Bible

 

Exodus 6

Studie

   

1 Dixitque Dominus ad Moysen : Nunc videbis quæ facturus sim Pharaoni : per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua.

2 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens : Ego Dominus

3 qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente : et nomen meum Adonai non indicavi eis.

4 Pepigique fœdus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenæ.

5 Ego audivi gemitum filiorum Israël, quo Ægyptii oppresserunt eos : et recordatus sum pacti mei.

6 Ideo dic filiis Israël : Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis.

7 Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus : et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum,

8 et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob : daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus.

9 Narravit ergo Moyses omnia filiis Israël : qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum.

10 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

11 Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Ægypti, ut dimittat filios Israël de terra sua.

12 Respondit Moyses coram Domino : Ecce filii Israël non audiunt me : et quomodo audiet Pharao, præsertim cum incircumcisus sim labiis ?

13 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israël, et ad Pharaonem regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti.

14 Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israëlis : Henoch et Phallu, Hesron et Charmi :

15 hæ cognationes Ruben. Filii Simeon : Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis : hæ progenies Simeon.

16 Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas : Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem.

17 Filii Gerson : Lobni et Semei, per cognationes suas.

18 Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel ; anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres.

19 Filii Merari : Moholi et Musi : hæ cognationes Levi per familias suas.

20 Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam : quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem.

21 Filii quoque Isaar : Core, et Nepheg, et Zechri.

22 Filii quoque Oziel : Misaël, et Elisaphan, et Sethri.

23 Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.

24 Filii quoque Core : Aser, et Elcana, et Abiasaph : hæ sunt cognationes Coritarum.

25 At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel : quæ peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.

26 Iste est Aaron et Moyses, quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.

27 Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Ægypti, ut educant filios Israël de Ægypto : iste est Moyses et Aaron,

28 in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra Ægypti.

29 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Ego Dominus : loquere ad Pharaonem regem Ægypti, omnia quæ ego loquor tibi.

30 Et ait Moyses coram Domino : En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao ?

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7985

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7985. Dicitur quod ‘habitatio filiorum Israelis qua habitaverunt in Aegypto fuerint triginta anni et quadringenti anni’, et porro quod ‘a fine triginta annorum et quadringentorum annorum, in eodem die hoc, 1 exiverint omnes exercitus Jehovae e terra Aegypti’, cum tamen habitatio filiorum Israelis a Jacobi descensu in Aegyptum ad exitum posterorum ejus nunc, non fuerit plus quam dimidium illius temporis, nempe 215 annorum, ut patet manifeste a chronologicis Scripturae Sacrae; fuit enim Moscheh natus ex Amram, et Amram ex Kehath, ac Kehath ex Levi, ac Kehath simul cum Levi patre suo venit in Aegyptum, Gen. 46:11; 2 aetas vitae Kehath 3 fuit 133 annorum, Exod. 6:18, 2 ac aetas vitae Amaram, ex quo Aharon et Moscheh, 137 annorum, ibid. vers. 20; et Moscheh fuit vir 80 annorum cum stetit coram Pharaone, Exod. 7:7; non memoratur quo anno aetatis Kehathi natus est Amram, nec quo anno aetatis Amrami natus est Moscheh; at quod non fuerint 4 430 anni, constare potest, nam anni aetatum illorum ne quidem ad 4 430 assurgunt, sed ad 350; quod sciri potest si addantur anni aetatis Kehathi 133 cum annis aetatis Amrami 137, et hi cum annis Moschis 80 cum stetit coram Pharaone; 5 minus si addantur anni a nativitatibus illorum; quod fuerint 215 anni, ex chronologicis videri potest. Sed ab Abrahami descensu in 6 Aegyptum ad 7 exitum filiorum Israelis fuerunt 430 anni, de quibus etiam videantur chronologici; inde nunc constare potest quod per 430 annos hic intelligatur integra periodus temporis usque ab Abrahamo et non a Jacobo; quod hi anni designati sint, ac dicti anni habitationis filiorum Israelis in Aegypto, est 8 ob sensum internum, in quo per illos significatur status plenus ac 9 duratio vastationis illorum qui ab Ecclesia spirituali fuerunt, ac in terra inferiore usque ad Adventum Domini detenti, ac tunc liberati, de quibus videatur n. 6854, 6914, 7035, 7091, 7828, 7932.

Poznámky pod čarou:

1. exiverunt

2. ac anni

3. fuerunt

4. 415

5. minus anni nativitatum qui quod sint 215

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. filiorum Jacobi exitum inde

8. propter

9. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Ezechiel 20:33

Studie

       

33 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti, et in brachio extento, et in furore effuso, regnabo super vos.