Bible

 

Ezechiel 23

Studie

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, duæ mulieres filiæ matris unius fuerunt :

3 et fornicatæ sunt in Ægypto, in adolescentia sua fornicatæ sunt : ibi subacta sunt ubera earum, et fractæ sunt mammæ pubertatis earum.

4 Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor : et habui eas, et pepererunt filios et filias. Porro earum Nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba.

5 Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes,

6 vestitos hyacintho, principes et magistratus, juvenes cupidinis, universos equites, ascensores equorum.

7 Et dedit fornicationes suas super eos electos, filios Assyriorum universos : et in omnibus in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est.

8 Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Ægypto, non reliquit : nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerunt ubera pubertatis ejus, et effuderunt fornicationem suam super eam.

9 Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine.

10 Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus, filios et filias ejus tulerunt, et ipsam occiderunt gladio : et factæ sunt famosæ mulieres, et judicia perpetraverunt in ea.

11 Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plus quam illa insanivit libidine : et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ :

12 ad filios Assyriorum præbuit impudenter, ducibus et magistratibus ad se venientibus, indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia.

13 Et vidi quod polluta esset via una ambarum.

14 Et auxit fornicationes suas : cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldæorum expressas coloribus,

15 et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terræque Chaldæorum, in qua orti sunt,

16 insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuntios ad eos in Chaldæam.

17 Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis : et polluta est ab eis, et saturata est anima ejus ab illis.

18 Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam : et recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore ejus :

19 multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiæ suæ, quibus fornicata est in terra Ægypti.

20 Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum.

21 Et visitasti scelus adolescentiæ tuæ, quando subacta sunt in Ægypto ubera tua, et confractæ sunt mammæ pubertatis tuæ.

22 Propterea, Ooliba, hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua, et congregabo eos adversum te in circuitu :

23 filios Babylonis, et universos Chaldæos, nobiles, tyrannosque, et principes, omnes filios Assyriorum, juvenes forma egregia, duces et magistratus universos, principes principum, et nominatos ascensores equorum :

24 et venient super te instructi curru et rota, multitudo populorum : lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique : et dabo coram eis judicium, et judicabunt te judiciis suis.

25 Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore : nasum tuum et aures tuas præcident, et quæ remanserint, gladio concident. Ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni :

26 et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriæ tuæ.

27 Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam de terra Ægypti : nec levabis oculos tuos ad eos, et Ægypti non recordaberis amplius.

28 Quia hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti, in manus de quibus satiata est anima tua.

29 Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam et ignominia plenam : et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et fornicationes tuæ.

30 Fecerunt hæc tibi, quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis earum.

31 In via sororis tuæ ambulasti, et dabo calicem ejus in manu tua.

32 Hæc dicit Dominus Deus : Calicem sororis tuæ bibes profundum et latum : eris in derisum et in subsannationem quæ est capacissima.

33 Ebrietate et dolore repleberis : calice mœroris, et tristitiæ, calice sororis tuæ Samariæ.

34 Et bibes illum, et epotabis usque ad fæces : et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

35 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.

36 Et ait Dominus ad me, dicens : Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam, et annuntias eis scelera earum ?

37 Quia adulteratæ sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatæ sunt : insuper et filios suos quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum.

38 Sed et hoc fecerunt mihi : polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt.

39 Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud, etiam hæc fecerunt in medio domus meæ.

40 Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntium miserant : itaque ecce venerunt, quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri :

41 sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te : thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam :

42 et vox multitudinis exsultantis erat in ea : et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum.

43 Et dixi ei, quæ attrita est in adulteriis : Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam hæc.

44 Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem : sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias.

45 Viri ergo justi sunt : hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem, quia adulteræ sunt, et sanguis in manibus earum.

46 Hæc enim dicit Dominus Deus : Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum et in rapinam.

47 Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum : filios et filias earum interficient, et domos earum igne succendent.

48 Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum.

49 Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis : et scietis quia ego Dominus Deus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 863

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

863. "Virgines enim sunt." Quod significet ex eo quod in affectione veri propter verum sint, constat ex significatione "virginum", quod sint affectiones veri, quae affectiones veri spirituales vocantur: dantur enim affectiones veri naturales, et paene apud omnes, imprimis dum pueri et adolescentes sunt; sed affectiones veri naturales pro fine habent remunerationem, primum famam, postea honores et lucra: at hae affectiones hic non intelliguntur per "virgines", sed affectiones veri spirituales, quae sunt quae pro fine habent vitam aeternam, ac usus illius vitae. Illi qui in iis affectionibus sunt, amant vera quia vera sunt, ita abstracte a gloria mundi, honoribus et lucris; et qui vera abstracte a talibus amant, illi amant Dominum; nam Dominus apud hominem est in veris quae ex bono sunt; id enim quod procedit a Domino ut sole, est Divinum Verum, ac Dominus est id quod procedit ab Ipso; quare qui recipit verum quia est verum ex amore spirituali, is recipit Dominum: inde est quod de illis dicatur, "Hi sunt qui sequuntur Agnum quocunque vadit." Illi etiam intelliguntur a Domino per haec apud Matthaeum,

"Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem repertum homo abscondit, et prae gaudio suo abit, et omnia quaecunque habet, vendit, et emit agrum. Rursus simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti pulchras margaritas, qui cum invenisset unam pretiosam margaritam, abiit, vendidit omnia quae habuit, et emit eam" (13:44-46):

per "thesaurum absconditum in agro", et per "margaritas", significantur vera caeli et ecclesiae; et per "unam margaritam pretiosam" significatur agnitio Domini: affectio veritatum propterea quod veritates sint, intelligitur per quod "homo prae gaudio abiverit, ac omnia quae habuit vendiderit, et emerit agrum" in quo reconditus fuit thesaurus, et per quod "negotiator similiter abiens vendiderit omnia, et pretiosam margaritam emerit."

[2] Quod illi qui in affectione veri spirituali sunt dicantur "virgines", est ex conjugio boni et veri, ex quo est amor conjugialis; "uxor" enim est affectio boni, ac "maritus" est intellectus veri; femellae et mares etiam nascuntur tales: nunc quia virgines amant conjungi viris, apud quos est intellectus veri, ideo significant affectiones veri. (Sed de hac re videatur plura in opere De Caelo et Inferno 366-386, ubi De Conjugiis in Mundo Spirituali agitur.) Ex his nunc constare potest quid per "virgines" in Verbo in sequentibus locis significatur: In Threnis,

"Viae Zionis lugentes, propterea quod non veniant ad festum, omnes portae ejus devastatae, sacerdotes ejus gemunt, virgines ejus tristes, et illi amaritudo est:.... prostravit omnes robustos..Dominus in medio mei: proclamavit contra me constitutum tempus, ad frangendum juvenes meos: torcular calcavit Dominus virgini filiae 1 Zionis. .... Audite, quaeso, omnes populi, et videte dolorem meum: virgines meae et juvenes mei iverunt in captivitatem" (1:4, 15, 18):

devastatio Divini Veri in ecclesia per haec describitur; "Zion", de qua haec dicuntur, significat ecclesiam ubi Dominus per Divinum Verum regnat; "viae Zionis lugentes", significant quod Divina vera non amplius quaerantur; quod "nemo veniat ad festum" significat non cultum tunc; "omnes portae ejus devastatae", significat quod non aditus ad vera; "sacerdotes ejus gemunt, virgines ejus tristes", significat quod affectiones boni et affectiones veri deperditae sint; "prostravit omnes robustos meos in medio mei", significat quod omnis potentia veri contra falsa perierit; "proclamavit contra me constitutum tempus", significat statum ultimum ejus, dum venturus Dominus; "ad frangendum juvenes", significat quando non amplius aliquis intellectus veri; "torcular calcavit Dominus virgini filiae 2 Zionis", significat cum omnia vera Verbi falsificata sunt; "virgines meae et juvenes mei iverunt in captivitatem", significat cum omnis affectio veri ac intellectus veri per falsa perierit.

[3] Apud eundem,

"Sedent in terra, conticescunt seniores filiae Zionis, ascendere fecerunt pulverem super caput suum, cinxerunt se saccis, descendere fecerunt in terram caput suum virgines Hierosolymae. .... Quid testificabor tibi? cui assimilabo te, .... virgo filia Zionis? Jacuerunt...in plateis puer et senex, virgines meae et juvenes mei ceciderunt gladio" (Threni 2:10, 13, 21):

similiter per haec describitur devastatio Divini Veri in ecclesia; "filia Zionis" est ecclesia, in qua Dominus per Divinum Verum regnat; dolor propter devastationem ejus describitur per "sedere in terra", "conticescere seniores", "ascendere facere pulverem super caput", "cingere se saccis", "descendere facere in terram caput"; per "seniores filiae Zionis" significantur illi qui in Divinis veris fuerunt; per "virgines Hierosolymae" significantur illi qui ex affectione veri docuerunt vera; "jacuerunt in plateis puer et senex", significat quod cum Divinis veris deperdita sit innocentia et sapientia; "virgines meae et juvenes mei ceciderunt gladio", significat quod omnis affectio veri et intellectus veri per falsa perierit; "virgo" est affectio veri, "juvenis" est intellectus veri, "cadere gladio" est perire per falsa.

[4] Apud eundem,

"Cutes nostrae sicut clibanus denigratae sunt, propter procellas famis; mulieres in Zione compressae sunt, virgines in urbibus Jehudae; principes manu eorum suspensi sunt, facies senum non honoratae sunt" (Threni 5:10-12):

haec similia involvunt; quid per "mulieres in Zione", "virgines in urbibus Jehudae", et per "principes "et "senes" significatur, supra (n. 540, 555, 655) explicatum est.

Apud Amos,

"Ecce dies venturi, .... quibus immittam famem in terra; non famem ad panem, neque sitim ad aquas, sed ad audiendum verba Jehovae:.... in die illo deficient virgines pulchrae et juvenes siti" (8:11, 13):

haec de defectu Divini Veri; defectus ille intelligitur per "famem" et per "sitim"; quare dicitur, "non fames ad panem, neque sitis ad aquas, sed ad audiendum verba Jehovae": quod affectio veri ac intellectus veri ex defectu cessaturi sint, significatur per "In die illo deficient virgines pulchrae et juvenes siti."

[5] Apud Esaiam,

"Erubesce Zidon; dixit..mare, munimentum maris, dicendo, Non parturivi, nec peperi, et non educavi juvenes, adolescere feci virgines" (23:4):

per "Zidonem" et "Tyrum" intelligitur ecclesia quoad cognitiones boni et veri; et per "mare" et per "munimentum maris" intelligitur naturale, ubi illae cognitiones; quod non aliqui per cognitiones illas reformati sint, significatur per "Non parturivi, et non peperi"; et quod inde non intellectus veri, nec affectio veri, significatur per "Non educavi juvenes, adolescere feci virgines."

[6] Apud Davidem,

Deus "conclusit gladio populum suum, et in hereditatem suam exarsit; juvenes ejus comedit ignis, et virgines ejus non nuptae sunt; sacerdotes ejus gladio ceciderunt" (Psalmuss 78:62-64):

haec quoque de ecclesiae devastatione per falsa et mala; "Deus conclusit gladio populum suum, et in hereditatem suam exarsit", significat quod ecclesia perierit per falsa et mala; "gladius" significat destructionem veri per falsa, "exardere" destructionem per mala, "populus" sunt qui ab ecclesia in veris sunt, et "hereditas" qui in bonis, nunc in falsis et malis; "juvenes ejus comedit ignis", significat quod amor sui et inde fastus propriae intelligentiae perdiderit intellectum veri; "virgines ejus non nuptae sunt", significat quod affectiones veri perierint per non intellectum veri; "sacerdotes ejus gladio ceciderunt", significat quod bona ecclesiae, quae sunt bona operum, charitatis et vitae, per falsa destructa sint.

[7] Apud Mosen,

"Foris orbabit gladius, et ex conclavibus terror, tam juvenem quam virginem, lactantem cum viro sene" (Deutr: 32:25):

"Foris orbabit gladius, et ex conclavibus terror", significat quod falsum et malum, quae ab interno, devastabunt et naturalem et rationalem hominem; "juvenem et virginem", significat intellectum veri et affectionem ejus; "lactantem cum viro sene", significat innocentiam et sapientiam.

[8] Apud Jeremiam,

"Dispergam per te gentes, et perdam per te regna, dispergam per te equum et equitem.., dispergam per te currum et vectum in illo, .... dispergam per te senem et puerum, dispergam per te juvenem et virginem, dispergam per te pastorem et gregem ejus, dispergam per te agricolam et jugales ejus, dispergam per te praefectos et antistites" (51:20-23):

haec de Jacobo et Israele, per quos in supremo sensu intelligitur Dominus, qui mala et falsa circa tempus adventus Ipsius in ecclesia dominantia destructurus est; per "gentes" et "regna" quae disperget, significantur mala et falsa in genere; per "equum et equitem" significantur ratiocinationes ex falsis contra vera; per "currum et vectum in illo" significantur doctrinae falsa; per "senem et puerum" significantur falsa confirmata et non confirmata; per "juvenem et virginem" significantur intellectus et affectio falsi; per "pastorem et gregem ejus" significantur docentes et discentes; per "agricolam et jugales ejus" significantur similia; per "praefectos et antistites" significantur principia falsi et mali.

[9] Apud Ezechielem,

"Dixit Jehovah.., Transi per medium urbis, et per medium Hierosolymae, .... senem, juvenem et virginem, et infantem, et mulieres occidite ad perditionem; sed contra ullum virum super quo signum, ne appropinquate" (9:4, 6):

per haec describitur devastatio omnium quae ecclesiae sunt; per "Hierosolymam" significatur illa ecclesia: per "senem, juvenem, virginem, infantem et mulieres", significantur omnia ecclesiae; per "senem" sapientia, per "juvenem" intelligentia, per "virginem" affectio veri, per "infantem" innocentia, per "mulieres" bona conjuncta veris; "occidere ad perditionem", significat prorsus destruere: quod haec non facta sint, sed modo visa prophetae dum in spiritu erat, patet a praecedentibus ibi, ubi abominationes domus Israelis et Jehudae sub variis speciebus et objectis ostensae memorantur; et quia non facta sunt sed solum visa, manifeste constat quod per "senem, juvenem, virginem, infantem et mulieres", talia quae dicta sunt, significata sint: quid significatur per "non appropinquare ad ullum virum super quo signum", videatur supra (n. 427 [a]).

[10] Apud Joelem,

"Super populum meum jecerunt sortem, et dederunt puerum pro scorto, et puellam vendiderunt vino, quod biberunt" (4 [B.A. 3:3] 3);

"jacere sortem super populum" significat dispergere ecclesiae vera per falsa; "puerum dare pro 3 scorto" significat falsificare vera Verbi; "puellam vendere vino" significat falsificare bona Verbi; "quod biberunt" significat imbuitionem falsi.

[11] Apud Sachariam,

" 4 Implebantur plateae urbis pueris et pueris ludentibus in plateis 5 meis" (8:5):

per "pueros et puellas" significantur vera et bona innocentiae, qualia sunt vera et bona Verbi, quae essentialiter faciunt ecclesiam; per "plateas urbis" significantur doctrinalia, quae causa fuit quod antiqui docuerint in plateis; et "ludere in plateis" significat laetari et gaudere ex illis.

[12] Apud Jeremiam,

"Denuo aedificabo te, ...virgo Israel;.... tunc laetabitur virgo in chorea sua, ac adolescentes et senes simul" (31:4, 13):

per "virginem Israelem" significatur ecclesia ex affectione veri; tunc laetabitur virgo in chorea", significat laetitiam cordis illorum qui in affectione veri spirituali sunt, omnis enim laetitia spiritualis est ex affectione veri; quare "ludere", "saltare" et "canere", et similia, in Verbo dicuntur de virginibus et puellis.

[13] Quoniam ecclesia est ecclesia ex affectione veri spirituali, quae est amor veri propter verum, ideo passim in Verbo dicitur

"Virgo Israel" (ut Jeremias 18:13; 31:4, 21; Amos 5:2):

"Virgo filia Zion" (2 Regnum 19:21; Esaias 37:22; Threni 1:4; 2:13):

"Virgo filia populi mei" (Jeremias 14:17):

"Virgo filia Zidonis" (Esaias 23:12):

"Virgo filia Aegypti" (Jeremias 46:11):

Tum "Virgo filia Babelis" (Esaias 47:1).

Apud Davidem,

"Viderunt gressus tuos, Deus, gressus Dei mei, Regis mei in sanctuario; praecesserunt cantantes post pulsantes in medio virginum tympanizantium" (Psalmuss 68:25, 26 [B.A. 24, 25]):

haec de Domino, qui ibi "est Deus meus", et "Rex meus"; et adventus Ipsius intelligitur per "gressus Ipsius in sanctuario": per "cantantes post pulsantes et tympanizantes" significantur omnes qui e spirituali et e caelesti regno Ipsius sunt; per "virgines cantantes" qui e spirituali regno Domini sunt, per "pulsantes et tympanizantes" qui e regno caelesti Ipsius; qui "virgines" dicuntur ex affectione veri et boni, ac "cantare", "pulsare" et "tympanizare" dicuntur ex laetitia et gaudio cordis illorum; per instrumenta enim pulsatoria et inflatoria describitur gaudium illorum qui e caelesti regno sunt, per instrumenta autem chordacea et per cantus, describitur laetitia illorum qui e regno spirituali sunt.

[14] Apud eundem,

"Filiae regum inter pretiosas tuas; consistit Regina ad dextram tuam in auro optimo Ophiris: audi, filia, et vide, ..inclina aurem tuam;.... tunc delectabitur Rex pulchritudine tua, 6 Ipse namque Dominus tuus, ideo incurva te Ipsi. Etiam filia Tyri munus, facies tuas deprecabuntur divites populi;.... tota pretiosa filia Regis intus, de implexis auri vestis ejus, in acupictis adducetur Regi, virgines post illam, amicae ejus, quae adducentur 7 Ipsi, adducentur cum gaudiis et exultatione, venient in palatium Regis" (Psalmuss 45:10-16 [B.A. 9-15]):

quod haec de Domino dicta sint, patet a versibus (3-9 [B.A. 2-8]) ibi qui praecedunt, et a versibus (17 et 18 [B.A. 16 et 17]) qui sequuntur; et per "filias regum" significantur affectiones Divini Veri; per "Reginam" quae ad dextram Ipsius in auro optimo Ophiris, significatur caelum et ecclesia, quae in Divinis veris ex Divino Bono sunt; "audire", "videre" et "inclinare aurem", quod dicitur de filia Regis, significat auscultare, percipere et obedire, ita intelligere, facere et sapere a Domino: quod tunc accepta erit Domino, significatur per "Tunc delectabitur Rex pulchritudine tua"; "pulchritudo" praedicatur de affectione veri, haec enim facit pulchritudinem angelorum: "ideo incurva te Ipsi" significat cultum ex humili corde; "et filia Tyri munus mittet" significat cultum ab illis qui in cognitionibus veri sunt; "facies tuas deprecabuntur divites populi" significat adorationem ab illis qui in intelligentia ex cognitionibus illis sunt; "tota gloriosa filia Regis intus" significat affectionem veri spiritualem, quae "gloriosa" dicitur ex abundantia veri, ac "intus" significat spirituale; "de implexis auri vestis ejus" significat vera induentia formata ex bono amoris; "in acupictis adducetur Regi" significat apparentias veri, quales sunt in sensu litterae Verbi; "virgines post illam, amicae ejus", significat affectiones veri spirituales naturales, inservientes; "adducentur cum gaudio et exultatione, venient in palatium Regis", significat cum gaudio caelesti in caelum ubi Dominus.

[15] Quoniam "filiae regis" significabant affectiones veri spirituales, et "vestes" illarum significabant vera in ultimo ordinis, qualia sunt vera Verbi in sensu litterae ejus, ideo

Filiae Regis virgines olim vestiebantur togis frustatim variegatis, ut legitur de Thamare filia Davidis (2 Samuelis 13:18).

Apud Sachariam,

"Quantum..bonum Ipsius, et quanta pulchritudo Ipsius; frumentum juvenes, et mustum adolescere facit virgines" (9:17):

haec etiam de Domino; et per "bonum" et per "pulchritudinem Ipsius" intelligitur Divinum Bonum ac Divinum Verum; "frumentum juvenes, et mustum adolescere facit virgines", significat quod intellectus veri ac affectio veri formetur per bonum ac per verum ab Ipso. Ex his locis patet quod per "virgines" in Verbo significentur affectiones veri: similiter alibi (Ut Esaias 62:5; Jeremias 2:32; Joel 7, 8; Psalmuss 148:12; Judicum 5:30).

[16] Quoniam per "virginem" significabatur affectio genuini veri ecclesiae, quae cum bono amoris prorsus concordat, ideo statutum fuit

Quod sacerdos magnus non viduam aut repudiatam, aut corruptam meretricem, sed virginem e populis suis acciperet uxorem, ne profanaret semen suum (Leviticus 21:13-15; tum Ezechiel 44:22);

(quae singillatim explicata supra, n. 768 [d] , videantur). Quia per "virginem" significatur affectio genuini Veri, et per "stuprationem" illius significatur falsificatio Divini Veri, ideo tam severe prohibitum fuit scortari; ut

"Si quis persuaserit virgini, ...et cubuerit cum illa, dote dotaret illam sibi in uxorem..at si..renueret pater..dare illam.., argentum penderet quantum dos virginum est" (Exodus 22:15, 16 [B.A. 16, 17] ; Deuteronomius 22:28, 29);

(quae explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. 9181-9186).

[17] Quoniam affectio veri et intellectus veri faciunt conjugium, sicut virgo desponsata et maritata viro, ac postea unum faciunt sicut voluntas et intellectus, aut sicut affectio et cogitatio aut sicut bonum et verum apud unumquemvis hominem, nec conjungi possunt diversae affectiones uni eidemque cogitationi, seu diversae voluntates uni eidemque intellectui, seu diversa vera ecclesiae uni eidemque bono amoris, nisi falsificationes et inde dissipationes veri existerent; inde erat quod concubitus cum virgine desponsata crimen mortis esset: secundum haec apud Mosen,

Si vir cum puella virgine desponsata viro in urbe cubuerit, ambo lapidabuntur; si vero in agro, morietur vir solus, non puellae crimen mortis (Deuteronomius 22:23-27):

per "concubitum in urbe" significatur adulteratio boni et veri doctrinae ex Verbo, "urbs" enim est doctrina, et lapidatio erat poena laesi veri doctrinae: per "concubitum" autem "in agro", significatur falsificatio veri ecclesiae antequam id ut doctrinale receptum est, ita non adulteratio boni ejus; "ager" enim est ecclesia ubi verum primum inplantatur, dein crescit, et demum fit doctrinae; quare vir solus moriretur. Ex his quoque constare potest quod per "virginitatem" significetur affectio veri illibata (Ut Leviticus 21:13; Deuteronomius 22:13-21; Ezechiel 23:3, 8).

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232