Bible

 

Ezechiel 11

Studie

   

1 Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quæ respicit ad solis ortum : et ecce in introitu portæ viginti quinque viri : et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiæ, principes populi.

2 Dixitque ad me : Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista,

3 dicentes : Nonne dudum ædificatæ sunt domus ? hæc est lebes, nos autem carnes.

4 Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis.

5 Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me : Loquere : Hæc dicit Dominus : Sic locuti estis, domus Israël, et cogitationes cordis vestri ego novi.

6 Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis.

7 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et hæc est lebes : et educam vos de medio ejus.

8 Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.

9 Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia.

10 Gladio cadetis : in finibus Israël judicabo vos, et scietis quia ego Dominus.

11 Hæc non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes : in finibus Israël judicabo vos.

12 Et scietis quia ego Dominus, quia in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati.

13 Et factum est cum prophetarem, Pheltias, filius Banaiæ, mortuus est : et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël ?

14 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

15 Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem : Longe recedite a Domino, nobis data est terra in possessionem.

16 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris : ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt.

17 Propterea loquere : Hæc dicit Dominus Deus : Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israël.

18 Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa.

19 Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum : et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,

20 ut in præceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.

21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus.

22 Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotæ cum eis, et gloria Dei Israël erat super ea :

23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis.

24 Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldæam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei : et sublata est a me visio quam videram.

25 Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quæ ostenderat mihi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3813

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3813. Quod ‘carnem’ attinet, significat illa in sensu supremo Proprium Divini Humani Domini, quod est Divinum Bonum, in sensu respectivo proprium ‘hominis voluntarium’ vivificatum a Proprio Divini Humani Domini, hoc est, a Divino Bono Ipsius; hoc proprium est quod vocatur proprium caeleste, quod in se est solius Domini appropriatum illis qui in bono 1 sunt et inde in vero; tale proprium est angelis qui in 2 caelis, et hominibus qui quoad interiora sua seu quoad spiritum sunt in regno Domini; at in opposito sensu ‘caro’ significat proprium hominis voluntarium, quod in se non nisi quam malum est, et quia non vivificatum a Domino vocatur mortuum, et inde homo ille dicitur mortuus.

[2] Quod ‘caro’ sit in supremo sensu Proprium Divini Humani Domini, ita Divinum Bonum Ipsius, constat a Domini verbis apud Johannem, Jesus dixit, Ego sum panis vivens qui e caelo descendit, si quis comederit ex hoc pane, vivet in aeternum. Panis quem Ego dabo, caro Mea est, quam Ego dabo pro mundi vita. Pugnarunt inter se invicem Judaei, dicentes, Quomodo potest Hic dare carnem ad 3 edendum? Dixit ergo illis Jesus, Amen, amen, dico vobis, nisi comederitis carnem Filii hominis, et biberitis Ipsius sanguinem, non habebitis vitam in vobis ipsis: qui manducat Meam carnem, et bibit Meum sanguinem, habet vitam aeternam, et Ego resuscitabo illum extremo die, nam caro Mea est vere cibus, et sanguis Meus est vere potus, qui manducat Meam carnem, et bibit Meum sanguinem, in Me manet, et Ego in illo; ... hic est panis qui e caelo descendit,

6:51-58;

quod hic ‘caro’ sit Proprium Divini Humani Domini, ita Divinum Bonum, manifeste patet, estque illa quae in Sancta Cena vocatur ‘corpus’; quod corpus ibi seu caro sit Divinum Bonum, et sanguis Divinum Verum, videatur n. 1798, 2165, 2177, 3464, 3735; et quia panis et vinum idem significant cum carne et sanguine, ‘panis’ nempe Divinum Bonum Domini, et ‘vinum’ Divinum Verum Ipsius,

4 ideo haec loco illorum mandata sunt'; inde est quod Dominus dicit, ‘Ego sum panis vivens, panis quem Ego dabo, caro Mea est; qui manducat Meam carnem, et bibit Meum sanguinem, in Me manet et Ego in illo, hic est panis qui e caelo descendit’; ‘comedere’ quod sit communicari, conjungi, et appropriari, videatur n. 2187, 2343, 3168, 3523 f. , 3596.

[3] Idem repraesentabatur in Ecclesia Judaica per quod ‘carnem sacrificiorum comederent Aharon, filii ejus, et ipsi qui sacrificabant, 5 ac alii qui mundi erant, et quod hoc sanctum esset’, videatur Exod. 12:7-9; 29:30-34; Lev. 7:15-21;

8:31; Deut. 12:27; 16:4; 6 quare ‘si immundus comederet de carne illa, exscinderetur e populis suis’, Lev. 7:21;

quod haec dicta sint ‘panis’, videatur n. 2165; quod caro illa ‘caro sanctitatis’ vocata sit, Jer. 11:15; Hagg. 2:12;

et ‘caro muneris, quae super mensis in regno Domini’, Ezech. 40:43, ubi de novo Templo; per quod cultus Domini in regno Ipsius significari constat.

[4] Quod ‘caro’ in sensu respectivo sit proprium voluntarium apud hominem a Divino Bono Domini vivificatum, constat quoque ab his locis;

apud Ezechielem,

Dabo illis cor unum; et spiritum novum dabo in mediovestri, et removebo cor lapidis e carne eorum, et dabo illis cor carnis, 11:19; 36:26;

‘cor lapidis e carne eorum’ pro voluntario et proprio non vivificato, ‘cor carnis’ pro voluntario et proprio vivificato; quod ‘cor’ sit repraesentativum boni voluntarii, videatur n. 2930, 3313, 3635:

apud Davidem,

Deus, Deus meus Tu, mane quaero Te, sitit anima mea Tibi, desiderat Te caro mea in terra siccitatis, et lassus sine aquis, Ps. 63:2 [KJV 1):

apud eundem,

Desiderat anima mea erga atria Jehovae, cor meum et caro mea jubilant erga Deum vivum, Ps. 84:3 7 [KJV 2):

[5] apud Hiobum, Cognovi Redemptorem meum, vivit, et postremum superpulvere surget, et post cute mea circumdabuntur haec, et ex carne mea videbo Deum, Quem ego videbo mihi, et oculi mei videbunt, et non alius, 19:25-27;

‘cute circumdari’ pro naturali, quale secum homo post mortem habet, de qua n. 3539; ‘ex carne videre Deum’ pro ex proprio vivificato, ideo dicit, ‘Quem ego videbo mihi, et oculi mei videbunt, et non alius’; quia in antiquis Ecclesiis notum fuit quod ‘caro’ significaret proprium, et Liber Hiobi est liber Ecclesiae Antiquae, n. 3540 f. , 8 ita ex significativo de his, ut de pluribus aliis, secundum morem illius temporis, locutus est: qui itaque inde deducunt quod ipsum cadaver a quatuor ventis colligetur, et resurget, non sciunt sensum internum Verbi; qui sensum internum norunt, sciunt quod in alteram vitam venturi sint corpore, sed puriore, sunt enim ibi corpora puriora, nam se mutuo vident, inter se mutuo loquuntur, omni sensu quali in corpore gaudent, sed exquisitiore; corpus quod homo circumfert in terra, est pro usibus ibi, ideo consistit ex ossibus et carne, 9 et corpus quod spiritus in altera vita circumfert, est pro usibus ibi, et non consistit ex ossibus et carne, sed ex talibus quae illis correspondent, videatur n. 3726.

[6] Quod ‘caro’ in opposito sensu significet proprium hominis voluntarium, quod in se non nisi quam malum est, constat ex his locis;

apud Esaiam,

Vir carnem brachii sui comedent, 9:19 [KJV 20):

apud eundem,

Cibabo oppressores 10 tuos carne ipsorum, et sicut musto sanguine eorum inebriabuntur, 49:26:

apud Jeremiam,

Cibabo 11 eos carne filiorum eorum, et carne filiarum eorum, et vir carnem socii sui comedent, 19:9:

apud Zachariam,

Reliquae comedent quaelibet carnem alterius, 11:9:

apud Mosen,

Castigabo vos 12 septuplo propter peccata vestra, et comedatis carnem filiorum vestrorum, et carnem filiarum vestrarum comedetis, Lev. 26:28, 29;

proprium voluntarium seu natura hominis ita describitur, est enim non nisi quam malum et inde falsum, ita odium contra vera et bona, quae significantur per comedere carnem brachii sui, carnem filiorum et filiarum, carnem alterius:

[7] apud Johannem, Vidi unum angelum stantem in sole, qui clamavit voce magna, dicens omnibus avibus volantibus in medio caelo, Venite et congregamini ad cenam magni Dei, ut comedatis carnes regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum et sedentium super illis, et carnes omnium liberorum et servorum, et parvorum et magnorum, Apoc. 19:17, 18; Ezech. 39:17-20;

quod per ‘carnes regum, chiliarchorum, fortium, equorum et sedentium super illis, liberorum et servorum’ non significentur talia, unicuique constare potest, ita quod per ‘carnes’ significentur alia quae hactenus ignota sunt; quod mala quae ex falsis, et mala ex quibus falsa, quae ex proprio voluntario hominis, ex singulis patet.

[8] Quia falsum quod ex proprio intellectuali hominis resultat, in sensu interno est ‘sanguis’, et malum quod ex proprio voluntario ejus, est ‘caro’, Dominus de homine regenerando ita loquitur, Quotquot receperunt, dedit illis potestatem, ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, qui non ex sanguinibus, neque e voluntate carnis, neque e voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, Joh. 1:12, 13;

inde est quod per ‘carnem’ in genere intelligatur omnis homo, videatur n. 574, 1050 f. ; nam sive hominem dicas, sive proprium hominis, idem est.

[9] 13 Quod per ‘carnem’ in supremo sensu significetur Divinum Humanum Domini, 14 patet a loco supra allato, et quoque ab hoc apud Johannem, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam sicut unigeniti a Patre, 1:14;

ex hac carne vivificatur omnis caro, hoc est, ex Divino Humano Domini omnis homo, per appropriationem amoris Ipsius, quae appropriatio significatur per ‘comedere carnem Filii hominis’, Joh.

6:51-58;

et per comedere panem in Sancta Cena, panis enim est corpus seu caro, Matth. 26:26, 27.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript places this after vero.

2. The Manuscript has caelo

3. The Manuscript has comedendum

4. The Manuscript has ita symbola carnis et sanguinis Domini facta sunt but later moved symbola to follow Domini.

5. The manuscript has et.

6. The Manuscript has et.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript has idea

9. The Manuscript has at

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. vos, in the Manuscript, the First Latin Edition.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The Manuscript has inserts; et

14. The Manuscript has ut patet a locis supra allatis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.