Bible

 

Ezechiel 24

Studie

   

1 Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens :

2 Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie.

3 Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Pone ollam ; pone, inquam, et mitte in eam aquam.

4 Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena.

5 Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea : efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus.

6 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Væ civitati sanguinum, ollæ cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea ! Per partes et per partes suas ejice eam : non cecidit super eam sors.

7 Sanguis enim ejus in medio ejus est, super limpidissimam petram effudit illum : et effudit illum super terram, et possit operiri pulvere.

8 Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur.

9 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Væ civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram !

10 Congere ossa, quæ igne succendam : consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent.

11 Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat æs ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus.

12 Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem.

13 Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis : sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.

14 Ego Dominus locutus sum : veniet, et faciam : non transeam, nec parcam, nec placabor : juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus.

15 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

16 Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga : et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimæ tuæ.

17 Ingemisce tacens : mortuorum luctum non facies : corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis : nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes.

18 Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere : fecique mane sicut præceperat mihi.

19 Et dixit ad me populus : Quare non indicas nobis quid ista significent quæ tu facis ?

20 Et dixi ad eos : Sermo Domini factus est ad me, dicens :

21 Loquere domui Israël : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra : filii vestri, et filiæ vestræ, quas reliquistis, gladio cadent.

22 Et facietis sicut feci : ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis :

23 coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus : non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.

24 Eritque Ezechiel vobis in portentum : juxta omnia quæ fecit, facietis cum venerit istud : et scietis quia ego Dominus Deus.

25 Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animæ eorum, filios et filias eorum :

26 in die illa, cum venerit fugiens ad te ut annuntiet tibi :

27 in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit : et loqueris, et non silebis ultra : erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.

   

Bible

 

Ezechiel 5:13

Studie

       

13 Et complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor : et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 724

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

724. [Vers. 5.] "Et peperit filium masculum." - Quod significet doctrinam veri quae pro nova ecclesia, quae Novae Hierosolyma vocatur, constat ex significatione "filii", quod sit verum, et "filii masculi" quod sit genuinum verum ecclesiae; inde quoque doctrina ejus, nam verum ecclesiae ex Verbo 1 est doctrina ejus, haec enim continet vera quae pro ecclesia: at genuina doctrina ecclesiae est doctrina boni, ita doctrina vitae, quae est amoris in Dominum et charitatis erga proximum; at usque est doctrina veri, nam doctrina docet vitam, amorem et charitatem, et quatenus docet est verum; nam cum homo scit et intelligit quid bonum, quid vita, quid amor et quid charitas, tunc scit et intelligit illa ut vera, scit enim et intelligit quale est bonum, quomodo vivendum, quidque amor et charitas, et qualis homo cui vita amoris et charitatis est; et quamdiu haec sunt scientiae et intellectus, non sunt nisi quam vera et inde doctrinae; ast ut primum illa a scientia et ex intellectu transeunt in voluntatem et inde in actum, non amplius sunt vera sed sunt bona; homo enim interius non aliud vult quam quod amat, et quod amat hoc ei bonum est. Ex his constare potest quod omnis doctrina ecclesiae sit doctrina veri; et quod verum doctrinae fiat bonum, ac fiat amoris et charitatis, dum a doctrina transit in vitam. Haec doctrina, quae hic per "filium masculum" significatur, est praecipue doctrina amoris in Dominum, et charitatis erga proximum; ita doctrina boni vitae, quae tamen usque est doctrina veri.

[2] Quod doctrina boni amoris et inde vitae significetur hic per "filium masculum", constare potest ex eo, quod "mulier", quae peperit filium, visa sit "circumdata sole, et super capite ejus corona stellarum duodecim", et per "solem" significatur amor in Dominum, et per "coronam stellarum duodecim" significantur cognitiones boni et veri; et ex muliere tali et matre non aliud generatur quam quod est amoris et boni, ita doctrina de illis; hoc itaque est "filius masculus."

[3] Quod illa 2 doctrina sit pro nova ecclesia, quae Nova Hierosolyma vocatur, est quia haec "mulier", de qua in hoc capite agitur, est quae vocatur "sponsa, Agni uxor", quae fuit

"civitas sancta Hierosolyma descendens e caelo a Deo" (cap. 21:9, 10);

inde est quod visa sit "circumdata sole", per "solem" enim intelligitur Dominus quoad Divinum Amorem (videatur supra, n. 401, 525, 527, 708).

Quod "filius masculus" significet doctrinam ecclesiae, est quoque quia "filius" in Verbo significat verum, et doctrina ecclesiae est verum in omni complexu.

Quod "filius" in Verbo significet verum, constare potest ex illis quae prius de "muliere", de "utero" et de "parere" dicta sunt; nempe quod "mulier" significet ecclesiam, "uterus" intimum amoris ac receptionem veri ex bono, ac "parere" productionem et fructificationem eorum; (de "muliere" videatur supra, n. 707, de "utero", n. 710, et de "parere", n. 721); inde sequitur quod per "filios" et "filias", quia sunt partus, significentur vera et bona ecclesiae, per "filios" vera, et per "filias" bona ejus; verbo, quod per omnia nomina quae sunt conjugii, et inde procreationis in terra, significentur talia quae sunt conjugii boni et veri; ita per "patrem", "matrem", "filios", "filias", "generos", "nurus", "nepotes", et per plura, significentur bona et vera procreantia, ac bona et vera procreata, et porro bona et vera ordine derivata.

[4] Sed sciendum est quod bona et vera procreantia sint in spirituali homine, et quod bona et vera procreata in naturali; et quod illa quae in spirituali homine sunt, sint sicut pater et mater; et quod ea quae in naturali homine sunt, quia inde, sint sicut fratres et sorores; et quod dein vera et bona quae e novo procreantur sicut ex filiis maritatis intra affinitatem, et ex filiabus nuptis etiam intra eandem, sint in naturali homine, postquam illa ut parentes elevata sunt in spiritualem; ibi enim fit omnis conceptio et omnis parturitio seu gestatio in utero, sed ipsi partus fit in naturali homine: inde spiritualis homo, per elevationem verorum et bonorum, quae sicut parentes procreabunt nova, e naturali homine illuc, locupletatur continue, ubi omnia consociantur sicut societates caeli, secundum affectiones veri et boni, et earum propinquitates et affinitates. Inde patet quod procreationes illae spirituales, sicut procreationes naturales ex patre et matre, multiplicentur sicut familiae et domus in terris; et sicut ex seminibus fructificantur arbores, unde horti, qui paradisi dicuntur in spirituali homine, at luci et nemora in naturali, at silvae umbrosae in sensuali.

[5] Sed quia in Verbo permultis in locis dicuntur "filii", et nondum notum est quod per illos significentur vera ecclesiae et doctrinae, velim ex multis modo sequentia loca confirmationis causa inde adducere:

- Apud Evangelistas,

Jesus dixit, "Qui relinquit domos, fratres, sorores, patrem, matrem, uxorem, liberos, agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitae aeternae hereditatem sortietur" (Matthaeus 19:29; Marcus 10:29, 30);

"Omnis qui ad Me venit, et non odit suum patrem, matrem, uxorem, liberos, fratres et sorores, immo animam suam, non est "meus discipulus" (Luca 14:26):

quis non videre potest quod non pater, mater, uxor, liberi, fratres, et sorores, nec domus et agri hic intelligantur sed quod talia quae sunt ipsius hominis, et ejus propria vocantur; haec enim homo relicturus est et odio habiturus, si velit colere Dominum et "Ejus discipulus esse", ac "centuplum recipere", et "vitae aeternae hereditatem sortiri": propria hominis sunt ejus amoris et inde ejus vitae in quam natus est, proinde sunt mala et falsa omnis generis; et quia illa sunt ejus amoris et vitae, ideo dicitur quod etiam "odisse debeat animam suam": haec mala et falsa significantur per "patrem et matrem, uxorem, liberos, fratres et sorores"; nam omnia quae sunt amoris et vitae hominis, seu quae sunt affectionis et inde cogitationis, seu quae sunt voluntatis et inde intellectus ejus, illa formata et conjuncta sunt, sicut generationes descendentes ex uno patre et una matre, et quoque distincta sicut in familias et domos; amor sui et inde amor mundi sunt eorum "pater et mater", et cupiditates inde oriundae, ac earum mala et falsa, sunt "liberi", qui "fratres" et "sorores": quod haec intelligantur, manifeste constare potest ex eo, quod Dominus non velit ut aliquis odio habeat patrem et matrem, nec uxorem, nec liberos, nec fratres et sorores, quia id foret contra amorem spiritualem cuivis e caelo insitum, qui est parentum erga liberos ac liberorum erga parentes, tum contra amorem conjugialem, qui est mariti erga uxorem et uxoris erga maritum, ut et contra amorem mutuum, qui est fratrum et sororum inter se; immo docet Dominus quod nec inimici odio habendi sint, sed amandi. Ex his patet quod per nomina consanguineorum, affinitatum et propinquorum in Verbo intelligantur consanguinei, affines et propinqui in sensu spirituali.

[6] Apud eosdem,

Jesus dixit discipulis, "Tradet frater fratrem in mortem, pater filium, et insurgent liberi contra parentes, et morti dabunt eos" (Matthaeus 10:21; Marcus 13:12);

"Dividetur pater contra filium, et filius contra patrem, mater contra filiam et filia contra matrem, socrus contra nurum, et nurus contra socrum" (Luca 12:53):

quod neque haec intelligenda sint secundum litteram, constat ex praecedentibus ibi, ubi Jesus dicit quod "non venerit ad dandum pacem super terra, sed divisionem", sed quod "erunt quinque in una domo divisi, tres contra duos et duo contra tres", per quae significatur quod pugnatura sint falsa et mala contra vera et bona, ac vicissim, quod fit quando homo in tentationes venit et reformatur; illa pugna per "divisionem" et "insurrectionem" significatur: quod "pater dividetur contra filium et filius contra patrem" significat quod malum pugnaturum sit contra verum, et verum contra malum; ibi "pater" est malum quod est proprium hominis, et "filius" est verum quod est homini a Domino: quod cupiditas falsi pugnatura sit contra affectionem veri, et affectio veri contra cupiditatem falsi, significatur per quod "dividetur mater contra filiam, et filia contra matrem"; "mater" ibi est cupiditas falsi, et "filia" est affectio veri; et sic porro: quod ita sit, etiam constare potest ex eo,

quod Dominus alibi dicat (ut Johannes 14:27; 16:33), quod in Ipso "pacem habituri sint", ita non divisionem.

[7] Apud Lucam,

Angelus dixit ad Sachariam de Johanne, "Praecedet coram" Domino "in spiritu et virtute Eliae, ad convertendum corda patrum ad filios" (1:17);

et apud Malachiam,

"Mittam Vobis Eliam prophetam, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis, ut convertat cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum, ne veniam et percutiam terram anathemate" (3:23, 24 [B.A. 5, 6]):

quod Johannes Baptista praemissus sit ad praeparandum populum ad receptionem Domini, erat per baptismum; baptismus enim repraesentabat et significabat purificationem a malis et falsis, et quoque regenerationem per Verbum a Domino; quae repraesentatio nisi praecesserit, Dominus non potuisset in Judaea et in Hierosolyma Se manifestare, docere, et commorari quia Dominus fuit Deus caeli et Deus terrae sub forma Humana, qui non una potuit esse cum gente quae in meris falsis quoad doctrinam, et in meris malis quoad vitam fuit; quare nisi repraesentativum purificationis a falsis et malis per baptisma praeparaverit illam gentem ad receptionem Domini, gens illa a praesentia Ipsius Divini morbis omnis generis periisset; hoc ergo est quod significatur per "ne veniam et percutiam terram anathemate." Quod ita sit, in mundo spirituali notissimum est; ibi enim illi qui in falsis et malis sunt, ad praesentiam Domini dire cruciantur et spiritualiter moriuntur.

[8] Quod baptisma Johannis illum effectum potuisset producere, erat quia Ecclesia Judaica fuit ecclesia repraesentativa, et omnis conjunctio caeli cum illis fuit per repraesentativa; ut quoque constare potest ex lavationibus ibi mandatis; ut quod omnes immundi facti lavarent se et vestes, et inde pro mundis habiti sunt; similiter quod sacerdotes et Levitae lavarent se, antequam intrarent Tentorium conventus, et tunc Templum, ac fungerentur officiis sanctis; similiter quod Naaman mundatus sit a lepra per lavationem in Jordane; ipsa lavatio et baptizatio non quidem purificabat illos a falsis et malis, sed modo repraesentabat et inde significabat purificationem ab illis, quod tamen in caelo acceptum erat sicut ipsi purificati essent: ita caelum fuit conjunctum cum populo illius ecclesiae per baptisma Johannis; et quando caelum ita fuit conjunctum illis, potuit Dominus, qui erat Deus caeli, ibi Se manifestare, docere et commorari.

Quod ad Johannem "exiverit Hierosolyma et universa Judaea, et uni versa confinia Jordanis, et baptizati sint ab illo in Jordane, confitentes peccata sua", constare potest apud Matthaeum (3:5, 6);

Et quod dixerit illis, "Progenies viperarum, quisnam monstravit vobis effugere a futura ira?" (Luca 3:7.)

Quod conjunctio caeli cum Judaeis et cum Israelitis fuerit per repraesentativa, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae (n. 148). Haec nunc fuit causa cur Johannes praemissus fuit ad parandum viam Domino, et ad praeparandum Ipsi populum. Ex his concludi potest quid significatur per "convertere cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres"; nempe, quod sit inducere repraesentationem conjunctionis bonorum spiritualium cum veris, et vicissim, ita regenerationis per Verbum a Domino; nam regeneratio est conjunctio illorum, ac Dominus est qui regenerat, et Verbum docet.

[9] Quod de Johanne illo dicatur, quod "praecederet coram Domino in spiritu et virtute Eliae", et quod "esset Elias", erat causa, quia Johannes ille sicut Elias repraesentabat Dominum quoad Verbum, et inde significabat Verbum quod a Domino; et quia in Verbo est Divina sapientia et Divina potentia, est ea quae intelligitur per "spiritum et virtutem Eliae." (De Verbo quod tale, videatur in opere De Caelo et Inferno 303-310; et in opusculo De Equo Albo.)

[10] Quod "filii" significent vera ex Verbo, constare etiam potest ex sequentibus locis:

- Apud Davidem,

"Ecce hereditas Jehovae filii, merces fructus ventris; sicut tela in manu potentis, sic filii adolescentiae; beatus vir qui implevit pharetram ex illis; non pudefient cum loquentur cum hostibus in porta" (Psalmuss 127:35):

per "filios" qui hereditas Jehovae, et per "fructum ventris" qui merces, intelliguntur vera et bona ecclesiae; per "filios" vera et per "fructum ventris" bona; nam haec et illa sunt merces et hereditas Jehovae, hoc est, caelum, quod est ex veris et bonis, nempe ex receptione illorum; per "filios adolescentiae" qui sicut tela in manu potentis, significantur vera Ecclesiae Antiquae, quae vera naturalia ex spirituali erant; haec ecclesia intelligitur per "adolescentiam"; et quia omnis potentia est illis veris contra falsa et mala, ideo dicitur, "sicut tela in manu potentis"; "tela" significant vera destruentia falsa: doctrina ex veris significatur per "pharetram" quia per "arcum"; et quia illi qui in doctrina ex illis veris sunt, nihil timent a falsis, dicitur, "Beatus vir qui ex illis implevit pharetram; non pudefient cum loquentur cum hostibus in porta"; "non pudefieri", est non vinci, et "hostes in porta" sunt falsa mali quae ex inferno.

[11] Apud eundem,

"Eripe me e manu filiorum alienigenae, quorum os loquitur vanitatem, et dextra eorum dextra mendacii; nam filii nostri sicut plantae magnae factae in adolescentia eorum, filiae nostrae sicut anguli excisi figura palatii" (Psalmuss 144:11, 12):

quod hic per "filios alienigenae" intelligantur falsa, patet, nam dicitur, "quorum os loquitur vanitatem, et dextra eorum dextra mendacii"; et quod per "filios nostros" significentur vera, etiam patet, nam dicitur quod "sint sicut plantae factae in adolescentia"; "plantae" sunt etiam vera, et "adolescentia" est hic, ut supra, Ecclesia Antiqua, cui genuina vera fuerunt: per "filias nostras", significantur affectiones veri, quae ideo comparantur "angulis excisis figura palatii", quia "palatium" est repraesentativum intellectus, in quo veritates in pulchra forma sunt, et in pulchra forma sunt quando ex affectione veri.

[12] Apud Micham,

"Calvitiem induc, et tonde te, propter filios deliciarum tuarum; dilata calvitiem tuam sicut aquila, quia migrarunt a te" (1:16):

luctus propter vera ecclesiae deperdita describitur per "calvitiem inducere" ac "dilatare", ac per "tondere se"; "crines" enim significant vera in ultimis, et qui absque veris in ultimis sunt, etiam absque veris internis sunt; inde est quod in mundo spirituali appareant calvi qui in nullis veris ex bono sunt: quod vera sint deperdita, significatur per quod "filii deliciarum migraverint a te"; "filii deliciarum" dicuntur ex amore illorum et inde jucundis.

[13] Apud Sachariam,

Vidit duas oleas "juxta dextram candelabri et juxta sinistram; .... et dixit, Hae sunt duo filii oleae stantes juxta Dominum totius terrae" (4:11, 14);

per "duas oleas" significantur binae ecclesiae, ecclesia caelestis et ecclesia spiritualis, illa quae "ad dextram candelabri", haec quae "ad sinistram"; per "filios oleae" significantur vera illarum, quae sunt doctrinalia.

[14] Apud eundem,

"Tendam Mihi Jehudam, arcu implebo Ephraimum, et excitabo filios tuos, Zion, cum filiis tuis, Javan; et ponam te sicut gladium potentis" (9:13):

per "filios Zionis" et per "filios Javanis" significantur vera Verbi interna et externa, per "filios Zionis" vera interna, et per "filios Javanis" vera externa; (quid reliqua significant, videatur supra, n. 357 [a] 443 [b] , ubi explicata sunt): quia per "filios" significantur vera, dicitur quod "ponentur sicut gladius potentis"; "gladius potentis" significat verum potenter destruens falsum.

[15] Apud Esaiam,

"Excitabo contra illos Medum, .... quorum arcus juvenes allident, et fructus ventris non miserebuntur, filiis non parcet oculus illorum" (13:17, 18):

quoniam per "Medum" intelliguntur qui nihili faciunt vera et bona ecclesiae, ideo etiam dicitur, "Filiis non parcet oculus eorum", "filii" namque sunt vera Verbi et ecclesiae. (Sed haec videantur supra, n. 710 [c] , explicata.)

[16] Apud Jeremiam,

"Tentorium meum devastatum est, et omnes funes mei evulsi, filii mei exiverunt a Me, et non illi" (10:20):

per "tentorium" quod devastatum significatur ecclesia quoad bonum amoris et ex eo cultum, omnis enim cultus antiquitus peractus est in tentoriis, et postea in Tentorio conventus, in quorum memoriam institutum est Festum Tentoriorum seu Tabernaculorum "omnes funes mei evulsi" significat quod non conjunctio veri cum bono, nec veritatum inter se, quae sic dilapsae, et inde non conjunctio caeli cum ecclesia; "filii mei exiverunt a Me, et non illi", significat quod vera ecclesiae ex Verbo dissipata sint, et quod sic homo se removerit a Domino.

[17] Apud eundem,

"Ecce Ego reducens captivitatem tentoriorum Jacobi, et habitaculorum ejus miserebor, ut aedificetur urbs super tumulo suo, et palatium juxta morem suum habitabitur; .... et erunt filii ejus sicut olim, et congregatio ejus coram Me constabit" (30:18, 20):

per "tentoria Jacobi" et "habitacula" ejus significantur omnia ecclesiae et ejus doctrinae, per "tentoria" bona ejus, et per "habitacula" vera ejus: per "captivitatem" illorum significatur captivitas spiritualis, quae est cum propter falsa, quae regnant, vera et bona Verbi non possunt percipi: falsa discutere et vera docere, significatur per "reducere captivitatem": "ut aedificetur urbs super tumulo suo", significat doctrinam ex veris per falsa collapsam; "urbs" est doctrina: "et palatium juxta morem suum habitabitur" significat intellectum spiritualem veritatum, sicut apud antiquos; "palatium" est intellectus veritatum spiritualium, nam in intellectu sunt veritates spirituales in suis formis, quae apparent, cum ita sistuntur videndae, sicut palatia: "erunt filii ejus sicut olim, et congregatio ejus coram Me constabit", significat quod vera ecclesiae futura sicut apud antiquos, et quod formae eorum in sarta conjunctione, sicut apud illos mansurae sint; "filii" ibi sunt vera, et "congregatio" est conjunctio eorum et dispositio in formas, qualis est apud hominem ecclesiae in intellectu, unde ei intelligentia; "secundum morem" et " [sicut] olim" est sicut apud antiquos.

[18] In Threnis,

"Oculus meus descendit aquis, quia procul est a me consiliarius recreans animam meam; facti sunt filii mei devastati, eo quod invaluerit hostis" (1:16):

luctus propter quod devastata sit ecclesia, intelligitur per quod "oculus meus descendat aquis"; devastatio ejus quoad vera significatur per quod "filii facti sint devastati": quod id per falsa mali, significatur per quod "invaluerit hostis"; "hostis" est falsum mali, ac infernum unde illud,

[19] Apud Esaiam,

"Excitare, excitare, surge Hierosolyma, quae bibisti e manu Jehovae calicem irae ejus, faeces calicis trepidationis.. exsuxisti; non qui ducit eam de omnibus filiis quos peperit, nec qui apprehendit manum ejus de omnibus filiis quos educavit; .... filii tui defecerunt, jacuerunt in capite omnium platearum" (51:17, 18, 20 3 ):

restauratio ecclesiae quae in mere falsa mali lapsa est, significatur per "Excitare, excitare, surge Hierosolyma, quae bibisti e manu Jehovae calicem irae ejus, faeces calicis trepidationis exsuxisti"; "Hierosolyma "est ecclesia quoad doctrinam; "excitare" et "surgere" est restauratio ejus, "bibere calicem irae" est falsum, "faeces calicis" sunt mere falsa ex quibus mala, illa attrahere significatur per "bibere" et "exsugere": "non qui ducit eam de omnibus filiis quos peperit, nec qui apprehendit manum de omnibus filiis quos educavit", significat quod nulla vera ex Verbo quae didicit et hausit a falsis illam abducat; "filii" ibi sunt vera: "filii tui defecerunt, jacuerunt in capite omnium platearum", significat quod vera dissipata sint per omnis generis falsa; quia "filii" sunt vera, per "deficere" significatur dissipari, et per "jacere in capite omnium platearum" significatur per falsa omnis generis, "plateae" enim "urbis" significant doctrinalia vera, hic doctrinalia falsa.

[20] Apud eundem,

"Ne timeto", Jacob, .... "ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente colligam te; dicam septentrioni, Da, et meridiei, Ne inhibe; adduc filios meos e longinquo, et filias meas ab extremitate terrae" (43:5 [, 6]):

haec non de Jacobi posteris, sed de gentibus, a quibus ecclesia formanda est, dicta sunt: per "Jacobum" [et] ejus semen intelliguntur qui ab illa ecclesia futuri sunt; quod formanda sit ab illis qui in falsis ex ignorantia sunt, et inde in obscuro quoad vera, significatur per "Ab occidente colligam te, et dicam septentrioni, Da"; et quod ab illis qui in bono amoris et in veris doctrinae ex claro sunt, non repellendi sint, sed acceptandi, significatur per "Ab oriente adducam semen tuum, et dicam meridiei, Ne inhibe"; "oriens" enim significat bonum amoris in claro, "meridies" verum doctrinae in claro, "occidens" bonum amoris in obscuro, et "septentrio" verum doctrinae in obscuro, quale est illis qui ex ignorantia veri in falsis sunt, et usque desiderant vera; haec enim significantur per illas plagas, quia in mundo spirituali omnes habitant distincte in plagis illis secundum lucem veri et affectionem boni. Per illa significentur similia cum his apud Matthaeum, quod "congregandi sint electi a quatuor ventis, a terminis caelorum usque ad terminos illorum" (24:31). Quod omnes qui in falsis ex ignorantia sunt, et tamen in desiderio veri, ad ecclesiam illam adducendi sint, significatur per "Adduc filios meos e longinquo, et filias ab extremitate terrae"; "filii" significant illos qui in veris, et "filiae" illos qui in affectione illorum, et inde quoque abstracte a personis significant vera et affectiones illorum; ac "longinquum" et "extremitas terrae" significant remotionem a luce veri, quia in falsis ex ignorantia, ex eo quod illis non fuerit Verbum, vel quia non intellectus sensus Verbi.

[21] Apud eundem,

"Festinabunt 4 filios tuos, destructores tui et devastatores tui ex te exibunt; .... ecce tollam erga gentes manum meam, et erga populos attollam signum meum, ut adferant filios tuos in sinu, et filias tuas super humero apportent (49:17, 22):

etiam haec de instauratione novae ecclesiae a Domino; et per "filios" quos festinabunt et quos adferent in sinu, et per "filias" quas super humero apportabunt, intelliguntur omnes qui in veris et in affectione illorum sunt, et abstracte a personis ipsa vera et affectiones illorum apud illos qui e nova ecclesia erunt; "destructores et devastatores" significant falsa mali; quod haec removenda sint, significatur per "ex te exibunt."

[22] Apud eundem,

"Mihi insulae confident, et naves Tharschisch in principio, ad adducendum filios tuos e longinquo, argentum eorum et aurum eorum cum illis" (60:9):

haec quoque de Ecclesia Gentium, et per "filios" qui adducentur, significantur qui recepturi sunt vera. (Reliqua videantur explicata supra, n. 50, 406 [c] 514 [d] .) Apud Hoscheam,

"Non perdam Ephraimum; .... post Jehovam ibunt, sicut leo rugiet, quia ille rugiet, et cum honore accedent filii a mari; cum honore advenient, sicut avis ex Aegypto, et sicut columba e terra Assyriae, et habitare faciam eos in domibus suis" (11:9-11):

per "filios e mari" significantur vera scientifica et vera rationalia; quare dicitur quod "advenient sicut avis ex Aegypto, et sicut columba e terra Assyriae"; per "Aegyptum" significatur naturale, et per "Assyriam" rationale, utrumque quoad vera. (Sed haec quoque explicata sunt supra, n. 275 [b] 601 [a] 654 [e] .)

[23] Apud Davidem,

"Audite hoc, omnes populi; aure percipite, omnes habitatores saeculi; tam filii hominis quam filii viri, una dives et egenus; os meum loquetur sapientias, et meditatio cordis mei intelligentias" (Psalmuss 49:2-4 [B.A. 1-3]):

per "filios hominis" significantur vera spiritualia quae a Domino per Verbum, quae sunt doctrinalia; et per "filios viri" significantur vera rationalia et naturalia, quae sunt ex intellectu, ita intellectus Verbi: per "divitem et egenum" significantur qui ex illis multa et qui ex illis pauca sapiunt.

[24] Apud eundem,

Jehovah "revertere, respice e caelis, et vide et visita vitem hanc, et surculum quem plantavit dextra tua, et super filium quem confortaveras Tibi; .... sit manus tua pro viro dextrae tuae, pro filio hominis quem confortasti Tibi" (Psalmuss 80:15, 16, 18 [B.A. 14, 15, 17]):

haec David de ecclesia et de se dixit, quod est sensus litterae, se enim intellexit per "surculum" et per "filium"; sed in sensu spirituali per "vitem" et per "surculum" quem plantavit Jehovah significatur ecclesia spiritualis repraesentata per filios Israelis; per "filium" super quem confortaverat Sibi, significatur verum doctrinae ex Verbo; per "virum dextrae" pro quo manus, et per "filium hominis" super quem confortaverat Sibi, significatur verum Verbi in sensu naturali, qui est sensus litterae, et verum Verbi in sensu spirituali, qui est sensus internus.

[25] Apud Ezechielem,

"Ecce profanaturus sum sanctuarium meum, magnificentiam roboris 5 mei, desiderium oculorum vestrorum, et indulgentiam animae vestrae; ac filii vestri et filiae vestrae, quos reliquistis, gladio cadent" (24:21, 25):

ita describitur devastatio omnis veri quod illis qui ab ecclesia; per "sanctuarium" quod profanabit, significatur Verbum ex quo ecclesia, hoc enim est ipsum Sanctuarium, quia est Divinum Verum; ex potentia ejus contra falsa et mala quae ab inferno, vocatur id "magnificentia roboris" Jehovae; ex intelligentia et vita caelesti inde, vocatur "desiderium oculorum vestrorum, et indulgentia animae vestrae": quod omnia vera cum affectione illorum per falsa peritura sint, significatur per quod "filii vestri et filiae vestrae gladio cadent"; "filii" sunt vera, "filiae" affectiones veri, et "gladius" falsum destruens verum.

[26] Apud Mosen,

"Cum hereditatem daret Altissimus gentibus, cum separaret filios hominis, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israelis" (Deuteronomius 32:8):

haec de Antiquis Ecclesiis, quae ante Israeliticam fuerunt, et de earum instauratione a Domino, dicta sunt; per "gentes" intelliguntur qui in bono amoris fuerunt, et per "filios hominis" qui in veris doctrinae ex illo bono; quod illis omnia vera et bona fuerint, significatur per "Constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israelis"; quod "duodecim filii Israelis", seu "duodecim tribus", repraesentaverint et inde significaverint ecclesiam quoad omnia vera et bona, videatur supra (n. 39, 430, 657).

[27] Apud Jeremiam,

"Pudor comedit laborem patrum nostrorum a pueritia nostra, pecora eorum et armenta eorum, filios eorum et filias eorum; jacemus in pudore nostro, et operit nos ignominia nostra" (3:24, 25);

et apud eundem,

"Ecce Ego adducens super vos gentem e longinquo, domus Israelis, quae comedet messem tuam, et panem tuum, comedet filios tuos et filias tuas, comedet gregem tuum et armentum tuum, comedet vitem tuam et ficum tuam, depauperabit [urbes] munimentorum tuorum, quibus tu confidis, gladio" (5 [15,] 17):

per haec in sensu spirituali describitur devastatio omnium Ecclesiae apud Israelitas; per "gentem e longinquo" intelligitur falsum mali, quod est falsum sensualis hominis, vera destruens; per "messem", "panem", "filios", "filias", "gregem", "armentum", "vitem" et "ficum", quae gens illa comedet, significantur omnia ecclesiae; per "messem et panem" vera et bona ejus quoad nutritionem, per "filios et filias" vera et bona ejus quoad generationem, per "gregem et armentum" vera et bona spiritualia et naturalia, per "vitem et ficum" ecclesia spiritualis interna et externa ex illis.

[28] Apud Ezechielem,

"Si tres viri, Noach, Daniel et Hiob.... in medio ejus, vivus Ego si filios aut si filias eripuerint, illi soli eripientur, et terra fiet desolatio adducam gladium super terram, .... et exscindam ex ea hominem et bestiam" (14 [14,] 16-18, 20):

per haec quoque describitur devastatio ecclesiae quoad omnia vera boni et bona veri, praeter apud illos qui per vera ex Verbo et per tentationeS reformantur; hi significantur per "Noachum", "Danielem" et "Hiobum": quod apud reliquos peritura sint omnia vera boni et bona veri, significatur per quod "non filios aut filias eriperent", sed quod "illi soli eriperentur": devastatio ecclesiae per falsa significatur per quod "terra fiet desolatio", et per "Adducam gladium super terram"; "terra" est ecclesia, et "gladius" est falsum destruens verum: quod destruetur omne verum spirituale et naturale, et quod inde peritura omnis intelligentia et scientia veri, significatur per quod "exscindam ex ea hominem et bestiam."

[29] Apud eundem,

"Patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos; faciam in te judicia, et dispergam omnes reliquias tuas in omnem ventum" (5:10);

apud Mosen,

Quod ederent carnem filiorum et filiarum, inter maledictiones (Leviticus 26:29):

per quod "patres comedent filios, et filii patres", significatur quod mala destructura sint vera, et quod falsa bona; "patres" sunt mala et bona, ac "filii" sunt falsa et vera; et quia sic omne vitae spiritualis apud hominem perit, dicitur quod "facturus judicia, et dispersurus reliquias in omnem ventum"; "reliquiae" sunt vera et bona apud hominem ab infantia et pueritia a Domino recondita.

[30] Etiam legitur quod "traduxerint filios suos idolis ad devorandum", "inque cibum", et "per ignem", in sequentibus:

- Apud Ezechielem,

"Tu sumpsisti filios tuos [et filias tuas] , quos peperisti Mihi, et sacrificasti.. iis ad devorandum: num hoc parum de scortationibus tuis? Mactasti.. filios meos, et tradidisti eos, dum transire fecisti eis illos: .... filia matris tuae, .... et soror tu sororum, .. fastidiverunt mari tos suos et filios suos" (16:20, 21, 45 6 ):

haec de abominationibus Hierosolymae: ac per "sacrificare filios et filias idolis ad devorandum" significatur destruere et consumere omnia vera et bona ecclesiae; similiter vera ex Verbo, per "mactare filios", et "transire facere eis illos"; quod destruxerint vera et bona Verbi per falsificationes et adulterationes, significatur per "scortationes" ibi et alibi in eo capite.

[31] Apud eundem,

"Polluam illos cum donis illorum, eo quod traduxerint omnem aperturam uteri, ut devastem illos: .... quare offertis dona.., cum traducitis filios Vestros per ignem, vos polluti per omnia idola vestra" (20:26, 31):

destruere vera per mala amoris sui, et per cupiditates ex proprio, significatur per "traducere filios per ignem"; ac per falsa, significatur per "pollui idolis."

(Quod "idola" significent falsa doctrinae et cultus quae ex propria intelligentia, videatur supra, n. 587.)

[32] Apud eundem,

Ohola et Oholiba "scortatae sunt, et sanguis in manibus illarum, et cum idolis suis scortatae sunt; etiamque filios suos, quos genuerunt Mihi, traduxerunt illis in cibum" (23:37):

per "Oholam" et "Oholibam" intelliguntur Samaria et Hierosolyma, et per "Samariam" intelligitur ecclesia spiritualis, ac per "Hierosolymam" ecclesia caelestis, utraque quoad doctrinam; falsificationes et adulterationes Verbi significantur per quod "scortatae sint", et quod "sanguis in manibus illarum"; falsa inde ex propria intelligentia significantur per quod "cum idolis suis scortatae sint"; inde patet quid significatur per quod "filios suos idolis traduxerint in cibum", nempe quod vera ex Verbo destruxerint per falsa.

[33] Quoniam "filii" significant vera, ideo

"Semina quae ceciderunt in bonam terram" vocantur a Domino "Filii regni; ac "zizania" quae sunt falsa, "Filii mali" (Matth. 13:38 7 );

Tum qui in Veris sunt, Vocantur "Filii lucis" (Johannes 12:36);

Qui in conjugio veri et boni a Domino, "Filii nuptiarum" (Marc. 2:19 8 );

Et qui regenerati sunt, "Filii Dei" (Johannes 1:11-13).

Quia per "lapides" in Verbo significantur vera, dixit Johannes Baptista

"Quod Deus possit ex lapidibus his suscitare filios Abrahamo" (Luca 3:8).

(Quod per "lapides" significentur vera, super quibus fundantur vera interiora, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 643, 1298, 3720, 6426, 8609, 10376.)

[34] Sicut per "filios" significantur vera, ita etiam per illos in opposito sensu significantur falsa, ut in quibusdam locis supra allatis; [tum quoque in hoc] apud Esaiam,

"Parate filiis ejus mactationem oh iniquitatem patrum eorum, ut non resurgant et possideant terram, et impleantur facies terrae urbibus: surgam contra eos, ...et exscindam Babeli nomen et residuum, et filium et nepotem, ...et ponam eam in hereditatem anatariae, et in stagna aquarum, et everram eam scopis perdendo" (14:21-23):

haec de Babele, per quam significatur adulteratio Verbi et profanatio; hic agitur de totali vastatione veri apud illos qui per "Babelem" intelliguntur; quod prorsus destructa sint vera apud illos per adulterationem Verbi, significatur per "Parate filiis ejus mactationem, ut non resurgant et possideant terram, et impleantur facies terrae urbibus"; per "terram" intelligitur ecclesia in qua vera, et per "urbes" intelliguntur doctrinalia ex meris falsis; quod peritura sint omnia vera a primis ad ultima, significatur per quod "exscindetur Babeli nomen et residuum, filius et nepos"; quod prorsus nihil veri remansurum sit, significatur per "Everretur scopis perdendo."

[35] Sciendum est quod per "filios" in locis supra allatis significentur illi qui in veris aut qui in falsis sunt; at quia sensus spiritualis Verbi non aliquid commune habet cum personis, ideo in eo sensu per "filios " significantur vera aut falsa abstracte ab idea personae; quod sensus spiritualis talis sit, est quia idea personae finit cogitationem et ejus extensionem in caelum quaquaversum; omnis enim cogitatio, quae ex affectione veri procedit, vadit per caelum undequaque, nec terminatur nisi sicut lux in umbram; at cum cogitatur simul persona, tunc terminatur idea ubi persona est, et cum illa etiam intelligentia: haec causa est quod per "filios" in sensu spirituali significentur vera aut falsa abstracte.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232