Bible

 

Ezechiel 24

Studie

   

1 Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens :

2 Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie.

3 Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Pone ollam ; pone, inquam, et mitte in eam aquam.

4 Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena.

5 Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea : efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus.

6 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Væ civitati sanguinum, ollæ cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea ! Per partes et per partes suas ejice eam : non cecidit super eam sors.

7 Sanguis enim ejus in medio ejus est, super limpidissimam petram effudit illum : et effudit illum super terram, et possit operiri pulvere.

8 Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur.

9 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Væ civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram !

10 Congere ossa, quæ igne succendam : consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent.

11 Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat æs ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus.

12 Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem.

13 Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis : sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.

14 Ego Dominus locutus sum : veniet, et faciam : non transeam, nec parcam, nec placabor : juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus.

15 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

16 Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga : et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimæ tuæ.

17 Ingemisce tacens : mortuorum luctum non facies : corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis : nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes.

18 Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere : fecique mane sicut præceperat mihi.

19 Et dixit ad me populus : Quare non indicas nobis quid ista significent quæ tu facis ?

20 Et dixi ad eos : Sermo Domini factus est ad me, dicens :

21 Loquere domui Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra : filii vestri, et filiæ vestræ, quas reliquistis, gladio cadent.

22 Et facietis sicut feci : ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis :

23 coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus : non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.

24 Eritque Ezechiel vobis in portentum : juxta omnia quæ fecit, facietis cum venerit istud : et scietis quia ego Dominus Deus.

25 Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animæ eorum, filios et filias eorum :

26 in die illa, cum venerit fugiens ad te ut annuntiet tibi :

27 in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit : et loqueris, et non silebis ultra : erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4744

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4744. ‘Et fovea vacua, nulla in illa aqua’: quod significet quod tunc nihil verum, constat ex significatione ‘fovea-’ quod sint falsa, de qua n. 4728; ex significatione ‘vacuae’ quod sit ubi nihil verum 1 quia nihil bonum 2 , de qua sequitur; et ex significatione ‘aquae’ quod sit verum, de qua n. 680, 739, 2702, 3058, 3424. Quod ‘vacuum’ sit ubi nihil verum 1 quia nihil bonum 2 , constat ex Verbo etiam alibi, ut apud Jeremiam,

Magnates miserunt minorennes propter aquas, venerunt ad foveas, et non invenerunt aquas; reversi sunt vasis vacuis, pudore et ignominia affecti sunt, et obtexerunt caput suum, 14:3;

‘vasa vacua’ pro veris in quibus non verum ex bono:

apud eundem,

Comedit me, conturbavit me Nebuchadnezzar rex Babelis, constituit me vas vacuum, deglutivit me, li 3 34; ‘vas vacuum’ pro ubi nullum verum; ‘Babel’ pro illis qui vastant: hoc est, deprivant illos veris, n. 1327 f:

apud eundem,

Vidi terram, et ecce vacua et inanis; et ad caelos, et nulla lux eorum, 4:23:

apud Esaiam,

Possidebunt eam platea, et anataria, et noctua, et corvus, habitabunt in ea, et extendent super eam lineam vacuitatis, et perpendiculum inanitatis, 34:11:

[2] apud eundem,

Frangetur urbs vacuitatis, claudetur omnis domus, ut nemo intret, clamor super vino in plateis, ... exsulabit gaudium terrae, reliquum in urbe vastitas, Esai. 24:10-12 4 ; hic ‘vacuum’ exprimitur alia voce in lingua originali, quae tamen simile involvit; quod ‘vacuum’ sit ubi non verum quia non bonum, a singulis ibi in sensu interno patet, nempe a significatione ‘urbis, domus, clamoris, vini, platearum’:

apud Ezechielem,

Dixit Dominus Jehovih, Vae urbi sanguinum, etiam Ego magnum faciam focum, ... collocando ollam super prunas vacuam, ut incalescat et fervescat aes ejus, et liquescat inea immundities ejus, consumatur spuma ejus, 24:9, 11;

hic patet quid vacuum; ‘olla vacua’ est in qua ‘immundities et spuma’, hoc est, malum et falsum:

[3] similiter apud Matthaeum, Quando immundus spiritus exierit ex homine, perambulat loca arentia quaerens requiem, sed non invenit; tunc dicit, Revertar in meam domum, unde exivi, cumque venit et reperit eant vacuam et scopis purgatam, et paratam sibi, tunc abit et adjungit sibi septem alios spiritus pejores illo, etingressi habitant ibi, 12:43-45;

‘immundus spiritus’ pro immunditie vitae apud hominem, et quoque pro immundis spiritibus qui apud eum, nam spiritus immundi habitant in immunditie vitae hominis; ‘loca arentia’ seu ubi non aquae, pro ubi non vera; ‘domus vacua’ pro interioribus hominis iterum repletis immunditiis, hoc est, falsis ex malo:

apud Lucam, Deus esurientes implevit bonis, et divites emisit vacuos, 1:53;

‘divites’ pro illis qui plura sciunt, ‘divitiae’ enim in spirituali sensu sunt scientifica, doctrinalia, cognitiones boni et veri; illi vocantur ‘divites vacui’, qui 5 sciunt illa, et non faciunt, nam vera illis non sunt vera quia absque bono, n. 4736.

Poznámky pod čarou:

1. veri

2. boni

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript inserts modo.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.