Bible

 

Ezechiel 11

Studie

   

1 Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quæ respicit ad solis ortum : et ecce in introitu portæ viginti quinque viri : et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiæ, principes populi.

2 Dixitque ad me : Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista,

3 dicentes : Nonne dudum ædificatæ sunt domus ? hæc est lebes, nos autem carnes.

4 Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis.

5 Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me : Loquere : Hæc dicit Dominus : Sic locuti estis, domus Israël, et cogitationes cordis vestri ego novi.

6 Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis.

7 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et hæc est lebes : et educam vos de medio ejus.

8 Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.

9 Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia.

10 Gladio cadetis : in finibus Israël judicabo vos, et scietis quia ego Dominus.

11 Hæc non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes : in finibus Israël judicabo vos.

12 Et scietis quia ego Dominus, quia in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati.

13 Et factum est cum prophetarem, Pheltias, filius Banaiæ, mortuus est : et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël ?

14 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

15 Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem : Longe recedite a Domino, nobis data est terra in possessionem.

16 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris : ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt.

17 Propterea loquere : Hæc dicit Dominus Deus : Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israël.

18 Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa.

19 Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum : et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,

20 ut in præceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.

21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus.

22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotæ cum eis, et gloria Dei Israël erat super ea :

23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis.

24 Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldæam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei : et sublata est a me visio quam videram.

25 Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quæ ostenderat mihi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 143

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

143. Operatio harum virtutum est Spiritus Sanctus, quem Dominus mittit ad illos qui credunt in Ipsum et se disponunt ad recipiendum Ipsum, ac intelligitur per Spiritum in his locis, "Dabo novum Cor et SPIRITUM NOVUM; SPIRITUM MEUM dabo in medio vestri, et faciam ut in salutis via 1 ambuletis, Ezechiel 36:26-27; 11:19. 2 Cor mundum crea in nobis Deus, et SPIRITUM FIRMUM innova in medio mei; reduc mihi gaudium salutis tuae, et SPIRITUS SPONTANEUS sustentet me, Psalmus 51:12, 14. 3 Jehovah format SPIRITUM 4 HOMINIS in medio ejus, Sacharia 12:1. 5 Anima mea exspectavi Te nocte, et SPIRITU MEO in medio mei exspectavi Te mane, Esaias 26:9. 6 Facite vobis Cor novum et SPIRITUM NOVUM, 7 quare moriemini Domus Israelis," Ezechiel 18:31: praeter alibi. In locis illis per Cor novum intelligitur voluntas boni, et per Spiritum novum intellectus veri; quod Dominus operetur haec apud illos qui faciunt bonum et credunt verum, ita apud illos qui in fide charitatis sunt, patet clare ab his ibi, Deus dat animam ambulantibus in ea, 8 et ex hoc, quod dicatur Spiritus spontaneus; et quod homo operaturus sit ex sua parte, ex his, Facite vobis cor novum, et spiritum novum, quare moriemini domus Israelis.

Poznámky pod čarou:

1. Cf Schmidt et DD 49 in statutis meis ubi in prima editione in salutis via.

2. Prima editio: Esaias 36:26, 27; Ezechiel 11:19.
3. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 51:10, 12 apud Biblia Anglica. Prima editio: 51:12.

4. Prima editio: SAIRITUM.
5. Prima editio: 11.
6. Prima editio: Esaias 36.
7. Prima editio: Spiritum novum (cum italicis).
8. Sic prima editio. In margine autem exemplaris scriptoris, legimus statutis Ipsius.

  
/ 853