Bible

 

Exodus 7

Studie

   

1 Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce constitui te Deum Pharaonis : et Aaron frater tuus erit propheta tuus.

2 Tu loqueris ei omnia quæ mando tibi : et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israël de terra sua.

3 Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Ægypti,

4 et non audiet vos : immittamque manum meam super Ægyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israël de terra Ægypti per judicia maxima.

5 Et scient Ægyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super Ægyptum, et eduxerim filios Israël de medio eorum.

6 Fecit itaque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus : ita egerunt.

7 Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem.

8 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron :

9 Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa : dices ad Aaron : Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum.

10 Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut præceperat Dominus : tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quæ versa est in colubrum.

11 Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos : et fecerunt etiam ipsi per incantationes ægyptiacas et arcana quædam similiter.

12 Projeceruntque singuli virgas suas, quæ versæ sunt in dracones : sed devoravit virga Aaron virgas eorum.

13 Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus.

14 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingravatum est cor Pharaonis : non vult dimittere populum.

15 Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas : et stabis in occursum ejus super ripam fluminis : et virgam quæ conversa est in draconem, tolles in manu tua.

16 Dicesque ad eum : Dominus Deus Hebræorum misit me ad te, dicens : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto : et usque ad præsens audire noluisti.

17 Hæc igitur dicit Dominus : In hoc scies quod sim Dominus : ecce percutiam virga, quæ in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem.

18 Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquæ, et affligentur Ægyptii bibentes aquam fluminis.

19 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Dic ad Aaron : Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas Ægypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem : et sit cruor in omni terra Ægypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis.

20 Feceruntque Moyses et Aaron sicut præceperat Dominus : et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus : quæ versa est in sanguinem.

21 Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt : computruitque fluvius, et non poterant Ægyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra Ægypti.

22 Feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus suis : et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut præceperat Dominus.

23 Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice.

24 Foderunt autem omnes Ægyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent : non enim poterant bibere de aqua fluminis.

25 Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7290

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7290. ‘Dicendo, Date prodigium’: quod significet et ideo confirmari volunt, constat ex significatione ‘prodigiorum et signorum’ quod sint confirmationes veritatum, de qua n. 3900, 6870. Quod prodigia et signa attinet, de quibus in nunc sequentibus, sciendum quod facta sint apud tales qui in externo cultu fuerunt, et de interno 1 non scire volebant; qui enim in tali cultu fuerunt adigendi erant per media externa; inde est quod miracula facta sint apud populum Israeliticum et Judaicum, erant enim solum in cultu externo, et in nullo interno; et quoque externus cultus erat in quo esse debebant, cum non in interno cultu esse 2 vellent, ex causa ut 3 in externis repraesentarent sancta, et sic communicatio daretur cum caelo, sicut per aliquod Ecclesiae, nam correspondentiae, repraesentativa, et significativa conjungunt naturalem mundum spirituali; inde nunc erat quod apud illam gentem tot miracula facta sint;

[2] at apud illos qui in cultu interno sunt, hoc est, in charitate et fide, 4 miracula non fiunt, sunt enim illis damnosa, nam miracula cogunt ad credendum, et coactum non remanet sed dissipatur; interna cultus, quae sunt fides et charitas, implantanda sunt in libero, tunc enim appropriantur, et quae sic appropriantur remanent, quae autem implantantur in coacto manent extra internum hominem in externo, nam 5 in internum hominem nihil intrat nisi per ideas intellectuales, quae sunt rationes, humus enim quae recipit ibi est rationale illustratum; inde est quod miracula hodie nulla fiant; quod etiam sint damnosa, inde constare potest; adigunt enim ad credendum, ac in externo homine ideas figunt quod ita sit; si internus homo postea negat id quod miracula confirmarunt, tunc fit oppositio 6 et collisio interni et externi hominis, et tandem cum 7 ideae ex miraculis dissipantur, fit conjunctio falsi et veri, ita profanatio; inde patet quam damnosa sunt miracula hodie in Ecclesia, in qua interna cultus detecta sunt; 8 haec quoque significantur per Domini verba ad Thomam, Quia vidisti Me, Thoma, credidisti; beati qui non vident, et credunt, Joh. 20:29;

ita quoque ‘beati’ qui non per miracula credunt.

[3] At miracula non damnosa sunt illis qui in cultu externo absque interno sunt, nam apud illos oppositio interni et externi hominis non dari potest, ita nec collisio, proinde nec profanatio. Quod 9 miracula nec aliquod ad fidem contribuant, satis constare potest a miraculis apud populum Israeliticum in Aegypto et in deserto, quod prorsus nihil apud illos effecerint; populus ille, tametsi ante paucum tempus viderunt tot miracula in Aegypto, postea mare Suph divisum, et Aegyptios ibi immersos, 10 columnam nubis euntem ante se interdiu et columnam ignis noctu, mannam quotidie 11 depluentem e caelo, et tametsi viderunt Montem Sinai fumantem, et audiverunt Jehovam inde loquentem, praeter 12 alia, usque tamen in medio talium, ab omni fide delapsi sunt, et a cultu Jehovae ad cultum vituli, Exod. 32:1 ad fin. ; inde patet quid miracula efficiunt.

[4] Minus adhuc effectura essent hodie 13 quando non agnoscitur quod sit aliquid ex spirituali mundo; et cum negatur omne tale quod fit, et non 14 tribuitur naturae; contra Divinum enim influxum et regimen in terris universaliter regnat negativum; 15 quapropter hodie, homo Ecclesiae si ipsissima miracula Divina videret, primum 16 illa deduceret in naturam, et ibi 17 conspurcaret illa, 18 et postea sicut phantasmata 17 rejiceret, et demum 17 irrideret quoscumque qui illa tribuerent Divino, et non naturae; quod miracula nihil efficiant, 19 constat etiam a Domini verbis apud Lucam, Si Mosen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, persuadebuntur, 16:31.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts cultu prorsus.

2. possent

3. The Manuscript places this after repraesentarent.

4. The Manuscript inserts et hae formarunt conscientiam, .

5. intellectuale illustratum non recipit, ac sibi rationalia adjungit; quod non ita recipitur, nequaquam inhaeret

6. The Manuscript places this after hominis.

7. fides miraculi dissipatur

8. The Manuscript inserts et cum abrogata sunt, .

9. etiam miracula non aliquid

10. et tametsi viderunt

11. depluere

12. The Manuscript inserts plura.

13. cum

14. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

15. quare

16. deducerent

17. Plural verbs

18. at

19. patet

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.