Bible

 

Ezechiel 10

Studie

   

1 Et vidi : et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.

2 Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait : Ingredere in medio rotarum quæ sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quæ sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo.

3 Cherubim autem stabant a dextris domus, cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.

4 Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus : et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriæ Domini.

5 Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.

6 Cumque præcepisset viro qui indutus erat lineis, dicens : Sume ignem de medio rotarum quæ sunt inter cherubim : ingressus ille stetit juxta rotam.

7 Et extendit cherub manum de medio cherubim, ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis, qui accipiens egressus est.

8 Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum.

9 Et vidi : et ecce quatuor rotæ juxta cherubim : rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum : species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi :

10 et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotæ.

11 Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes : sed ad locum ad quem ire declinabat quæ prima erat, sequebantur et ceteræ, nec convertebantur.

12 Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennæ, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum.

13 Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me.

14 Quatuor autem facies habebat unum : facies una, facies cherub : et facies secunda, facies hominis : et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilæ.

15 Et elevata sunt cherubim : ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar.

16 Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotæ juxta ea : et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotæ, sed et ipsæ juxta erant.

17 Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur : spiritus enim vitæ erat in eis.

18 Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim.

19 Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me : et illis egredientibus, rotæ quoque subsecutæ sunt : et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea.

20 Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.

21 Quatuor vultus uni, et quatuor alæ uni : et similitudo manus hominis sub alis eorum.

22 Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino # 39

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 65  
  

39. (ii., ( Quod Dominus dicatur Deus Israelis et Deus Jacobi, patet ex his:-

"Sumpsit Moses sanguinem, et sparsit super populum, et dixit, Ecce sanguis foederis, quod pepigit Jehovah vobiscum... Et viderunt Deum Israelis, sub cujus pedibus erat quasi opus lapidis sapphiri, et quasi substantia caeli" (Exodus 24(:8-10)).

"Turbae miratae sunt, cum viderunt mutos loquentes,... claudos ambulantes, caecos videntes, et glorificabant Deum Israelis" (Matthaeum 15:31).

"Benedictus Dominus Deus Israelis, quia visitavit, et fecit liberationem populo suo" Israeli, "cum erexit cornu salutis nostrae in domo Davidis" (Lucam 1:68-69).

"Dabo Tibi thesauros tenebrarum, et occultas opes latibulorum, ut cognoscas quod Ego Jehovah, qui vocavi... nomine tuo, Deus Israelis" (Esaiam 45:3).

"Domus Jacobi,... qui jurant in nomen Jehovae" et Dei Israelis: "nam ab urbe sanctitatis vocantur, et super Deo Israelis nituntur, Jehovah Zebaoth nomen Ipsius" (Esaiam 48:1-2).

Jacob videbit "natos suos..., in medio ejus sanctificabunt nomen meum, et sanctificabunt Sanctum Jacobi, Deumque Israelis timebunt" (Esaiam 29:23).

"In extremitate dierum... ibunt populi multi et dicent, Ite et ascendamus ad montem Jehovae, ad domum Dei Jacob, qui docebit nos de viis suis, ut eamus in semitis Ipsius" (Esaiam 2:(2,) 3; Micham 4:(1,) 2).

"Ut sciat omnis caro, quod Ego Jehovah Salvator tuus, et Redemptor tuus Fortis Jacobi" (Esaiam 49:26).

"Ego Jehovah Salvator tuus, et Redemptor tuus Potens Jacobi" (Esaiam 60:16).

"A coram Domino parturis, terra, a coram Deo Jacobi" (Psalmus 114:7).

David "juravit Jehovae, vovit Forti Jacobi, Si intravero intra tentorium domus meae,... usque dum invenero locum Jehovae, habitacula Forti Jacobi:... audivimus de Eo in Ephrata (Bethlechem)" (Psalmus 132:2-3, 5-6).

"Benedictus... Deus Israelis;... implebitur gloria Ipsius omnis terra" (Psalmus 72:18-19 1 ).

Praeter alibi, ubi Dominus vocatur Deus Israelis, Redemptor et Salvator (ut Lucam 1:47; Esaiam 45:15; 54:5; Psalmus 78:35 2 ).

Ac multis aliis in locis, ubi solum Deus Israelis (ut Esaiam 17:6; 21:10, 17; 24:15; 29:23; 3 Jeremiam 7:3; 9:14 (B.A. 15); 11:3; 13:12; 16:9; 19:3, 15; 23:2; 24:5; 25:15, 27; 29:4, 8, 21, 25; 30:2; 31:23; 32:14-15, 36; 38:4; 34:2, 13, 17-19; 37:7; 28:17; 39:16; 42:9, 15, 18; 43:10; 44:2, 11, 25; 48:1; 50:18; 51:33; Ezechiel 8:4; 9:3; 10:19-20, 11:22; 4 43:2; 44:2; Zephaniam 2:9; Psalmus 41:14 (B.A. 13); Psalmus 59:6 (B.A. Psalmus 59:5); Psalmus 68:9 (B.A. Psalmus 68:8)).

Poznámky pod čarou:

1. 18-19 pro "19-20"

2. 35 pro "31"

3. xxix. pro "xix."

4. 22 pro "2"

  
/ 65