Bible

 

Exodus 6

Studie

   

1 Dixitque Dominus ad Moysen : Nunc videbis quæ facturus sim Pharaoni : per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua.

2 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens : Ego Dominus

3 qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente : et nomen meum Adonai non indicavi eis.

4 Pepigique fœdus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenæ.

5 Ego audivi gemitum filiorum Israël, quo Ægyptii oppresserunt eos : et recordatus sum pacti mei.

6 Ideo dic filiis Israël : Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis.

7 Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus : et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum,

8 et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob : daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus.

9 Narravit ergo Moyses omnia filiis Israël : qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum.

10 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

11 Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Ægypti, ut dimittat filios Israël de terra sua.

12 Respondit Moyses coram Domino : Ecce filii Israël non audiunt me : et quomodo audiet Pharao, præsertim cum incircumcisus sim labiis ?

13 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israël, et ad Pharaonem regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti.

14 Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israëlis : Henoch et Phallu, Hesron et Charmi :

15 hæ cognationes Ruben. Filii Simeon : Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis : hæ progenies Simeon.

16 Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas : Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem.

17 Filii Gerson : Lobni et Semei, per cognationes suas.

18 Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel ; anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres.

19 Filii Merari : Moholi et Musi : hæ cognationes Levi per familias suas.

20 Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam : quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem.

21 Filii quoque Isaar : Core, et Nepheg, et Zechri.

22 Filii quoque Oziel : Misaël, et Elisaphan, et Sethri.

23 Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.

24 Filii quoque Core : Aser, et Elcana, et Abiasaph : hæ sunt cognationes Coritarum.

25 At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel : quæ peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.

26 Iste est Aaron et Moyses, quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.

27 Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Ægypti, ut educant filios Israël de Ægypto : iste est Moyses et Aaron,

28 in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra Ægypti.

29 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Ego Dominus : loquere ad Pharaonem regem Ægypti, omnia quæ ego loquor tibi.

30 Et ait Moyses coram Domino : En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao ?

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7232

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7232. Vers. 26-30. 1 Hic Aharon et Moscheh, quibus dixit Jehovah, Educite filios Israelis e terra Aegypti juxta exercitus illorum. Hi loquentes ad Pharaonem regem Aegypti, ad educendum filios Israelis ex Aegypto: hic Moscheh et Aharon. Et fuit in die locutus Jehovah ad Moschen in terra Aegypti. Et locutus Jehovah ad Moschen, dicendo, Ego Jehovah, loquere ad Pharaonem regem Aegypti omne quod Ego loquor ad te. Et dixit Moscheh coram Jehovah, Ecce ego praeputiatus labiis, et quomodo audiet ad me Pharao? ‘Hic Aharon et Moscheh’ significat quod ex illis doctrina et lex apud illos Divina: ‘quibus dixit Jehovah’ significat ex quibus mandatum: ‘Educite filios Israelis e terra Aegypti’ significat quod illi qui e regno spirituali Domini liberarentur: ‘juxta exercitus illorum’ significat secundum genera et species boni in veris: ‘hi loquentes ad Pharaonem regem Aegypti’ significat ex illis admonitionem ad illos qui per mera falsa infestant: ‘ad educendum filios Israelis ex Aegypto’ significat ut relinquant illos et non infestent': ‘hic Moscheh et Aharon’ significat quod hoc ex lege a Divino, et ex doctrina inde: ‘et fuit in die illo locutus est Jehovah ad Moschen in terra Aegypti’ significat statum tunc Ecclesiae cum mandatum est per legem a Divino ad illos qui e regno spirituali Domini, cum adhuc in propinquitate essent illis qui in infernis: ‘et locutus Jehovah ad Moschen, dicendo’ significat instructionem a Divino: ‘Ego Jehovah’ significat confirmationem Divinam: ‘loquere ad Pharaonem regem Aegypti omne quod Ego loquor ad te’ significat admonitiones ad illos qui infestant per mera falsa, ex illis quae a Divino influunt; ‘et dixit Moscheh coram Jehovah’ significat cogitationem de lege Divina apud illos qui in falsis: ‘Ecce ego praeputiatus labiis’ significat quod impura: ‘et quomodo audiet ad me Pharao’ significat quod sic non recepturi qui in falsis.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Ezechiel 20:33

Studie

       

33 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti, et in brachio extento, et in furore effuso, regnabo super vos.