Bible

 

Ezechiel 24

Studie

   

1 Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens :

2 Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie.

3 Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Pone ollam ; pone, inquam, et mitte in eam aquam.

4 Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena.

5 Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea : efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus.

6 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Væ civitati sanguinum, ollæ cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea ! Per partes et per partes suas ejice eam : non cecidit super eam sors.

7 Sanguis enim ejus in medio ejus est, super limpidissimam petram effudit illum : et effudit illum super terram, et possit operiri pulvere.

8 Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur.

9 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Væ civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram !

10 Congere ossa, quæ igne succendam : consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent.

11 Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat æs ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus.

12 Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem.

13 Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis : sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.

14 Ego Dominus locutus sum : veniet, et faciam : non transeam, nec parcam, nec placabor : juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus.

15 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

16 Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga : et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimæ tuæ.

17 Ingemisce tacens : mortuorum luctum non facies : corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis : nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes.

18 Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere : fecique mane sicut præceperat mihi.

19 Et dixit ad me populus : Quare non indicas nobis quid ista significent quæ tu facis ?

20 Et dixi ad eos : Sermo Domini factus est ad me, dicens :

21 Loquere domui Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra : filii vestri, et filiæ vestræ, quas reliquistis, gladio cadent.

22 Et facietis sicut feci : ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis :

23 coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus : non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.

24 Eritque Ezechiel vobis in portentum : juxta omnia quæ fecit, facietis cum venerit istud : et scietis quia ego Dominus Deus.

25 Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animæ eorum, filios et filias eorum :

26 in die illa, cum venerit fugiens ad te ut annuntiet tibi :

27 in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit : et loqueris, et non silebis ultra : erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.

   

Bible

 

Ezechiel 5:13

Studie

       

13 Et complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor : et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3614

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3614. ‘Donec recedit excandescentia fratris tui’: quod significet usque dum status advertit, et ‘usque recedat ira fratris tui a te’: quod significet successivum status apud bonum naturale, constat ex significatione ‘excandescentiae et ira’ quod sint status qui repugnant, de qua sequitur; qui status cum tales fiunt ut non amplius repugnent sed se incipiant conjungere, tunc dicitur quod ‘recedat excandescentia et recedat ira’; inde est quod ‘donec recedat excandescentia fratris tui’ significet usque dum status advertit, et quod ‘usque recedat ira fratris tui’ significet successivum status apud bonum naturale: quod aliud quippiam involvat excandescentia, et aliud ira, constare potest ex eo quod praeterea similia verba sint, et alioquin fuisset repetitio inanis, nempe, donec recedat excandescentia fratris tui et usque recedat ira fratris tui; quid involvitur, patet ab explicatione communi, tum a praedicatione excandescentiae et praedicatione irae; excandescentia enim praedicatur de vero, hic de vero boni quod per ‘Esavum’ repraesentatur, ira autem praedicatur de ipso illo bono.

[2] Excandescentia et ira in Verbo pluries nominantur, sed in sensu interno non significant excandescentiam et iram, sed id quod repugnat, et hoc ex causa quia quicquid alicui affectioni repugnat, hoc producit excandescentiam seu iram, sic ut illae sint in sensu interno modo repugnantiae; 1 at ‘excandescentia’ dicitur quod repugnat vero, ac ‘ira’ quod bono; 2 in sensu autem opposito excandescentia est quod repugnat falso aut ejus affectioni, hoc est, principiis falsi, et ira quod malo aut ejus cupiditati, hoc est, amori sui et mundi, et in hoc sensu excandescentia est proprie excandescentia, et ira est ira; at cum de 3 bono et vero praedicatur, est excandescentia et ira zelus, qui 4 quia externa forma similis apparet alteri, in sensu litterae quoque ita vocatur.

[3] Quod excandescentia et ira in sensu interno sint modo repugnantiae, constare potest ab his locis in Verbo;

apud Esaiam,

Fervor Jehovae contra omnes gentes, et excandescentia contra omnem exercitum earum, 34:2;

‘fervor Jehovae contra gentes’ pro repugnantia contra malum; quod ‘gentes’ sint mala, videatur n. 1259, 1260, 1849, 1868, 2588 f. ; ‘excandescentia contra omnem exercitum earum’ pro repugnantia contra falsa inde; quod ‘stellae’, quae vocantur ‘exercitus caelorum’, sint cognitiones, ita vera, et in opposito sensu falsa, videatur n. 1128, 1808, 2120, 2495, 2849:

apud eundem,

Quis dedit ad praedam Jacobum, et Israelem spoliantibus? nonne Jehovah Cui peccavimus? et effudit super eum excandescentiam irae Suae, 42:25;

‘excandescentia irae’ pro repugnantia contra falsum mali, ‘Jacobus’ pro illis qui in malo, et ‘Israel’ pro illis qui in falso:

[4] apud eundem,

Torcular calcavi solus, et de populis nullus vir Mecum, et calcavi illos in ira Mea, et destruxi illos in excandescentia Mea; et conculcavi populos in ira Mea, et inebriavi illos in excandescentia Mea, 5 63:3, 6;

ibi de Domino, ac Ipsius tentationum victoriis; ‘calcare et conculcare in ira’ pro victoriis super mala; ‘destruere et inebriare in excandescentia’ pro victoriis super falsa; ‘conculcare’ in Verbo praedicatur de malo, et ‘inebriare’ de falso:

apud Jeremiam,

Sic dixit Dominus Jehovih, Ecce ira Mea, et excandescentia Mea, effusa est super locum hunc, super hominem, et super bestiam, et super arborem agri, et super fructum humi, et ardebit et non exstinguitur, 7:20;

utrumque dicitur ‘ira et excandescentia’, quia 6 tam de malo quam de falso agitur;

[5] apud Prophetas 7 ubi de malo, etiam de falso dicitur, sicut ubi de bono, etiam de vero, et hoc ob conjugium caeleste quod est boni et veri in singulis Verbi, n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712; inde etiam tam ira quam excandescentia dicitur, alioquin unum satis fuisset:

apud eundem,

Pugnabo Ego cum vobis in manu extensa, et brachio forti, et in ira et in excandescentia, et in fervore magno, et percutiam habitatores urbis hujus, et hominem et bestiam, 21:5, 6;

similiter hic, ‘ira’ praedicatur de punitione mali, et ‘excandescentia’ de punitione falsi, et ‘fervor’ de utriusque; ira et excandescentia quia est repugnantia, etiam est punitio, nam quae repugnant, ea collidunt, et tunc malum et falsum puniuntur; in malo enim est repugnantia boni, et in falso repugnantia veri, et quia est repugnantia, est quoque collisio;

[6] 8 quod inde poena, videatur n. 696, 967:

apud Ezechielem,

Et consummabitur ira Mea, et quiescere faciam excandescentiam Meam in illis, et consolaturus Me, et cognoscent quod Ego Jehovah dixi, et in zelo Meo, in consummando Me excandescentiam Meam in illis, ... in faciendo Me in te judicia, in ira et in excandescentia, et in correptionibus excandescentiae, 5:13, 15 9 ; ibi quoque ‘ira’ pro punitione mali, et ‘excandescentia’. pro punitione falsi, ex repugnantia et inde oppugnatione:

apud Mosen,

Non placebit Jehovae condonare illi, quia tunc fumabit ira Jehovae, et zelus Ipsius in virum illum, ... et separabit illum Jehovah in malum ex omnibus tribubus Israelis: ... sulphur et sal, combustio tota terra ejus, non conseretur, et non germinabit, nec ascendet in ea ulla herba, juxta eversionem Sodomae et Amorae, Admae et Zeboim, quae evertit Jehovah in ira Sua et excandescentia Sua; et dicent omnes gentes, Quare fecit Jehovah sic terrae huic? quis ardor irae magnae hujus?

Deut. 29:19, 20, 22, 23 [KJV 20, 21, 23, 24];

quia ‘Sodoma’ est malum, et ‘Amora’ falsum inde, n. 2220, 2246, 2322, et ‘gens illa’ de qua ibi Moses, 10 comparatur illis quoad malum et falsum, dicitur ‘ira’ respective ad malum, et ‘excandescentia’ ad falsum, et ‘ardor irae’ de utroque; quod talia tribuantur Jehovae seu Domino, est secundum apparentiam, quia ita apparet homini cum ipse incurrit in malum, et malum ‘punit ipsum’, videantur n. 245, 592, 696, 1093, 1683, 1874, 11 2335, 2395, 2447, 3605.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has et

2. The Manuscript has in opposito autem

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript has de malo et

7. The Manuscript inserts ubivis in Verbo.

8. The Manuscript has et

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The Manuscript has comparabatur

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.