Bible

 

Ezechiel 1

Studie

1 Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt cæli, et vidi visiones Dei.

2 In quinta mensis, ipse est annus quintus transmigrationis regis Joachim,

3 factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem, in terra Chaldæorum, sicut flumen Chobar : et facta est super eum ibi manus Domini.

4 Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone, et nubes magna, et ignis involvens, et splendor in circuitu ejus : et de medio ejus, quasi species electri, id est, de medio ignis :

5 et in medio ejus similitudo quatuor animalium. Et hic aspectus eorum, similitudo hominis in eis.

6 Quatuor facies uni, et quatuor pennæ uni.

7 Pedes eorum, pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli : et scintillæ quasi aspectus æris candentis.

8 Et manus hominis sub pennis eorum, in quatuor partibus : et facies et pennas per quatuor partes habebant.

9 Junctæque erant pennæ eorum alterius ad alterum : non revertebantur cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur.

10 Similitudo autem vultus eorum, facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilæ desuper ipsorum quatuor.

11 Facies eorum et pennæ eorum extentæ desuper : duæ pennæ singulorum jungebantur, et duæ tegebant corpora eorum.

12 Et unumquodque eorum coram facie sua ambulabat : ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent.

13 Et similitudo animalium, aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum : hæc erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens.

14 Et animalia ibant et revertebantur, in similitudinem fulguris coruscantis.

15 Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram juxta animalia, habens quatuor facies.

16 Et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris : et una similitudo ipsarum quatuor : et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rotæ.

17 Per quatuor partes earum euntes ibant, et non revertebantur cum ambularent.

18 Statura quoque erat rotis, et altitudo, et horribilis aspectus : et totum corpus oculis plenum in circuitu ipsarum quatuor.

19 Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotæ juxta ea : et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotæ.

20 Quocumque ibat spiritus, illuc, eunte spiritu, et rotæ pariter elevabantur sequentes eum : spiritus enim vitæ erat in rotis.

21 Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant : et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rotæ sequentes ea, quia spiritus vitæ erat in rotis.

22 Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis, et extenti super capita eorum desuper.

23 Sub firmamento autem pennæ eorum rectæ alterius ad alterum : unumquodque duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter velabatur.

24 Et audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei : cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum : cumque starent, demittebantur pennæ eorum.

25 Nam cum fieret vox super firmamentum quod erat super caput eorum, stabant, et submittebant alas suas.

26 Et super firmamentum, quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni : et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper.

27 Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis, intrinsecus ejus per circuitum : a lumbis ejus et desuper, et a lumbis ejus usque deorsum, vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu,

28 velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviæ. Hic erat aspectus splendoris per gyrum.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6832

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6832. ‘In flamma ignis e medio rubi’: quod significet amorem Divinum in vero scientifico, constat ex significatione ‘flammae ignis’ quod sit amor Divinus, de qua sequitur; et ex significatione ‘rubi’ quod sit verum scientificum; quod ‘rubus’ sit verum scientificum, est quia omnes ‘arbusculae’ cujuscumque generis significant scientifica, ipsa autem ‘arboreta majora’ cognitiones et perceptiones; ‘rubus’ quia producit flores et bacas, significat verum scientificum. Verum scientificum Ecclesiae non aliud est quam Verbum in sensu litterae, et quoque omne repraesentativum et significativum Ecclesiae quod apud posteros Jacobi; haec in forma sua externa vocantur vera scientifica, at in forma interna sunt vera spiritualia; 1 sed quia vera in forma interna, seu in forma spirituali, non apparere potuerunt posteritati ex Jacobo, ex causa quia in solis externis fuerunt et prorsus non scire voluerunt de aliquo interno; idcirco apparuit Dominus in rubo; Dominus enim cum apparet, secundum quale hominis apparet, nam homo non aliter recipit Divinum quam secundum quale suum; idcirco etiam cum Dominus apparuit super monte Sinai, apparuit populo ‘sicut ignis ardens usque ad cor caeli, et sicut tenebrae, 2 nubes, et caligo’, Deut. 4:11, 5:19-22 [KJV 5:22-25], tum Exod. 19:18;

apparuisset prorsus aliter si populus qui sub monte aspectabat non talis fuisset; et quia populus ille modo in externis fuit, idcirco cum Moses intravit ad Dominum super monte Sinai, dicitur quod ‘intraverit in nubem’, Exod. 20:18, 24:2, 18, 3 34:2-5;

quod ‘nubes’ sit externum Verbi, videatur Praefatio ad Gen. xviii, et n. 4060, 4391, 5922, 6343 fin. ; consequenter etiam repraesentativum Ecclesiae spectatum in forma externa.

[2] Quod Dominus appareat unicuique secundum quale ejus, constare potest ex eo quod Dominus appareat illis qui in intimo seu tertio caelo ut sol, ex quo lux ineffabilis, ex causa quia illi qui ibi in bono amoris in Dominum sunt; et quod appareat illis qui in medio seu secundo caelo ut luna, ex causa quia remotius et obscurius ibi in amore in Dominum sunt, sunt enim in amore erga proximum; in ultimo autem seu primo caelo non apparet Dominus ut sol nec ut luna, sed modo sicut lux, quae lux multum excedit lucem mundi; et quia Dominus apparet cuique secundum quale ejus, ideo etiam non apparere potest illis qui in inferno aliter quam sicut 4 furva nubes et caligo; nam ut primum lux caeli, quae a Domino, in aliquod infernum illabitur, fiunt ibi tenebrae et caligo 5 . Ex his nunc constare potest quod Dominus appareat unicuique secundum quale ejus quia secundum receptionem; et quia posteri 6 ex Jacobo erant solum in externis, idcirco apparuit Dominus Mosi in rubo, et quoque in nube cum intravit ad Dominum super monte Sinai.

[3] Quod ‘flamma’ sit amor Divinus, est quia amor in sua prima origine non aliud est quam 7 ignis 8 et flamma a Domino ut sole; solis hujus ignis seu flamma est quae dat esse vitae unicuique homini; et est ipse ignis vitalis, qui quod interiora hominis calore 9 impleat, constare potest ex amore, quantum enim amor crescit apud hominem, tantum homo calescit; et quantum amor decrescit, tantum frigescit; inde est quod cum Dominus apparuit in visione, 10 apparuerit sicut ignis et flamma; ut apud Ezechielem,

Aspectus quattuor animalium (quae fuerunt cherubi) sicut prunae ignis 11 ardentes, juxta aspectum lampadum; is incedens inter animalia, ut splendor ignis, et ex igne exiens fulgur: supra expansum quod super capite eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni, et super similitudine throni similitudo quasi aspectus hominis super illo superius; et vidi speciem prunae ardentis juxta speciem ignis intra illam circumcirca, ab aspectu lumborum Ipsius et sursum, sed ab aspectu lumborum Ipsius et deorsum vidi quasi aspectum ignis, cui splendor circumcirca, 1:13, 26-28 12 ;

[4] quod singula in hac visione significativa et repraesentativa Divinorum sint, nullus negare potest, 13 sed nisi scitur quid significatur per ‘cherubos’, per ‘prunas ignis ardentis juxta aspectum lampadum’, per ‘thronum’, per ‘aspectum hominis super illo’, per ‘lumbos a quibus sursum et deorsum ignis, et ex igne splendor’, nusquam sciri potest sanctum arcanum quod inibi; quod ‘cherubi’ sint Providentia Domini, videatur n. 308; quod ‘thronus’ sit caelum, proprie Divinum Verum procedens a Domino quod format caelum, n. 5313; quod ‘aspectus hominis super throno superius’ sit Dominus quoad Divinum Humanum, patet; quod ‘lumbi’ sint amor conjugialis et inde omnis amor caelestis, n. 3021, 4277, 4280, 4575, 5050-5062; qui amor repraesentatus est 14 per ‘speciem prunae ardentis juxta speciem ignis cui splendor circumcirca’:

[5] apud Danielem,

Videns fui usque dum throni projecti 15 fuerunt, et Antiquus dierum sedit, vestis Ipsius sicut nix alba, et crinis capitis Ipsi sicut lana munda; thronus Ipsius flamma ignis; rotae Ipsius ignis ardens, flumen ignis emanans et exiens a coram Ipso, 7:9, 10;

Divinum Bonum Divini Amoris Domini etiam hic visum est ut flamma ignis 16 :

apud Johannem, Sedens super equo albo; oculi Ipsius sicut flamma ignis, Apoc. 19:[11, ] 12; quod ‘sedens super equo albo’ sit Dominus quoad Verbum, aperte ibi dicitur, vers. 13,, 1616;

ita ‘flamma ignis’ est Divinum Verum quod in Verbo, quod ex Divino Bono Domini:

apud eundem,

In medio septem candelabrorum similis Filio hominis, indutus talari, caput Ipsius et capilli albi sicut lana alba, sicut nix, sed oculi Ipsius sicut flamma ignis, Apoc. 1:13, 14;

hic quoque ‘oculi sicut flamma ignis’ est Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini.

[6] Quod ‘flamma ignis’ sit Divinum Verum procedens a Domino, patet quoque apud Davidem,

Vox Jehovae illabens sicut flamma ignis, Ps. 29:7;

‘vox Jehovae’ pro Divino Vero. Ut repraesentaretur Divinum Verum procedens a Divino 17 Bono Domini, mandatum fuit ut candelabrum facerent ex puro auro cum septem lucernis, et quod poneretur in tentorio conventus ad mensam ubi panes propositionis, et quod lucernae arderent jugiter coram Jehovah, Exod. 25:31 ad fin. , 18 37:17-24, 40:24, 25; Lev. 24:4; Num. 8:2; Sach. 4:2;

per ‘candelabrum cum septem lucernis’ repraesentabatur Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini.

[7] Ut quoque repraesentaretur ipsum Divinum Bonum 19 , mandatum est ut ignis perpetuus esset super altari, Ignis super altari ardebit, 20 et non 21 exstinguetur; sacerdos accendet super eo ligna sub auroris singulis: ignis jugiter ardebit super altari, 20 et non exstinguetur, Lev. 6:5, 6 [KJV 12, 13].

Quod ‘ignis’ repraesentativum fuerit Divini Amoris, notissimum antiquis fuerit, 22 constare potest ex eo quod repraesentativum hoc emanaverit ab Antiqua Ecclesia usque ad 23 gentes dissitas quae in cultu idololatrico fuerunt, quae quod ignem sacrum perennem instituerint, et ei praefecerint virgines quae vestales dictae sunt, notum est.

[8] Quod ‘ignis’ et ‘flamma’ in opposito sensu 24 significent amores spurcos, sicut amores vindictae, crudelitatis, odii, adulterii, et in genere concupiscentias quae ex amoribus 25 sui et mundi, constat etiam a pluribus locis in Verbo, quorum haec solum licet afferre:

apud Esaiam,

Ecce facti sunt sicut stipula, ignis adussit illos, non eripiunt animam suam e manu flammae; nulla pruna ad incalescendum, ignis ad sedendum coram eo, 47:14:

apud Ezechielem,

Ecce Ego incendam in te ignem, qui comedet in te omnem arborem viridem, et omnem arborem aridam, non exstinguetur flamma flammae gravis, unde comburentur omnes facies a meridie ad septentrionem, 21:3 [KJV 20:47];

hic per ‘ignem’ et ‘flammam’ 26 significantur cupiditates mali et falsi quae exstinguunt omne bonum et verum Ecclesiae, inde hujus vastatio:

apud Lucam,

[9] Dives dixit ad Abrahamum, Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam, quia crucior in flamma hac, 16:24;

qui non sciunt quod ignis vitalis apud hominem sit ex alia origine quam ignis elementaris, illi nequaquam aliter scire possunt quam quod per ‘ignem inferni’ intelligatur ignis qualis in mundo, cum tamen in Verbo non talis ignis intelligitur sed ignis qui est amoris, ita qui est vitae hominis, procedens a Domino ut Sole, qui ignis cum intrat apud illos qui in contrariis sunt, vertitur in ignem cupiditatum quae sunt, ut supra dictum, vindictae, odii, crudelitatis, scaturientes amore sui et mundi; hic ignis est qui cruciat illos qui in infernis, nam cum frenum laxatur cupiditatibus illorum, tunc ruit unus alterum, ac diris et ineffabilibus modis se mutuo cruciant; nam quisque supereminere vult et alteri auferre quae ejus sunt artibus occultis et apertis; cum haec cupit unus et alter, 27 intestina 28 odia inde existunt, et inde immanitates quae exercentur, imprimis per artes magicas et per phantasias, 29 quae artes sunt innumerabiles et prorsus ignotae in mundo.

[10] Qui spiritualia non credunt, imprimis naturae cultores, nusquam possunt induci credere quod calor apud viventes, quae facit ipsam vitam internam, ex alia origine sit quam ex qua calor mundi, nam nequeunt scire, minus agnoscere, quod ignis caelestis sit procedens a Domino ut Sole, et quod ille Ignis sit purus amor; inde nec possunt scire innumerabilia quae in Verbo ubi non alius ignis intelligitur, nec scire possunt innumerabilia in homine, qui organum recipiens ejus est.

Poznámky pod čarou:

1. at

2. The Manuscript inserts et.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. fumus

5. The Manuscript inserts adeo ut unus alterum videre nequeat.

6. Jacobi

7. The Manuscript inserts sicut.

8. seu

9. The Manuscript inserts vitali, .

10. The Manuscript inserts quod.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. quare nisi sciatur

14. The Manuscript inserts in visione illa.

15. sunt

16. The Manuscript inserts atque ignis ardens ac ut flumen ignis.

17. Amore Ipsius

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. The Manuscript inserts quod est Divinus Amor Ipsius.

20. nec

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. The Manuscript inserts etiam.

23. The Manuscript inserts ipsas.

24. significet

25. illis

26. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

27. internecina

28. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

29. Remainder of is missing.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.