love is the Lord's substance and wisdom is His...

pharao
'Pharaoh' signifies scientific ideas, or the natural principle in general. 'Pharaoh' signifies false ideas infesting the truth of the church. Pharaoh,' in Genesis 40, represents...

rex
The human mind is composed of two parts, a will and an understanding, a seat of loves and affections, and a seat of wisdom and...

medio
'Middle' denotes what is primary, principal, or inmost.

volatilibus
Fowl signify spiritual truth; a bird, natural truth; and a winged thing, sensual truth. Fowl signify intellectual things. Fowl signify thoughts, and all that creeps...

terra
'Lands' of different nations are used in the Word to signify the different kinds of love prevalent in the inhabitants.

terram
"Earth" in the Bible can mean a person or a group of like-minded people as in a church. But it refers specifically to the external...

pes
The foot, as in Deuteronomy 33:3, signifies an inferior principle. To set the right foot on the sea and the left on the earth, as...

quadraginta
'Forty' means completeness because 'four' means what is complete, as does 'ten.' Forty is the product of four and ten. Compound numbers have a meaning...

Ægyptios
Egyptians represent those who are in natural science, thus the natural, but the Hebrews, those who are of the church, thus respectively the spiritual. The...

ventilabo
The meaning of "scatter" in the Bible is relatively literal, but it is used in regard to spiritual things, not natural ones. So to "scatter"...

captivitatem
Captivity and spoil (Daniel 11:33) signifies the deprivation of every truth and good.

gentibus
'Nations' signify people who are in the good of love and charity from the Lord. Two nations in the womb,' as in Genesis 25:23, signify...

iniquitatem
In the Word three terms are used to mean bad things that are done. These three are transgression, iniquity, and sin, and they are here...

magna
The word "great" is used in the Bible to represent a state with a strong degree of love and affection, of the desire for good;...

caput
The head is the part of us that is highest, which means in a representative sense that it is what is closest to the Lord....

servivit
'Service' denotes everything beneath, which is subordinate and obeys, and so, truth being derived from good, and ministering to good.

spolia
'To spoil,' as in Genesis 34:27, signifies destruction. 'Spoil,' as in Deuteronomy 13:16, signifies the falsification of truth.

cornu
'A horn,' when spoken of the Lord, signifies omnipotence. 'The little horn that rose up,' as mentioned in Daniel 7:3-8, signifies the full perversion of...

os
In most cases, "mouth" in the Bible represents thought and logic, especially the kind of active, concrete thought that is connected with speech. The reason...

Komentář

 

Mouth      

← Předchozí  

In most cases, "mouth" in the Bible represents thought and logic, especially the kind of active, concrete thought that is connected with speech. The reason for this is pretty obvious, but it also holds when people, for instance, remove a stone from the mouth of a well, which represents gaining access to spiritual ideas.

The mouth is used for eating as well as speaking, of course. In those circumstances, it represents our first, most external perception of a new spiritual idea or desire. This also makes sense, mirroring the way tasting food in the mouth gives us an instant impression of the quality of the food.

(Odkazy: Apocalypse Revealed 574, 701; Arcana Coelestia 6987, 8560; The Apocalypse Explained 580 [1-3], 619 [1-3], 782)

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 316

     

Study this Passage

Přejděte do sekce / 1232  

← Předchozí   Další →

316. "Habentem cornua septem."-Quod significet cui omnipotentia, constat ex significatione " 1 cornus," quod sit potentia veri contra falsum, at cum de Domino, quod sit omnis potentia seu omnipotentia; quod Agnus visus sit habere cornua numero "septem," erat quia per "septem" significantur omnia, et praedicantur de sancto (videatur supra, n. 257). Quod "cornu" et "cornua" significent potentiam, est quia potentia animalium cornutorum, ut boum, arietum, hircorum, et aliorum, in cornibus consistit. Quod "cornu" seu "cornua" significent potentiam veri contra falsum, ac in supremo sensu, ubi de Domino, omnipotentiam, ac in opposito sensu potentiam falsi contra verum, constat ex pluribus locis in Verbo; et quia inde patet quid significant "cornua" in Verbo, quorum mentio toties fit apud Danielem, et quoque in Apocalypsi, et quia adhuc in usu sunt in coronatione regum, velim illa in medium afferre:-

(Odkazy: Revelation 5:6; The Apocalypse Explained 257)


[2] Apud Ezechielem,

"In die illo crescere faciam cornu domui Israelis, et tibi dabo apertionem oris in medio eorum, ut cognoscant quod Ego Jehovah" (xxix. 21);

"crescere faciam cornu domui Israelis," significat verum in abundantia; "domus Israelis" est ecclesia; quia id significatur per "cornu" et ejus crescentiam, ideo etiam dicitur, "Et tibi dabo apertionem oris," per quod intelligitur praedicatio veri.

(Odkazy: Ezekiel 29:21)


[3] In Libro Primo Samuelis,

"Exaltavit se cornu in Jehovah, dilatatum est os meum contra inimico meos, quia laetata sum in salute tua. ....Dabit robur 2 Regi suo, et exaltabit cornu Uncti sui" (ii. 1, 10);

propheticum Channae: per "Exaltavit se cornu in Jehovah" significatur quod illam impleverit Divinum Verum, et id potens reddiderit contra falsa: et quia id significatur, ideo dicitur "Dilatatum est os meum contra inimicos meos;" "dilatatio oris" est praedicatio veri cum potentia, et "inimici" sunt falsa quae Divinum Verum dispergunt: per "dabit robur 1 Regi suo, et exaltabit cornu Uncti sui," significatur omnipotentia Domini ex Divino Bono per Divinum Verum, nam "robur" in Verbo dicitur de potentia boni, et "cornu" de potentia veri, et "Unctus Jehovae" est Dominus quoad Divinum Humanum cui omnipotentia (videatur n. 3008, 3009, 9954).

(Odkazy: 1 Samuel 2:1, 2:10; Arcana Coelestia 3008-3009, Arcana Coelestia 9954)


[4] Apud Davidem,

Jehovah "exaltavit cornu populi sui, laudem omnibus sanctis suis, filiis Israelis, populo propinquo suo" (Psalm. cxlviii. 14);

per "Exaltavit cornu populi sui," significatur quod impleverit Divinis veris: quare dicitur, "laudem sanctis suis, filiis Israelis, et populo propinquo suo;" "sancti" enim dicuntur qui in Divinis veris sunt, quoniam Divinum Verum est quod vocatur "sanctum" (videatur supra, n. 204); "Israel" est ecclesia quae in veris, "filii ejus" sunt vera, ac "populus" etiam praedicatur de illis qui in veris sunt, et "propinquus" dicitur qui per illa conjunctus est Domino.

(Odkazy: Psalms 148:14; The Apocalypse Explained 204)


[5] Apud eundem,

"Jehovah Deus Zebaoth,....decus fortitudinis eorum Tu, et per beneplacitum tuum exaltabis cornu nostrum" (Psalm. lxxxix. [9,] 18 [B. A. 8, 17]);

"exaltare cornu" etiam hic significat implere Divino Vero et per id potentia facere contra falsa; quare dicitur, "Jehovah Deus Zebaoth,... decus fortitudinis eorum Tu;" "decus" etiam in Verbo dicitur de ecclesia et de doctrina veri ibi.

(Odkazy: Psalms 89:8, 89:17, Psalms 112:5, 112:9)


[6] Apud eundem,

"Bonus vir miserans et mutuo dans;....justitia ejus stat in perpetuum, cornu ejus exaltabitur cum gloria" (Psalm. cxii. 5, 9);

quod "cornu" significet Divinum Verum, patet ex eo, quod dicatur "Justitia ejus stat in perpetuum, et cornu ejus exaltabitur cum gloria;" "justitia" in Verbo dicitur de bono, quare "cornu" de vero, nam in singulis Verbi est conjugium boni et veri; etiam "gloria" significat Divinum Verum.

(Odkazy: Psalms 112:5, Psalms 112:9)


[7] Apud Habakuk,

"Splendor" Jehovae Dei "sicut lux erit, cornua e manu Ipsius Ipsi, et ibi occultatio roboris Ipsius" (iii. 4);

quia "cornua" significant Divinum Verum cum potentia, ideo dicitur "Splendor" Jehovae Dei "sicut lux, et in cornibus occultatio roboris Ipsius;" per "splendorem" Jehovae et "lucem" significatur Divinum Verum; et per "occultationem roboris Ipsius in cornibus" significatur omnipotentia Divini Boni per Divinum Verum, nam omnis potentia boni est per verum, et in Divino Vero latet omnipotentia quae est Divini Boni.

(Odkazy: Habakkuk 3:4)


[8] Apud Davidem,

"Inveni Davidem servum meum, oleo sanctitatis unxi eum, cum quo manus mea firma erit, et brachium meum corroborabit Eum:....veritas et misericordia mea cum Illo et in nomine meo exaltabitur cornu Ejus "(Psalm. lxxxix. 21, 22, 25 [B. A. 20, 21, 24]);

per "Davidem" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum (videatur supra, n. 205); et per "exaltabitur cornu Ipsius" intelligitur Ipsius Divina potentia quae Ipsi est per Divinum Verum ex Divino Bono; quare dicitur, "Veritas et misericordia mea cum Illo;" "misericordia" in Verbo, cum de Jehovah seu Domino, significat Divinum Bonum Divini Amoris: quia per "Davidem" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum procedens ex Divino Humano Ipsius, ideo dicitur, "David servus meus;" per "servum" in Verbo non intelligitur servus in communi sensu, sed quicquid inservit, ac praedicatur de Vero quia inservit bono ad usum, hic ad potentiam.

(Odkazy: Psalms 89:20-21, 89:24; The Apocalypse Explained 205)


[9] Apud eundem,

"Germinare faciam cornu Davidi, disponam lucernam Uncto meo" (Psalm. cxxxii. 17);

etiam hic per "Davidem" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, et quoque per "Unctum;" per "germinare facere cornu Ipsi," significatur multiplicatio Divini Veri in caelis et in terris ab Ipso; quapropter etiam dicitur," Disponam lucernam Uncto meo," per quod simile intelligitur: quod Dominus quoad Divinum Verum procedens ex Divino Bono Ipsius dicatur "Lucerna," videatur supra (n. 62).

(Odkazy: Psalms 132:17; The Apocalypse Explained 62)


[10] Apud eundem,

"Jehovah robur meum,....petra mea, propugnaculum meum,.... Deus rupes mea in qua confido, scutum meum et cornu salutis meae" (Psalm. xviii. 2, 3 [B. A. 1, 2]; 2 Sam. xxii. [2,] 3);

"robur" et "petra," cum de Jehovah seu Domino, ut hic, significant omnipotentiam; "propugnaculum" et "rupes" in qua confidit, significant tutelam; "scutum" et "cornu salutis" significant salvationem inde: "robur," "propugnaculum" et "scutum" in Verbo praedicantur de Divino Bono; "petra," "rupes" et "cornu" praedicantur de Divino Vero; inde per illa significatur omnipotentia, tutela et salvatio quae sunt Divino Bono per Divinum Verum.

(Odkazy: 2 Samuel 22:2-3; Psalms 18:1-2)


[11] Apud Lucam,

"Benedictus" Dominus Deus Israelis, quod inviserit et redemerit populum suum, et erexerit cornu salutis in domo Davidis....; ut servaret nos ex inimicis nostris" (i. 68, 69, 1 71);

propheticum Zachariae de Domino et Ipsius adventu: "cornu salutis in domo Davidis" significat omnipotentiam salvandi per Divinum Verum ex Divino Bono; "cornu" est illa omnipotentia, "domus Davidis" est ecclesia Domini: "inimici," ex quibus servaret, sunt falsa mali; sunt enim haec inimici ex quibus Dominus servat illos qui Ipsum recipiunt; quod non alii inimici fuerint a quibus Dominus servavit illos qui ibi intelliguntur per populum Ipsius, notum est.

(Odkazy: Luke 1:68-69, 1:71)


[12] Apud Micham,

"Surge et tritura, filia Zionis, quia cornu tuum faciam ferrum, et ungulas tuas faciam aes, ut comminuas populos multos" (iv. 13):

"Surge et tritura, filia Zionis," significat dissipationem mali apud illos qui ab ecclesia ("triturare" est dissipare, et "filia Zionis" est ecclesia quae in affectione boni); "cornu tuum faciam ferrum," significat Divinum Verum validum et potens: simile significat "ungulas tuas faciam aes;" "ungulae" sunt vera in ultimis: "ut comminuas populos multos," significat ut dispergas falsa, "populi" enim praedicantur de veris, et in opposito sensu de falsis.

(Odkazy: Micah 4:13)


[13] Apud Sachariam,

"Vidi et ecce quatuor cornua,....quae disperserunt Jehudam, Israelem et Hierosolymam. Ostendit mihi...quatuor fabros,...et dixit, Ista cornua quae disperserunt Jehudam, sicut vir non tollit caput suum, venerunt hi ad terrendum illos, ad dejiciendum cornua gentium, attollentium cornu contra terram Jehudae, ad dispergendum eam" (ii. 1-4 [B. A. i. 18-21]);

describitur per illa vastatio ecclesiae, et dein restauratio ejus: per "Jehudam, Israelem et Hierosolymam" significatur ecclesia et ejus doctrina; "cornua" quae disperserunt illos, significant falsa mali quae ecclesiam vastarunt; "fabri" significant similia quae ferrum, nempe verum in ultimis quod validum et potens, ita similia quae "cornu ferreum;" quare dicitur de illis, "Venerunt hi...ad dejiciendum cornua gentium, attollentium cornu contra terram Jehudae;" "cornua gentium" sunt falsa mali quae vastarunt ecclesiam, quae dissipanda sunt ut restauretur.

(Odkazy: Zechariah 1:18-21)


[14] In Threnis,

"Dominus....destruxit in excandescentia sua munimenta filiae Jehudae, projecit in terram, profanavit regnum et principes ejus, abscidit in excandescentia irae omne cornu Israelis" (ii. [2,] 3);

agitur ibi de vastatione ecclesiae totali: ultimum tempus quando devastata est, significatur per "excandescentiam irae Domini;" et vastatio ejus totalis describitur per quod "destruxerit munimenta filiae Jehudae, projecerit in terram, profanaverit regnum et principes ejus;" "filia Jehudae" est ecclesia, "munimenta" ejus sunt vera ex bono, "regnum et principes" sunt vera doctrinae ejus: inde patet quid significatur per "abscidit omne cornu Israelis," quod nempe omnem potentiam veri ecclesiae resistendi contra falsa mali.

(Odkazy: Lamentations 2:2-3)


[15] Apud Danielem,

Danieli visae in somnio "quatuor bestiae ascendentes ex mari;".... quarta robusta valde, cui dentes ferri, comedit et contrivit,.... et decem cornua illi: "et attendi, et ecce aliud cornu parvum ascendit inter ea, et tria de cornibus prioribus eradicata sunt coram eo; oculi sicut oculi hominis in cornu hoc, et os loquens magna:....vidi quod cornu hoc faceret bellum cum sanctis, et praevaluisset eis,....et quod verba contra Altissimum loqueretur:.... quoad cornua decem, sunt decem reges et tres reges humiliabit" (vii.3, 7, 8, 20, 21, 23, [25,] 24):

quod per "cornua" hic intelligantur falsa quae destruunt vera ecclesiae, seu potentia falsorum contra vera, patet; per "bestiam ascendentem ex mari" significatur amor sui, ex quo omnia mala; hic, amor imperandi super caelum et terram, cui inserviunt sancta pro mediis; qualis amor est qui intelligitur per "Babylonem" in Apocalypsi. Quod "ex mari" visa sit ascendere, est quia per "mare" significatur naturalis homo separatus a spirituali, ille enim tunc talis est ut nihil plus cupiat quam imperare omnibus, et imperium confirmare ex sensu litterae Verbi; "decem cornua" significant falsa omnis generis, nam "decem" sunt omnia; quare etiam dicitur quod "decem cornua decem reges sint," "reges" enim significant vera, et in opposito sensu, ut hic, falsa. "Cornu parvum" quod ascendit inter ea, coram quo tria de cornibus prioribus eradicata. sunt, significat plenariam perversionem Verbi per applicationem sensus litterae ejus ad confirmandum amorem dominii. Hoc cornu dicitur "parvum," quia non apparet quod pervertatur Verbum; et quod non apparet coram visu spiritus hominis seu coram intellectu ejus, hoc animadvertitur vel sicut nullum vel sicut parvum; in mundo spirituali talis apparentia est non apprehensibilium nisi a paucis. "Cornua tria" quae coram illo eradicata sunt, significant vera Verbi ibi, quae sic per falsificationes destructa sunt; illa vera etiam significantur per "tres reges" quos humiliavit; per "tria" non significantur tria sed plenarium, ita quod vera plane destructa sint. Quia cornu illud significat perversionem Verbi quoad sensum litterae ejus, et hic sensus apparet coram oculis hominum sicut ita et non aliter intelligendus, ita a nemine contradicendus, ideo dicitur de cornu hoc, quod "oculi sicut oculi hominis in illo, et os loquens magna;" "oculi" significant intellectum, et "oculi sicut oculi hominis" intellectum sicut veri, et "os" significat inde cogitationem et loquelam. Ex his nunc videri potest quid per omnia et singula ibi intelligitur, ut quid per quod "bestia ascendens ex mari, cui decem cornua et dentes ferri, comederit et contriverit," per quod "cornu parvum ascenderit inter illa, coram quo tria de cornibus eradicata sunt, in quo oculi sicut oculi hominis, et os loquens magna," et per quod "faceret bellum cum sanctis et praevaluisset eis," et quod "loqueretur verba contra Altissimum," et quod "cornua" totidem essent "reges."

(Odkazy: Daniel 7:3, 7:7-8, Daniel 7:20-21, 7:21, 7:23, Daniel 7:23-24, 7:25)


[16] Apud eundem,

"Vidi in visione....arietem unum,....cui duo cornua, et cornua alta, unum tamen altius altero, sed altum ascenderat posterius; feriebat versus occidentem, septentrionem et meridiem. ....Tunc ecce hircus caprarum venit ab occidente super facies omnis terrae: ....huic cornu aspectus inter oculos ejus:....hic cucurrit cum ariete in furore roboris sui,....et fregit duo cornua ejus et projecit eum in terram, et conculcavit eum:....sed fractum est cornu magnum hirci, et ascenderunt quatuor loco ejus, juxta quatuor ventos caelorum: mox ex uno de illis exivit cornu unum de exiguo, et crevit valde versus meridiem, et versus ortum et versus decus, et crevit usque ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu,....et conculcavit ea, immo usque ad Principem exercitus se extulit;....et projectum est habitaculum sanctuarii Ejus, quia projecit veritatem in terram" (viii. 1 2-12, 21, 25):

hic describitur alterum quod vastat ecclesiam, nempe sola fides. Per "arietem" significatur bonum charitatis et inde fides, et per "hircum" fides separata a charitate, seu sola fides, seu quod idem, illi qui in eis sunt: per "cornua" eorum significantur vera ex bono et falsa ex malo, pugnantia; vera ex bono per "cornua arietis," et falsa ex malo per "cornua hirci:" per quod arieti fuerint "duo cornua alta, unum altius altero, et altius ascendens posterius," significatur verum fidei ex bono charitatis; et hoc visum est secundum influxum boni et veri apud hominem et spiritum, omne enim bonum recipitur posterius, et omne verum anterius, quoniam cerebellum formatum est ad recipiendum bonum quod voluntatis, ac cerebrum ad recipiendum verum quod intellectus: per "occidentem, septentrionem et meridiem" quo feriebat, significantur bona et vera quae recipiunt illi qui in charitate et inde fide sunt, per quae dispergunt mala et falsa: per "hircum caprarum," quod "venerit [ab occidente] super facies omnis terrae," significatur fides separata a charitate oriunda a malo vitae; "hircus caprarum" est illa fides, "occidens" est malum vitae, et "terra" est ecclesia: quod "ei cornu aspectus inter oculos," significat quod ex propria intelligentia: quod "cucurrerit cum ariete in furore roboris sui, et fregerit duo cornua ejus, et projecerit eum in terram, et conculcaverit eum," significat quod prorsus destruxerit charitatem et inde fidem, destructa enim charitate etiam destruitur fides, quoniam haec ex illa est: quod "fractum sit cornu magnum hirci," et quod "ascenderint quatuor loco ejus, juxta quatuor ventos caelorum," significat omnia falsa conjuncta malis inde; "cornua" significant falsa mali, "quatuor" conjunctionem illorum, et "quatuor venti caelorum" omnia tam falsa quam mala: quod "ex uno de illis exiverit cornu unum de exiguo," significat justificationem per illam, haec enim nascitur a principio de sola fide; "de exiguo" dicitur quia hoc non apparet sicut falsum: quod hoc cornu "creverit valde versus meridiem, et versus ortum et versus decus, et creverit usque ad exercitum caelorum, et dejecerit in terram de exercitu, et conculcaverit ea," significat quod destruxerit omnia vera et bona ecclesiae; "meridies" est ubi verum est in luce, "ortus et decus" sunt ubi bonum est in claro per verum, "exercitus caelorum" sunt omnia vera et bona caeli et ecclesiae, "dejicere exercitum in terram, et conculcare ea," significat prorsus destruere: quod usque "ad Principem exercitus se extulerit," et quod "projectum sit habitaculum sanctuarii Ejus," significat negationem Divini Humani Domini, et inde ecclesiae vastationem; "Princeps exercitus" est Dominus quoad Divinum Humanum, quia ex illo procedunt omnia vera et bona quae faciunt ecclesiam; "habitaculum sanctuarii" est ecclesia ubi illa sunt; quod sint vera, quae intelliguntur, destructa a falsis, patet, nam dicitur, "Projecit veritatem in terram." Quod talia significentur per "arietem" et "hircum" et per eorum "cornua," patet manifeste ex apparentiis in mundo spirituali; nam quando tales ibi qui se confirmaverunt in doctrina de sola fide, et de justificatione per illam, disceptant cum illis qui in doctrina de charitate et inde fide sunt, tunc 1 aliis qui e longinquo stant apparent hirci aut hircus cum similibus cornibus, et cum simili insultu et furore contra arietes seu arietem, et quoque apparet quod stellas sub pedibus suis conculcet; haec visa quoque mihi sunt, et simul astantibus, qui inde confirmati sunt quod talia intelligantur apud Danielem; et quoque quod similia intelligantur

per "oves a dextris" et per "hircos a sinistris" (Matth. xxv. 32 ad fin.):

nempe per "oves" illi qui in bono charitatis sunt, et per "hircos" qui in sola fide. Ab his quae ex Daniele allata sunt, aliquatenus constare potest quid significatur in Apocalypsi, per

Quod draco visus sit habere cornua decem (xii. 3);

Quod bestia e mari ascendens visa sit quoque habere cornua decem (xiii. 1);

Et quod visa sit mulier insidens bestiae coccineae habenti capita septem et cornua decem; de qua dixit angelus," Decem cornua, quae vidisti, decem reges sunt" (xvii. 3, 7, 12);

sed de his in explicatione eorum in sequentibus.

(Odkazy: Daniel 8:2-12, 8:3-12, Daniel 8:21, 8:25; Matthew 25:32-46; Revelation 12:3, 13:1, 17:3, 17:7, 17:12)


[17] Quod potentia falsi contra verum significetur per "cornu" et "cornua," etiam patet a sequentibus his locis:-Apud Jeremiam,

"Excisum est cornu Moabi, et brachium ejus fractum est" (xlviii. 25);

per "Moabum" significantur qui in bonis spuriis et inde in veris falsificatis, quae in se sunt falsa; destructio horum falsorum significatur per "excisum est cornu Moabi," et destructio illorum malorum per "brachium ejus est fractum."

(Odkazy: Jeremiah 48:25)


[18] In Threnis,

Jehovah "laetificavit super te hostem, exaltavit cornu inimicorum tuorum" (ii. 2 17);

per "hostem" intelligitur malum, et per "inimicos" falsa mali; "exaltare cornu inimicorum" est ut falsa valeant super vera et destruant ea.

(Odkazy: Lamentations 2:17)


[19] Apud Ezechielem,

"Latere et humero impellitis, cornibus vestris feritis omnes oves infirmatas, donec disperseritis eas foras" (xxxiv. 21);

"latere et humero impellere," est omni vi et conatu; "cornibus ferire oves infirmatas donec disperseritis eas foras," significat per falsa destruere probos qui nondum in veris ex bono sunt, at usque desiderant esse.

(Odkazy: Ezekiel 34:21)


[20] Apud Amos,

"Die quo visitaturus sum praevaricationes Israelis super illum, visitabo super altaria Bethelis, ut exscindantur cornua altaris, et cadant in terram" (iii. 14);

per "altaria Bethelis" significatur cultus ex malo, et per "cornua altaris" significantur falsa ejus mali; quae quod destruenda significatur per quod "cornua exscindentur, et cadent in terram."

(Odkazy: Amos 3:14)


[21] Apud eundem,

"Qui laetantur super non re; qui dicunt, Nonne per fortitudinem nostram sumpsimus nobis cornua?" (vi. 13;)

per "fortitudinem nostram sumere cornua," significat per vires propriae intelligentiae assumere falsa per quae destruentur vera.

(Odkazy: Amos 6:13)


[22] Apud Davidem,

"Dixi gloriabundis, Ne gloriemini, et impiis, Ne attollite cornu, ne attollite in altum cornu vestrum, ne loquimini collo duro: ....omnia cornua impiorum amputabo; exaltabuntur cornua justi" (Psalm. lxxv. 5, 6, 11 (B. A. 4, 5, 10));

per "attollere cornu in altum," significatur fortiter defendere falsum contra verum; quare etiam dicitur, "Ne loquimini collo duro;" per "amputare cornua eorum," significatur falsa eorum destruere; et per "exaltare cornua justi" significatur potentia et valida reddere vera boni.

(Odkazy: Psalms 75:4-5, 75:10)


[23] Quia per "alta reddere" et per "exaltare cornua" significatur implere veris, et ea potentia et valida reddere contra falsa, ideo etiam illa vera vocata sunt "cornua monocerotis," ex causa quia haec alta sunt:-Ut apud Mosen,

"Primogenito bovis ejus honor illi, et cornua monocerotis cornua ejus; his populos feriet una ad fines terrae; et hi myriades Ephraimi et chiliades Menascheh" (Deut. xxxiii. 17);

haec de Josepho, per quem in supremo sensu repraesentatur Dominus quoad Divinum spirituale, seu quoad Divinum Verum in caelo; inde per "Josephum" etiam significantur qui in regno spirituali Domini sunt (videatur n. 3969, 3971, 4669, 6417): "primogenitum bovis honor illi," significat bonum amoris spiritualis; "cornua monocerotis cornua ejus," significant vera in sua plenitudine et in sua potentia inde; "ferire populos ad fines terrae," significat instruere veris omnes qui ab ecclesia, et per illa dissipare falsa; per "myriades Ephraimi et chiliades Menascheh," significatur copia et abundantia veri ac inde sapientiae, et copia et abundantia boni et inde amoris; "Ephraim" in Verbo significat intellectuale ecclesiae quod est veri, et "Menascheh" significat voluntarium ecclesiae quod est boni (videatur n. 3969, 5354, 6222, 6234, 6238, 6267, 6296), et per "myriades et chiliades" significantur plurima, ita copia et abundantia.

(Odkazy: Arcana Coelestia 3969, 3971, 4669, 5354, 6222, 6234, 6238, 6267, 6296, 6417; Deuteronomy 33:17)


[24] Apud Davidem,

"Serva me ex ore leonis, et ex cornibus monocerotum exaudi me" (Psalm. xxii. 22 (B. A. 21));

per "leonem" significatur falsum fortiter destruens verum; et per "cornua monocerotum" significantur vera quae praevalent contra falsa.

(Odkazy: Psalms 22:21)


[25] Apud eundem,

"Sicut monocerotis cornu meum" (Psalm. xcii. 11 (B. A. 10));

"sicut monocerotis cornu" significat verum quoad plenitudinem et potentiam.

(Odkazy: Psalms 92:10)


[26] In Apocalypsi,

"Et sextus angelus clanxit, et audivi vocem ex quatuor cornibus altaris aurei, quod est in conspectu Dei" (ix. 13):

altare suffitus, quod etiam vocabatur "altare aureum," erat repraesentativum auditionis et receptionis omnium cultus, quae ex amore et charitate a Domino, ita repraesentativum talium cultus quae elevantur a Domino; cornua altaris repraesentabant vera procedentia ex bono amoris; inde patet, cur audita est vox ex quatuor cornibus altaris, vera enim sunt per quae bonum agit et loquitur.

(Odkazy: Revelation 9:13)


[27] Quoniam altaria repraesentabant cultum Domini ex bono amoris, et omnis cultus qui vere cultus fit ex bono amoris per vera, ideo altaribus erant cornua. Quod altari suffitus, constat apud Mosen:

Facies quatuor cornua super altari suffitus, ex illo erunt, et obduces illa auro (Exod. xxx. 2, 3, 10; cap. xxxvii. 25, 26);

et quod altari holocausti, alibi apud eundem,

"Facies cornua super quatuor angulis" altaris holocausti, "ex ipso erunt cornua ejus" (Exod. xxvii. 2; cap. xxxviii. 2):

quod cornua ex ipso altari essent, significabat quod vera, quae cornua repraesentabant, procedent ex bono amoris quod ipsum altare repraesentabat, omne enim verum est ex bono; quod essent quatuor et in singulis angulis, significabat quod essent pro quatuor plagis in caelo, per quas significantur omnia veri ex bono.

(Odkazy: Exodus 27:2, 30:2-3, 30:10, Exodus 37:25-26, 38:2)


[28] Quoniam omnes expiationes et purificationes fiunt per vera ex bono, ideo expiabatur super cornibus altarium,

Super cornibus altaris suffimenti (Exod. xxx. 10; Levit. iv. 7);

Et super cornibus altaris holocausti (Levit. iv. 25, 30, 34; cap. viii. 15; cap. ix. 9; cap. xvi. 18).

Et quia omnis Divina tutela est per vera ex bono,

Ideo etiam qui fecerunt mala, et timuerunt mortem, apprehenderunt cornua altaris, et servati sunt (1 Reg. i. 50, 51, 53);

Sed qui meditato et ex voluntate malum fecerunt, non servati sunt (1 Reg. ii. 28-31).

Porro quia "cornua" significabant vera ex bono, ideo etiam, cum ungebantur reges, fiebat hoc per oleum ex cornu:

Quod ita unctus sit David, videatur 1 Sam. xvi. 1, 13;

Et quod ita Salomo, 1 Reg. i. 39;

"oleum" significabat bonum amoris. Ex hac significatione cornuum, quam antiqui noverunt, receptum fuit facere cornua germinantia et fragrantia; inde vox "cornucopia."

(Odkazy: 1 Kings 1:39, 1:50-51, 1:53, 2:28-31; 1 Samuel 16:1, 16:13; Daniel 7:20-21, Daniel 7:23-24, Daniel 8:3-12; Exodus 30:10; Leviticus 4:7, 4:25, 4:30, 4:34, 8:15, 9:9, 16:18; Revelation 5:6)

Přejděte do sekce / 1232  

← Předchozí   Další →

   Study this Passage
From Swedenborg's Works

References from Swedenborg's unpublished works:

Apocalypsis Explicata 312, 319, 321, 327, 336, 418, 440, 556, 567, 573, 650, 697, 716, 816, 817, 1029, 1041, 1069, 1079


Přeložit: