Bible

 

Ezechiel 26

Studie

   

1 Et factum est in undecimo anno, prima mensis : factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem : Euge, confractæ sunt portæ populorum, conversa est ad me ; implebor, deserta est :

3 propterea hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans.

4 Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres ejus : et radam pulverem ejus de ea, et dabo eam in limpidissimam petram.

5 Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus : et erit in direptionem gentibus.

6 Filiæ quoque ejus, quæ sunt in agro, gladio interficientur : et scient quia ego Dominus.

7 Quia hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor, regem Babylonis, ab aquilone, regem regum, cum equis, et curribus, et equitibus, et cœtu, populoque magno.

8 Filias tuas quæ sunt in agro, gladio interficiet : et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro : et elevabit contra te clypeum.

9 Et vineas, et arietes temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua.

10 Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum : a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui, cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatæ.

11 Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas : populum tuum gladio cædet, et statuæ tuæ nobiles in terram corruent.

12 Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas, et destruent muros tuos, et domos tuas præclaras subvertent : et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent.

13 Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum : et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius.

14 Et dabo te in limpidissimam petram, siccatio sagenarum eris, nec ædificaberis ultra, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

15 Hæc dicit Dominus Deus Tyro : Numquid non a sonitu ruinæ tuæ, et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulæ ?

16 Et descendent de sedibus suis omnes principes maris : et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abjicient, et induentur stupore : in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur :

17 et assumentes super te lamentum, dicent tibi : Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta, quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi ?

18 Nunc stupebunt naves in die pavoris tui, et turbabuntur insulæ in mari, eo quod nullus egrediatur ex te.

19 Quia hæc dicit Dominus Deus : Cum dedero te urbem desolatam, sicut civitates quæ non habitantur ; et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquæ multæ ;

20 et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum ; et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres, cum his qui deducuntur in lacum, ut non habiteris : porro cum dedero gloriam in terra viventium,

21 in nihilum redigam te, et non eris : et requisita non invenieris ultra in sempiternum, dicit Dominus Deus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9688

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9688. ‘Opere acupictoris’: quod significet quae scientifici, constat ex significatione ‘operis acupictoris’ seu acupicturae, quod sit scientificum; pluribus in locis in Verbo dicitur acupictum et acupictura, et ubivis per id significatur scientificum; hoc ducit 1 causam ex repraesentativis in altera vita; ibi apparent vestes acupictae vario modo, et per illas significantur vera scientifica.

[2] Vera scientifica differunt a veris intellectualibus sicut externa ab internis, seu sicut naturale a spirituali apud hominem; scientifica enim inserviunt intellectuale pro objectis, ex quibus excludat 2 vera; intellectuale enim est visuale interni seu spiritualis hominis, et scientifica sunt objecta ejus in externo seu naturali homine; haec per ‘opus acupictoris’ significantur, illud autem per ‘opus excogitatoris’, 3 n. 9598, excogitare enim est intellectus, et 4 acupingere est scientis et efficientis ex intellectu; inde est quod illa in habitaculo, quae significabant interna, ex opere excogitatoris essent, sicut ipsa aulaea ibi, vers. 1, et velum inter sanctum et sanctum sanctorum, vers. 31; at 5 quod illa quae significabant externa, ex opere acupictoris essent, sicut tegumentum pro ostio tentorii, et pro porta atrii, Exod. 38:18;

tum etiam 6 balteus, Exod. 39:29, ‘balteus’ enim est externum conjungens omnia interna 7 , ‘atrium’ est ultimum caeli, et ‘ostium tentorii’ est ubi exitus e caelo medio in ultimum.

[3] Quod acupictura et acupictum sit scientificum quod externi seu naturalis 8 hominis, constat ex his locis in Verbo: 9 apud Ezechielem,

Byssus in acupictura ex Aegypto fuit expansio tua; hyacinthinum et purpura ex insulis ‘Elischa’ fuit tegumentum tuum: Syria negotiatrix tua per multitudinem operum tuorum, cum chrysopraso purpuram, et acupictura, et byssum. Negotiatores Schebae cum glomeribus hyacinthini et acupicto, 27:7, 16, 24; agitur ibi de Tyro, per quam significantur illi qui in cognitionibus veri et boni sunt, et in sensu abstracto 10 illae ipsae cognitiones, n. 1201; per ‘byssum in acupictura’ significatur verum scientificum, ‘byssus’ enim est verum ex origine caelesti, n. 5319, 9469, et ‘acupictura’ est scientificum; ideo quoque dicitur ex Aegypto, quia per ‘Aegyptum’ significatur scientificum, n. 1164, 1165, 1186, 1462, 2588, 4749, 4964, 4966, 5700, 5702, 6004, 6015, 6125, 6651, 6679, 6683, 6692, 6750, 7779 fin. , 9391, et quoque ex Syria et ex Scheba, quia per ‘Syriam’ significantur cognitiones veri et boni, n. 1232, 1234, 3051, 3249, 3664, 3680, 4112, similiter per ‘Schebam’, 11 n. 1171, 3240; cognitiones veri et boni sunt scientifica Ecclesiae; quisque qui gaudet facultate intellectualiter cogitandi et res expendendi, videre potest quod non acupictura ibi, nec byssus, nec hyacinthinum, nec purpura intelligantur, sed quod per illa significentur 12 talia quae digna Verbo sunt, ita 13 spiritualia quae caeli et Ecclesiae 14 :

[4] apud eundem,

Descendent 15 desuper thronis suis omnes principes maris, et abjicient amicula sua, et vestes acupicturae suae 16 exuent, terroribus induentur, 26:16;

ibi etiam de Tyro; ‘principes maris’ sunt primaria scientifica, quae dogmata vocantur; quod ‘principes’ sint primaria, videatur 17 n. 1482, 2089, 5044, et ‘mare’ 18 scientificum iri genere, n. 28, 2850; ‘amicula’ sunt vera externa, ‘acupicturae’ sunt vera scientifica, quae etiam sunt externa; quod ‘vestes’ sint vera, 19 n. 2576, 4545, 4763, 5248, 5319, 5954, 6914, 6917, 6918, 9093, 9158, 9212, 9216:

[5] apud eandem, Vestivi te acupicto, et calceavi te taxo, accinxi te bysso, et obtexi te serico: sic ornata es auro et argento, et vestes tuae byssus, sericum, at acupictum: sed sumpsisti vestes acupicti tui, et texisti imagines, cum quibus scortata es, 16:10, 13, 18; ibi de Hierosolyma, per quam Ecclesia significatur; ‘vestes acupicti’ pro veris scientificis, ‘tegere imagines, cum quibus scortata’ pro confirmare falsa, ‘scortari’ enim est pervertere 20 vera per applicationes ad falsa aut mala; quis non videt quod per ‘byssum, sericum, et acupictum’ ibi non byssus, sericum, et acupictum intelligantur 21 ? agitur enim de Hierosolyma; sed quid intelligitur, orbis Christianus non inquirit, quia caelestia et spiritualia Verbi ponit in sensu ejus litterali, ac interiora ejus vocat mystica, quae non curat:

[6] apud eundem,

Aquila magna, magna alis, longa pennis, plena plumis, cui acupictura, Ezech. 17:3 22 ; ibi de domo Israelis, per quam significatur Ecclesia spiritualis, quae ‘aquila’ dicitur ex perceptione veri, n. 3901, 8764, cui acupictura pro cui scientificum:

apud Davidem,

Tota gloriosa filia regis intus, ex implexis auri vestis ejus, in acupicto adducetur 23 regi, Ps. 45:14, 15 [KJV Ps. 45:13, 14];

‘filia regis’ pro affectione veri, ‘acupictum’ pro scientifico veri: in libro Judicum, Divident praedam, praedam colorum Siserae, praedam colorum acupicti, colorem acupictorum 24 , collis praedae, 5:30;

canticum Deborae et Baraki, ‘acupictum’ ibi 25 pro scientifico quod naturalis hominis.

Poznámky pod čarou:

1. trahit

2. concludat

3. The Manuscript inserts seu per excogitationem, de qua.

4. at

5. et

6. et quoque

7. interiora

8. naturalis seu externi

9. The Manuscript inserts ut.

10. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

11. et per Schebam similiter, above which it interpolated quae sunt externi hominis

12. illa significent

13. The Manuscript inserts coelestia et.

14. The Manuscript inserts sunt.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. per quae confirmant sua dogmata illi qui per Tyrum significantur, principes enim sunt primaria

18. The Manuscript inserts est.

19. The Manuscript inserts videatur.

20. The Manuscript inserts et falsificare.

21. intelligatur

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. adducitur, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

24. acupictoris

25. The Manuscript inserts etiam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.