Bible

 

Ezechiel 10

Studie

   

1 Et vidi : et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.

2 Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait : Ingredere in medio rotarum quæ sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quæ sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo.

3 Cherubim autem stabant a dextris domus, cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.

4 Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus : et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriæ Domini.

5 Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.

6 Cumque præcepisset viro qui indutus erat lineis, dicens : Sume ignem de medio rotarum quæ sunt inter cherubim : ingressus ille stetit juxta rotam.

7 Et extendit cherub manum de medio cherubim, ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis, qui accipiens egressus est.

8 Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum.

9 Et vidi : et ecce quatuor rotæ juxta cherubim : rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum : species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi :

10 et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotæ.

11 Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes : sed ad locum ad quem ire declinabat quæ prima erat, sequebantur et ceteræ, nec convertebantur.

12 Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennæ, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum.

13 Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me.

14 Quatuor autem facies habebat unum : facies una, facies cherub : et facies secunda, facies hominis : et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilæ.

15 Et elevata sunt cherubim : ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar.

16 Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotæ juxta ea : et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotæ, sed et ipsæ juxta erant.

17 Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur : spiritus enim vitæ erat in eis.

18 Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim.

19 Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me : et illis egredientibus, rotæ quoque subsecutæ sunt : et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea.

20 Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.

21 Quatuor vultus uni, et quatuor alæ uni : et similitudo manus hominis sub alis eorum.

22 Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Experientiae Spirituales # 255

  
/ 6110  
  

255. De Sphaera intimiori, et de Cherubis

Quum in cogitationes perducerer, quomodo angeli intimiores ac intimi influerent in mentes humanas, ac volverem, quod imperceptibili modo, quia in sphaera principiorum cogitationis humanae sunt, proinde in simili sphaera imaginationis, seu repraesentationis, quae imperceptibilis est tale 1 imperceptibile esse debet planum cogitationum-quum 2 ea volverentur, tunc 3 percipere ex Dei Messiae misericordia mihi 4 dabatur volutionem quandam mollem, super caput, in quam etiam postea quasi sublatus, seu quae cogitationes meas involvebat; prima perceptio, quando nondum ibi eram, fuit tanquam volutio nubis lenis incumbentis, ac dicebatur quod hoc dici potest Cherubi, et quod iis attribuantur "rotae" [Ezech. X: 9-10, 10] a volutione ista, postea ea sphaera involvebat me, tunc eram in multa tranquillitate, coelum ultimum, in quo prius fueram 5 , infra me erat, et quidem ad pedes et sub pedibus, ubi audiebam loquentem, sed tanquam ex loco infimo, [is] conquerebatur quod ab iis sublatus fuerim, et quod sic vivere non vellet; quum postea cogitaretur de intimiore sphaera, quae proprie cherubina adhuc vocanda, in qua etiam haec scribo, scire possum non solum cur rotae iis attribuerentur, sed etiam cur facies quatuor [Ezech. I: 10-], nempe "Leonis, hominis, aquilae": nempe ["leonis"] 6 a fortitudine in sphaeram inferiorem seu coelum ultimum continet enim id in suo ordine, aliter dilaberetur; "hominis facies," quia intimior homo, cui haec sphaera proprie respondet, est homo cogitatio 7 , quam habemus, est modo interioris hominis, quae sic regitur ab intimiori sphaera; quod "facies aquilae" quia alte ascendit super sphaeram, in qua hominis perceptio seu intellectus sensitivus; quod "bovis facies" sit omissum est [et] postea [X: 14] ab Ezechele nominatur "facies cherubi" in primo loco, quia tunc intelligebat quod esset cherubus, cui tres facies attribuerentur. 1747, die 20 Nov. st. v.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has est, tale

2. The Manuscript has cogitationum; quum

3. in J.F.I. Tafel's edition tum

4. The Manuscript has misericordia, mihi

5. The Manuscript has fuerum

6. in J.F.I. Tafel's edition [leonis]

7. The Manuscript has homo, cogitatio

  
/ 6110