Bible

 

Ezechiel 24

Studie

   

1 Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens :

2 Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie.

3 Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Pone ollam ; pone, inquam, et mitte in eam aquam.

4 Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena.

5 Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea : efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus.

6 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Væ civitati sanguinum, ollæ cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea ! Per partes et per partes suas ejice eam : non cecidit super eam sors.

7 Sanguis enim ejus in medio ejus est, super limpidissimam petram effudit illum : et effudit illum super terram, et possit operiri pulvere.

8 Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur.

9 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Væ civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram !

10 Congere ossa, quæ igne succendam : consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent.

11 Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat æs ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus.

12 Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem.

13 Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis : sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.

14 Ego Dominus locutus sum : veniet, et faciam : non transeam, nec parcam, nec placabor : juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus.

15 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

16 Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga : et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimæ tuæ.

17 Ingemisce tacens : mortuorum luctum non facies : corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis : nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes.

18 Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere : fecique mane sicut præceperat mihi.

19 Et dixit ad me populus : Quare non indicas nobis quid ista significent quæ tu facis ?

20 Et dixi ad eos : Sermo Domini factus est ad me, dicens :

21 Loquere domui Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra : filii vestri, et filiæ vestræ, quas reliquistis, gladio cadent.

22 Et facietis sicut feci : ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis :

23 coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus : non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.

24 Eritque Ezechiel vobis in portentum : juxta omnia quæ fecit, facietis cum venerit istud : et scietis quia ego Dominus Deus.

25 Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animæ eorum, filios et filias eorum :

26 in die illa, cum venerit fugiens ad te ut annuntiet tibi :

27 in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit : et loqueris, et non silebis ultra : erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.

   

Bible

 

Ezechiel 5:13

Studie

       

13 Et complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor : et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10296

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10296. ‘[Et] tus purum’: quod significet verum intimum, quod est bonum spirituale, constat ex significatione ‘turis’ quod sit verum intimum, et ex significatione ‘puri’ quod sit quod a falso mali defaecatum est 1 ; quod verum intimum, quod per ‘tus’ significatur, sit bonum spirituale, est quia bonum apud illos qui in spirituali regno Domini sunt non est nisi quam verum; quod bonum appellatur cum homo ex conscientia et ex affectione vult et facit illud; apud spirituales enim omne voluntarium est deperditum, sed intellectuale conservatur integrum a Domino, et in illo implantatur novum voluntarium per regenerationem a Domino; hoc voluntarium est conscientia apud illos, quae est conscientia veri; 2 quicquid enim intellectuali implantatur et ex intellectuali procedit, verum est, nam intellectuale hominis dicatum est recipiendis veris quae fidei, voluntarium autem dicatum est recipiendis bonis quae amoris; inde patet quod bonum 3 spirituale sit in sua essentia verum; quod novum voluntarium apud spirituales implantetur in parte illorum intellectuali 4 et quod inde bonum apud illos in sua essentia sit verum, videatur in locis citatis n. 9277, 9596, 9684. 5 Dicitur verum intimum quod id sit bonum, ex causa quia quo interiora eo perfectiora, ac quia intimum hominis est ejus voluntarium et quod voluntarii est, hoc bonum vocatur. Quod tus sit verum intimum, 6 ita 7 bonum spirituale, constare potest ex locis e Verbo 8 allatis supra n. 10177.

[2] Quia tus est bonum spirituale, ac bonum est quod regnat in omnibus veris, disponit illa, 9 conjungit illa, et dat affectionem illis, ideo tus ultimo loco memoratur, et ideo ex illo vasa suffitus 10 dicebantur turibula; denominatio enim fit ab essentiali, quod est bonum; similiter ac denominatum est oleum unctionis ex oleo olivae, et non ex aromatibus ex quibus una parabatur, ex simili causa, nempe quia ‘oleum’ significabat bonum, et ‘aromata’ vera.

[3] ‘Tus purum’ dicitur, quia ‘purum’ significat defaecatum a falsis mali; et in lingua originali per vocem illam significatur purum interius; per aliam autem vocem purum exterius seu mundum; quod purum interius per illam vocem significetur, constat apud Esaiam,

Lavate vos, puros reddite vos, removete malitiam operum vestrorum a coram oculis Meis, 1:16:

apud Davidem,

Frustra purum reddidi cor meum, et lavi in innocentia manus meas, Ps. 73:13;

‘purum reddere cor’ est purificari interius, et ‘lavare in innocentia manus’ est exterius:

apud eundem,

Per quid puram reddet puer viam suam? Custodiendo se juxta Verbum Tuum, Ps. 119:9:

et apud 11 eundem, Purus sis in judicando tuo, 51:6 [KJV 4].

Quod per alteram vocem significetur purum exterius seu mundum videatur Lev. 11:32, 12:7, 8, 13:6, 13, 17, 23, 28, 34, 37, 58, 14:7-9 12 , 20, 48, 53, 15:13, 28, 13 16:19, [30, ] 22:7; Jer. 13:27; Ezech. 24:13, 39:12;

et alibi.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts, de qua sequitur.

2. et quicquid in intellectuale fit, ex veris fit

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript inserts per regenerationem a Domino.

5. The Manuscript places this after 10177.

6. seu

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. allegatis

9. The Manuscript inserts et.

10. The Manuscript places this before vasa.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.