Bible

 

Ezechiel 1

Studie

1 Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt cæli, et vidi visiones Dei.

2 In quinta mensis, ipse est annus quintus transmigrationis regis Joachim,

3 factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem, in terra Chaldæorum, sicut flumen Chobar : et facta est super eum ibi manus Domini.

4 Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone, et nubes magna, et ignis involvens, et splendor in circuitu ejus : et de medio ejus, quasi species electri, id est, de medio ignis :

5 et in medio ejus similitudo quatuor animalium. Et hic aspectus eorum, similitudo hominis in eis.

6 Quatuor facies uni, et quatuor pennæ uni.

7 Pedes eorum, pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli : et scintillæ quasi aspectus æris candentis.

8 Et manus hominis sub pennis eorum, in quatuor partibus : et facies et pennas per quatuor partes habebant.

9 Junctæque erant pennæ eorum alterius ad alterum : non revertebantur cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur.

10 Similitudo autem vultus eorum, facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilæ desuper ipsorum quatuor.

11 Facies eorum et pennæ eorum extentæ desuper : duæ pennæ singulorum jungebantur, et duæ tegebant corpora eorum.

12 Et unumquodque eorum coram facie sua ambulabat : ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent.

13 Et similitudo animalium, aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum : hæc erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens.

14 Et animalia ibant et revertebantur, in similitudinem fulguris coruscantis.

15 Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram juxta animalia, habens quatuor facies.

16 Et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris : et una similitudo ipsarum quatuor : et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rotæ.

17 Per quatuor partes earum euntes ibant, et non revertebantur cum ambularent.

18 Statura quoque erat rotis, et altitudo, et horribilis aspectus : et totum corpus oculis plenum in circuitu ipsarum quatuor.

19 Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotæ juxta ea : et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotæ.

20 Quocumque ibat spiritus, illuc, eunte spiritu, et rotæ pariter elevabantur sequentes eum : spiritus enim vitæ erat in rotis.

21 Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant : et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rotæ sequentes ea, quia spiritus vitæ erat in rotis.

22 Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis, et extenti super capita eorum desuper.

23 Sub firmamento autem pennæ eorum rectæ alterius ad alterum : unumquodque duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter velabatur.

24 Et audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei : cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum : cumque starent, demittebantur pennæ eorum.

25 Nam cum fieret vox super firmamentum quod erat super caput eorum, stabant, et submittebant alas suas.

26 Et super firmamentum, quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni : et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper.

27 Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis, intrinsecus ejus per circuitum : a lumbis ejus et desuper, et a lumbis ejus usque deorsum, vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu,

28 velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviæ. Hic erat aspectus splendoris per gyrum.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 69

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

69. (Vers. 15.) "Et pedes Ipsius similes chalcolibano tanquam in camino igniti." - Quod significet ultimum ordinis Divini quod naturale, plenum Divino Amore, constat ex significatione "pedum", quod sint naturale (de qua n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952); inde, cum de Domino, quod sint ultimum ordinis Divini, quia id est naturale; ex significatione "chalcolibani", seu aeris levigati, quod sit bonum naturale (de qua sequitur); et ex significatione "igniti", cum de Domino, quod sit quod ex Divino Amore (de qua n. AC 10055). Dicitur "tanquam in camino igniti", ut exprimatur Divinus Amor in maximo gradu, et in suo pleno; nam Divinum est in suo pleno cum in suo ultimo, et ultimum est naturale (videatur supra, n. 66). Inde patet, quod per "pedes Ipsius similes chalcolibano tanquam in camino ignitos", significetur ultimum ordinis Divini quod naturale, plenum Divino Amore. Dicuntur haec, ut quoque praecedentia, comparative; ut quod "caput et capilli candidi esset tanquam lana candida, tanquam nix", et quod "pedes essent similes chalcolibano tanquam in camino igniti"; sed sciendum est quod omnes comparationes in Verbo significent, quia similiter ac ipsae res sunt ex correspondentiis (videatur n.3579, 1 AC 4599, 8989).

[2] Quod "pedes", cum de Domino, significent ultimum ordinis Divini, et quod hoc sit naturale, est quia caelum est caelum ex Divino Humano Domini, et quod inde caelum in toto complexu referat unum Hominem; et quia tres caeli sunt, quod supremum caelum referat caput, medium corpus, et ultimum pedes. Divinum quod facit supremum caelum vocatur Divinum caeleste, Divinum autem quod facit medium caelum vocatur Divinum spirituale, ac Divinum quod facit ultimum caelum vocatur Divinum naturale ex spirituali et caelesti: inde patet causa, cur hic describitur Dominus quoad Divinum Humanum, quod est Filius hominis visus in medio candelabrorum, non modo quoad vestes, sed etiam quoad caput, et pectus, et pedes.

(Quod "Filius hominis" sit Dominus quoad Divinum Humanum, videatur supra, n. 63; et quod "candelabra" sint caelum, etiam supra, n. 62. Sed haec quia arc1na sunt, hactenus in mundo ignota, et tamen sint quae intelligenda ut comprehendatur sensus internus horum, et sequentium in libro hoc prophetico, ideo singilla descripta sunt in specie in opere De Caelo et Inferno: ut, Quod Divinum Humanum Domini faciat Caelum, n. 7-12, 78-86, seq. Quod inde Caelum in toto complexu referat unum Hominem, n. 59-77. Quod tres Caeli sint, et quod supremum referat caput, medium corpus, et ultimum pedes, n. 29-40.) Ex his inde intellectis constare potest quid significatur per "pedes Jehovae" seu "Domini" in Verbo, quod nempe ultimum ordinis Divini seu naturale; et quia externum ecclesiae, cultus et Verbi est ultimum ordinis Divini in ecclesia, et est naturale, ideo hoc per "pedes Jehovae" seu "Domini" in specie significatur.

[3] Quia id per "pedes Jehovae" seu "Domini" significatur, ideo cum Dominus sicut Angelus visus prophetis alibi, etiam similiter visus est; ut Danieli:

"Sustuli oculos meos et vidi; ecce Vir indutus linteis, cujus lumbi cincti auro Uphasi, corpus Ejus sicut Tharschisch;... et oculi Ejus sicut faces ignis; brachia Ejus et pedes Ejus sicut splendor aeris levigati" (10:5, 6).

Similiter cherubi, per quos intelligitur Dominus quoad providentiam et custodiam (n. 9277, 9509, 9673), visi sunt Ezechieli:

"Pedes eorum erant... micantes sicut splendor aeris levigati" (1:7).

Similiter Dominus visus ut Angelus postea in Apocalypsi:

"Vidi Angelum descendentem de caelo, amictum nube, et iris circum caput, et facies Ejus ut sol, et pedes Ejus tanquam columnae ignis" (10:1).

Quia talis visus est Dominus quoad pedes, ideo sub pedibus visus est quibusdam ex filiis Israelis,

"Sicut opus lapidis sapphiri, et quasi substantia caeli quoad puritatem" (Exodus 24:10);

quod Dominus illis non visus sit quoad pedes sed "sub pedibus", erat causa quia non in externo ecclesiae, cultus et Verbi erant, sed sub illo (videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n 248).

[4] Quoniam "pedes Jehovae" seu "Domini significant ultimum ordinis Divini, et hoc in specie est externum ecclesiae, cultus et Verbi, ideo hoc in Verbo vocatur "scabellum pedum Ipsius":

- Ut apud Esaiam,

"Gloria Libani ad Te veniet ad decorandum locum sanctuarii mei, locum pedum meorum honorabilem reddam;... et incurvabunt se ad volas pedum tuorum" (60:13, 14);

apud eundem,

"Caelum thronus meus. et terra scabellum pedum meorum" (66:1);

apud Jeremiam,

Deus "non recordatur scabelli pedum suorum in die irae" (Jeremiam 2:1);

apud Davidem,

"Adorate Jehovam Versus scabellum pedum Ipsius" (Psalmuss 99:5);

apud eundem,

"Intrabimus in habitacula Ipsius, incurvabimus nos scabello pedum Ipsius" (Psalmuss 132:7);

apud Nahum,

"Jehovae... nubes pulvis pedum Ipsius" (1:3);

quod "nubes" sit externum Verbi, seu Verbum quoad litteram, videatur supra (n. 36); et quia "nubes" est externum Verbi, etiam est externum ecclesiae et cultus, nam ecclesia et cultus sunt ex Verbo; "pulvis pedum" dicitur, quia illa quae in sensu litterae Verbi, qui est naturalis, apparent sparsa.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232