Bible

 

Exodus 9

Studie

   

1 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.

2 Quod si adhuc renuis, et retines eos,

3 ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis.

4 Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quæ pertinent ad filios Israël.

5 Constituitque Dominus tempus, dicens : Cras faciet Dominus verbum istud in terra.

6 Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die : mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum ; de animalibus vero filiorum Israël, nihil omnino periit.

7 Et misit Pharao ad videndum : nec erat quidquam mortuum de his quæ possidebat Israël. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum.

8 Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron : Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in cælum coram Pharaone.

9 Sitque pulvis super omnem terram Ægypti : erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti.

10 Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in cælum : factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis :

11 nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quæ in illis erant, et in omni terra Ægypti.

12 Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.

13 Dixitque Dominus ad Moysen : Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.

14 Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum : ut scias quod non sit similis mei in omni terra.

15 Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra.

16 Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.

17 Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum ?

18 En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est, usque in præsens tempus.

19 Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quæ habes in agro : homines enim, et jumenta, et universa quæ inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur.

20 Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos et jumenta in domos :

21 qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris.

22 Et dixit Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in cælum, ut fiat grando in universa terra Ægypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra Ægypti.

23 Extenditque Moyses virgam in cælum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram : pluitque Dominus grandinem super terram Ægypti.

24 Et grando et ignis mista pariter ferebantur : tantæque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Ægypti ex quo gens illa condita est.

25 Et percussit grando in omni terra Ægypti cuncta quæ fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum : cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit.

26 Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israël, grando non cecidit.

27 Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos : Peccavi etiam nunc : Dominus justus ; ego et populus meus, impii.

28 Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando : ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis.

29 Ait Moyses : Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra :

30 novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum.

31 Linum ergo et hordeum læsum est, eo quod hordeum esset virens, et Linum jam folliculos germinaret :

32 triticum autem et far non sunt læsa, quia serotina erant.

33 Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum : et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram.

34 Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum :

35 et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis : nec dimisit filios Israël, sicut præceperat Dominus per manum Moysi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7516

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7516. Vers. 8-12. Et dixit Jehovah ad Moschen et ad Aharonem, Accipite vobis plenitudine pugnorum vestrorum favillam fornacis, et spargat illam Moscheh versus caelum ad oculos Pharaonis. Et erit in pulverem super omni terra Aegypti, et erit super homine et super bestia ad ulcus efflorescens pustulis in omni terra Aegypti. Et acceperunt favillam fornacis, et constiterunt coram Pharaone, et sparsit illam Moscheh versus caelum, et factum ulcus pustularum efflorescens in homine et in bestia. Et non potuerunt magi stare coram Moscheh propter ulcus, quia fuit ulcus in magis et in omnibus Aegyptiis. Et obfirmavit Jehovah cor Pharaonis, et non audivit ad illos, quemadmodum locutus Jehovah ad Moschen. ‘Et dixit Jehovah ad Moschen et ad Aharonem’ significat e novo instructionem: ‘Accipite vobis plenitudine pugnorum vestrorum’ significat potentiam, quantum recipi posset, datam: ‘favillam fornacis’ significat excitandi falsa cupiditatum per praesentiam apud illos qui infestant: ‘et spargat illam Moscheh versus caelum’ significat falsa ista illis in caelo ostensa: ‘ad oculos Pharaonis’ significat in praesentia: 1 ‘et erit in pulverem super omni terra Aegypti’ significat damnationem falsorum illorum in mente naturali: ‘et 2 erit super homine et super bestia’ significat quae ex malo interiore et exteriore: ‘ad ulcus efflorescens pustulis’ significat spurca cum blasphemiis inde: ‘in omni terra Aegypti’ significat in tota mente naturali: ‘et acceperunt favillam fornacis’ significat falsa cupiditatum: ‘et constiterunt coram Pharaone’ significat in praesentia illorum qui infestant: ‘et sparsit illam Moscheh versus caelum’ significat 3 ista ostensa illis in caelo: ‘et factum ulcus pustularum efflorescens in homine et in bestia’ significat spurca cum blasphemiis ex malo interiore et exteriore: ‘et non potuerunt magi stare coram 4 Moscheh propter ulcus’ significat quod non praesentes possent esse 5 qui abusi ordine Divino effigiando simile in forma externa: ‘quia fuit ulcus in magis’ significat quod similia spurca ex illis prodirent: ‘et in omnibus Aegyptiis’ significat sicut in illis qui infestabant: ‘et obfirmavit Jehovah cor Pharaonis’ significat quod illi se obstinarent: et non audivit ad illos' significat quod non oboedirent: ‘quemadmodum locutus Jehovah ad Moschen’ significat secundum praedictionem.

Poznámky pod čarou:

1. See page 403, footnote 2, which reads: Above super omni Swedenborg wrote Deut. 28:24 which he wrote again above the summary exposition of verse 9. Compare alsoArcana Coelestia n. 7522

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. falsa illa, compare Arcana Coelestia 7528

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.