Bible

 

Ezechiel 12

Studie

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt, quia domus exasperans est.

3 Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum, in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est :

4 et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum : tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.

5 Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum :

6 in conspectu eorum in humeris portaberis, in caligine effereris : faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël.

7 Feci ergo sicut præceperat mihi Dominus : vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem : et vespere perfodi mihi parietem manu, et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.

8 Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens :

9 Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans : Quid tu facis ?

10 Dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israël, quæ est in medio eorum.

11 Dic : Ego portentum vestrum : quomodo feci, sic fiet illis : in transmigrationem et in captivitatem ibunt.

12 Et dux qui est in medio eorum, in humeris portabitur, in caligine egredietur : parietem perfodient, ut educant eum : facies ejus operietur, ut non videat oculo terram :

13 et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea : et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldæorum : et ipsam non videbit, ibique morietur.

14 Et omnes qui circa eum sunt, præsidium ejus, et agmina ejus, dispergam in omnem ventum, et gladium evaginabo post eos.

15 Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terris.

16 Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia, ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus.

17 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

18 Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede, sed et aquam tuam in festinatione et mœrore bibe.

19 Et dices ad populum terræ : Hæc dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israël : Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent : ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium qui habitant in ea.

20 Et civitates quæ nunc habitantur, desolatæ erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus.

21 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

22 Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israël, dicentium : In longum differentur dies, et peribit omnis visio ?

23 Ideo dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israël : et loquere ad eos quod appropinquaverint dies et sermo omnis visionis.

24 Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël,

25 quia ego Dominus loquar, et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius : sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus.

26 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

27 Fili hominis, ecce domus Israël dicentium : Visio quam hic videt, in dies multos, et in tempora longa iste prophetat.

28 Propterea dic ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Non prolongabitur ultra omnis sermo meus : verbum quod locutus fuero, complebitur, dicit Dominus Deus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3869

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3869. ‘Quia audivit Jehovah’: quod significet in supremo sensu providentiam, in interno fidei voluntatem, in interiore oboedientiam, in externo auditum, hic fidem voluntate quae a solo Domino, constat a significatione ‘audire’; quod audire sit auditus, non opus habet explicatione; quod autem audire in sensu interiore sit oboedientia 1 , et in sensu interno fides voluntate, constat a plurimis locis in Verbo, de quibus sequitur; tum ex quali auditus respective ad quale visus; quod visus in sensu interiore sit intellectus et in sensu interno sit fides intellectu, videatur n. 3863, et hoc 2 ex eo quia res per visum internum apparent quales sunt, ita capiuntur aliqua fide sed intellectuali; quae autem audiuntur cum ad interiora penetrant, etiam in simile visui mutantur, videntur enim interius quae audiuntur, quare per auditum quoque significatur id quod per visum, nempe id quod intellectus, 3 ut et quod fidei est, sed auditus simul persuadet quod ita sit, et afficit non modo partem intellectualem hominis, sed etiam ejus voluntariam, ita interius vadit, nempe ad voluntatem, et efficit 4 ut velit quod videt, inde est quod ‘audire’ significet intellectum rei et simul oboedientiam, et in spirituali sensu fidem voluntate:

[2] quia in audire id latet, nempe oboedientia et fides voluntate, ideo ea etiam significantur per audire, auscultare,

5 attendere, in communi sermone, nam audiens esse est oboediens esse, et auscultare alicui, est quoque oboedire; interiora enim rei quandoque ita insunt vocibus loquelae hominis, ex causa quia spiritus hominis est qui cogitat, et percipit sensum vocem loquelae, et is est in quadam communione cum spiritibus et angelis, qui in principiis vocum sunt; praeterea talis est circulus rerum apud hominem quod quicquid per aurem et oculum, seu per auditum et visum, intrat, transeat in ejus intellectum, et per intellectum in voluntatem, et a voluntate in actum, ita quoque verum fidei; id primum fit verum 6 fidei scientia, dein verum 7 fidei voluntate, et denique verum fidei actu, ita charitas; fides scientia seu intellectu est ‘Reuben’, ut ostensum est', fides voluntate est ‘Shimeon’, fides voluntate cum fit charitas 8 est ‘Levi’.

[3] Quod ‘audire’ in supremo sensu sit praevidentia, ex illis quae de videre quod in supremo sensu sit praevidentia, supra n. 3863 dicta sunt, constare potest, nam praevidere Domini est videre ab aeterno in aeternum quod ita sit, at providere Domini est regere ut ita sit, et flectere 9 liberum hominis ad bonum, quantam praevidet quod homo se in libero flecti 10 patitur, videatur n. 3854.

[4] Quod per ‘audire Jehovah’, ex quo Shimeon nominatus, in sensu interiore significetur oboedientia, et in sensu interno fides voluntate a solo Domino, patet a perplurimis locis in Verbo, ut ab his quae sequuntur;

apud Matthaeum,

Ecce vox e nube dicens, Hic est Filius Meus dilectus, in Quo Mihi complacuit, Ipsum audite, 17:5;

‘Ipsum audire’ pro Ipsi fidem habere, et Ipsius praeceptis oboedire, ita fidem voluntate habere:

apud Johannem,

Amen, amen, dico vobis, quod veniet hora, ... quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audient, vivent. Ne miremini hoc, quoniam venit hora, in qua omnes qui in monumentis audient vocem Ipsius, 5:25, 28;

‘audire vocem Filii Dei 11 ’ pro fidem habere verbis Domini, et velle illa; qui fidem voluntatis habent, illi vitam accipiunt, quare dicitur ‘qui audient vivent’:

[5] apud eundem,

Qui ingrediens est per januam, pastor est ovium, huic ostiarius aperit, et oves vocem illius audiunt.... Et alias oves habeo, quae non sunt ex ovili hoc, etiam illas oportet Me adducere, et vocem Meam audient, et fiet unus grex, et unus pastor; ... oves Meae vocem Meam audiunt, et Ego cognosco illas, et sequuntur Me, 10:2, 3, 16, 27; ‘audire vocem’ manifeste pro oboedire ex fide voluntatis:

apud eundem,

Omnis qui est ex veritate, audit 12 vocem Meam, 18:37;

similiter:

apud Lucam, Dixit illi Abraham, Habent Mosen et Prophetas, audiunto illos, ... si Mosen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, persuadebuntur, 16:29, 31;

‘audire Mosen et Prophetas’ pro scire quae in Verbo 13 , et fidem ei habere 14 , ita quoque velle illa, nam fidem habere absque velle, est videre et non audire, at fidem habere cum velle est videre 15 et audire; quare utrumque, nempe videre et audire, passim in Verbo simul dicitur, et per ‘videre’ significatur id quod per ‘Reuben’, et per ‘audire’ id quod per ‘Shimeonem’, nam conjuncta sunt sicut frater fratri.

[6] Quod videre et audire conjunctim dicantur, constat ex his locis;

apud Matthaeum,

Propterea per parabolas loquor illis, quia videntes non vident, et audientes non audiunt, nec intelligunt; et completur in illis prophetia Esaiae, quae dicit, Auditu audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis et non cernetis: incrassatum est cor populi hujus, et auribus graviter audiverunt, et oculos suos occluserunt, ne forte videant oculis et auribus audiant, et corde intelligant....

Vestri vero beati sunt oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt; amen dico vobis, quod multi prophetae et justi desideraverint videre quae videtis, sed non viderunt, et audire quae auditis, et non audiverunt, 13:13-17; Joh. 12:40 16 ; Esai. 6:9.

Apud Marcum,

Dixit Jesus ad discipulos, Quid disputatis quod panes non habetis, nondum ne intelligentes estis, neque intelligitis, adhucne obduratum habetis cor vestrum, oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis? 8:17, 18.

[7] apud Lucam,

Vobis datum est cognoscere mysteria regni Dei, reliquis vero in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non audiant, 8:10. 17 apud Esaiam,

Aperientur oculi caecorum, et aures surdorum aperientur, 35:5:

apud eundem,

Tunc audient in die illo surdi verba libri, et ex caligine eque tenebris oculi caecorum videbunt, 29:18:

apud eundem,

Surdi audite, et caeci spectate videndo, 42:18:

apud eundem,

Educ populum caecum cui oculi erunt 18 , et surdos quibus aures, 43:8:

apud eundem,

Non connivebunt oculi videntium, et aures audientium auscultabunt, 32:3:

apud eundem,

Sint oculi tui respicientes doctores tuos, et aures tuae audiant verbum, 30:20, 21:

apud eundem,

Qui obturat aurem suam ne audiat sanguines; et occludit oculos suos ne videant malum, hic in altis habitabit, 33:15, 16:

apud Ezechielem,

Fili hominis, in medio domus rebellionis tu habitans, quibus oculi ad videndum sed non vident, quibus aures ad audiendum, et non audiunt, 12:2.

In his locis utrumque dicitur quia unum sequitur alterum, nempe fides intellectu quae est ‘videre’ et fides voluntate quae est audire, alioquin unum satis fuisset; inde etiam patet quare unus filius Jacobi nominatus est 19 a videre, et alter ab audire.

[8] Quod ‘videre’ significet fidem scientia seu intellectu et ‘audire’ fidem oboedientia seu voluntate, est ex correspondentiis in altera vita, et inde significativis; qui intellectuales sunt et in fide inde, illi ad oculi provinciam pertinent, et qui oboedientes sunt et in fide inde, illi ad auris provinciam pertinent; quod ita sit, videbitur ex illis quae ad finem capitum, de Maximo Homine, et correspondentia omnium quae in corpore humano cum illo, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur;

[9] inde nunc est quod ‘oculus’ in sensu interno sit intellectus, videatur n. 2701, et quod ‘auris’ sit oboedientia, et in sensu spirituali fides inde, seu fides 20 voluntate; ut quoque constat ex his locis;

apud Esaiam,

Etiam, non audivisti, etiam non novisti, etiam ex tunc non aperuit se auris tua? 48:8:

apud eundem,

Dominus Jehovih excitabit mihi aurem ad audiendum, quasi instructi:... Dominus Jehovih aperuit mihi aurem, et ego non rebellavi, 50:4, 5:

apud eundem,

Attendite attendendo ad Me, et comedite bonum, ut delicietur in pinguedine anima vestra; inclinate aurem vestram, et ite ad Me, audite ut vivat anima vestra, 55:2, 3:

apud Jeremiam,

Ad quem loquar et testificer, ut audiant? ecce praeputiata auris eorum, et non possunt auscultare, 6:10:

apud eundem,

Hoc praecepi iis, dicendo, Audite vocem Meam, tunc ero vobis in Deum, et vos eritis Mihi in populum, ... et non audiverunt, nec inclinarunt aurem suam, 7:23, 24, 26:

apud eundem,

Audite mulieres verbum Jehovae, et accipiat auris vestra verbum oris Ipsius, 9:19 [KJV 20]:

apud eundem,

Non inclinastis aurem vestram, et non oboedivistis Mihi 15:

apud Ezechielem,

Fili hominis, omnia verba Mea, quae locutus sum ad te recipe in cor tuum, et auribus tuis audi, 3:10:

apud eundem,

Dabo zelum Meum contra te, et agent tecum in excandescentia, nasum tuum, et aures tuas removebunt, 23:25;

‘nasum et aures removere’ pro perceptionem veri et boni, et fide oboedientiam:

apud Zachariam,

Renuerunt attendere, et dederunt humerum refractarium et aures suas aggravarunt, ut non 21 audirent, et cor suum posuerunt adamantem, ut non audirent legem, 7:11, 12:

[10] apud Amos, Sic dixit Jehovah, Sicut eripuerit pastor ex ore leonis duo crura, vel particulam auris, ita eripientur filii Israelis in Samaria in angulo lecti, et in extremitate spondae, 3:12;

‘eripere duo crura’ pro voluntatem boni, ‘particulam auris’ pro voluntatem veri; quod ‘particula auris’ id sit, solum constare potest ut dictum, ex correspondentiis in altera vita, et inde significativis 22 , secundum quae Verbi sensus internus est, et quoque ritualia in Ecclesia Israelitica et Judaica; inde erat cum Aharon et filii ejus inaugurarentur ministerio, quod inter alia mandatum sit, Ut ‘Moses sumeret’ de sanguine arietis, et daret super auriculam auris Aharonis, et super auriculam auris filiorum ejus; et super pollicem manus eorum dextrae, et super pollicem pedis eorum dextri, Exod. 29:20;

per hoc rituale repraesentabatur fidei voluntas, in quam sicut sacerdos etiam initiaretur; quod rituale hoc sanctum esset, quisque scire potest, quia 23 a Jehovah mandatum Mosi, ita quoque quod sanctum dare sanguinem super auriculam auris, sed quodnam sanctum, non sciri potest nisi ex rerum interno sensu 24 in Verbo, qui hic est quod sanctum fidei ex voluntate custodiretur.

[11] Quod per ‘aurem’ significetur oboedientia, et in sensu interno fides inde, manifestius adhuc patet ex rituali de servo qui non servitio exire vellet, de quo ita apud Mosen,

Si servus vel ancilla non servitio exire vellet 25 , adducet eum dominus ejus ad Deum, et adducet eum ad januam, aut ad postem, et perforabit dominus ejus aurem subula, et serviet illi in perpetuum, Exod. 21:[5], 6; Deut. 15:17;

‘perforare aurem subula ad postem’ pro perpetuo servire seu oboedire, in sensu spirituali pro non velle intelligere verum, sed velle verum ex oboedientia, quod respective non liberum est.

[12] Quia oboedientia fidei per ‘aures’, et oboedire per 26 ‘audire’ in sensu interno intelligitur, constat quid per haec verba Domini, quae toties dixit, significatur, Qui habet aurem ad audiendum, audiat, Matth. 13:9, 43; Marcus 4:9, 27 23; 7:16; Luc. 8:8; 14:35; Apoc. 2:7, 11, 29; 3:13, 22.

[13] Quod ‘audire’ in sensu supremo sit providentia, et ‘videre’ sit praevidentia, constat ex illis locis in Verbo, in quibus de Jehovah seu Domino praedicantur oculi, ut et aures; ut apud Esaiam,

Inclina Jehovah aurem Tuam et audi, aperi Jehovah oculos Tuos et vide, 37:17:

apud Danielem,

Inclina, Deus mi, aurem Tuam et audi, aperi Jehovah oculos Tuos et vide vastitates nostras, 9:18:

apud Davidem,

Deus inclina aurem Tuam ad me, et audi sermonem meum, Ps. 17:6:

apud eundem,

Inclina ad me aurem Tuam, et serva me, Ps. 71:2:

apud eundem,

Adverte aurem ad precationes meas, ob veritatem Tuam, responde mihi ob justitiam Tuam, Ps. 143:1:

apud Jeremiam,

Jehovah, vocem meam audivisti, ne abscondas aurem Tuam ad suspirationem meam, ad clamorem meum, Thren. 3:56:

apud Davidem,

Jehovah ne abscondas facies Tuas a me, in die quo angustia mihi, inclina ad me aurem Tuam, in die clamo, responde mihi,

Ps. 102:3 [KJV Ps. 102:2).

[14] Quod non aures Jehovae nec oculi sicut homini, notum est, sed quod sit attributum praedicabile de Divino 28 , quod per aurem et per oculum significatur, nempe infinitum velle, et infinitum intelligere, infinitum velle est providentia, et infinitum intelligere est praevidentia; haec per aurem et oculum, cum tribuuntur Jehovae, in sensu supremo intelliguntur. Ex his nunc patet quid per ‘audivit Jehovah’, ex quo Shimeon nominatus, in omni sensu significatur.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has obedire

2. The Manuscript has quidem

3. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

4. The Manuscript has facit

5. The Manuscript inserts et.

6. The Manuscript has intellectu

7. The Manuscript inserts fit.

8. The Manuscript has tum fides voluntatis fit charitas, quae

9. The Manuscript has velle quod ita sit, proinde regere

10. The Manuscript has ex libero regi

11. hominis, in the Manuscript, the First Latin Edition.

12. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

13. The Manuscript has ibi

14. The Manuscript has habere illis

15. fidem habere, in the First Latin Edition

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The following seven references are from Esaias chapters 29, 30, 32, 33, 35, 42 and 43. The First Latin Edition arranges these 35, 29, 42, 43, 32, 30, 33, but in the Manuscript their order is 35, 29, 30, 43, 33, 32, 42; references from 30, 43 and 33 are in the margin.

18. sunt as Arcana Coelestia 6989.

19. The Manuscript has sit

20. The Manuscript inserts quod idem.

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. The Manuscript has alters this to significatione.

23. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

24. The Manuscript has intellectu

25. The Manuscript has exire vellet e servitio

26. The Manuscript interpolates ei.

27. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

28. The Manuscript has Jehovae

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.