Bible

 

Exodus 6

Studie

   

1 Dixitque Dominus ad Moysen : Nunc videbis quæ facturus sim Pharaoni : per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua.

2 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens : Ego Dominus

3 qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente : et nomen meum Adonai non indicavi eis.

4 Pepigique fœdus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenæ.

5 Ego audivi gemitum filiorum Israël, quo Ægyptii oppresserunt eos : et recordatus sum pacti mei.

6 Ideo dic filiis Israël : Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis.

7 Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus : et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum,

8 et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob : daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus.

9 Narravit ergo Moyses omnia filiis Israël : qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum.

10 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

11 Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Ægypti, ut dimittat filios Israël de terra sua.

12 Respondit Moyses coram Domino : Ecce filii Israël non audiunt me : et quomodo audiet Pharao, præsertim cum incircumcisus sim labiis ?

13 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israël, et ad Pharaonem regem Ægypti ut educerent filios Israël de terra Ægypti.

14 Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israëlis : Henoch et Phallu, Hesron et Charmi :

15 hæ cognationes Ruben. Filii Simeon : Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis : hæ progenies Simeon.

16 Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas : Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem.

17 Filii Gerson : Lobni et Semei, per cognationes suas.

18 Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel ; anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres.

19 Filii Merari : Moholi et Musi : hæ cognationes Levi per familias suas.

20 Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam : quæ peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitæ Amram, centum triginta septem.

21 Filii quoque Isaar : Core, et Nepheg, et Zechri.

22 Filii quoque Oziel : Misaël, et Elisaphan, et Sethri.

23 Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.

24 Filii quoque Core : Aser, et Elcana, et Abiasaph : hæ sunt cognationes Coritarum.

25 At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel : quæ peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.

26 Iste est Aaron et Moyses, quibus præcepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.

27 Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Ægypti, ut educant filios Israël de Ægypto : iste est Moyses et Aaron,

28 in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra Ægypti.

29 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Ego Dominus : loquere ad Pharaonem regem Ægypti, omnia quæ ego loquor tibi.

30 Et ait Moyses coram Domino : En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao ?

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7186

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7186. ‘Et dixit Jehovah ad Moschen’: quod 1 significet instructionem de lege Divina, constat ex significatione ‘dixit Jehovah’ quod sit instructio ex Divino, de qua sequitur; et ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit lex Divina, de qua n. 6723, 6752, 7014. Quod ‘dixit Jehovah ad Moschen’ significet instructionem de lege Divina, est quia ad finem praecedentis capitis ex lege Divina fore creditum est quod illi qui ab Ecclesia spirituali ab infestationibus statim liberarentur; cum tamen secundum ordinem est quod mali qui infestant, per gradus removendi sint, et quod 2 illi qui ab Ecclesia spirituali per gradus liberandi;

[2] alius enim non est ordo Divinus; inde etiam nec alia est lex Divina, nam omnis lex Divina est ordinis, 3 usque adeo ut sive dicas lex Divina vel lex ordinis Divini, idem sit; de 4 hac lege nunc instruuntur illi qui ab Ecclesia spirituali, 5 et quod ex illa sit quod certo liberandi, quando tempus et status 6 secundum ordinem adest; quod ‘Moscheh’, per quem hic repraesentatur lex Divina qualis est apud illos qui ab Ecclesia spirituali, cum in statu infestationum sunt, ex lege Divina crediderit fore, quod 7 statim ab infestationibus liberarentur, patet ex illis quae locutus ad finem capitis praecedentis, nempe, ‘Quare malefecisti populo huic? quare hoc, misisti me, et liberando non liberasti populum Tuum?’ per quae significatur quod nimium infestentur a falsis, cum tamen lex a Divino procedens videatur aliter dicere, et quod sic e statu infestationum non exempti sint, videatur n. 7165, 7166, 7169.

[3] Quod successive per gradus liberentur ab infestationibus illi qui ab Ecclesia spirituali et in terra inferiore sunt, et non statim, est quia mala et falsa inhaerentia non aliter possunt removeri, ac bona et vera loco illorum insinuari; hoc fit per plures status mutationes, ita successive per gradus. Qui credunt quod homo statim introduci possit in caelum, et quod hoc solum misericordiae Domini sit, nimium falluntur; si hoc foret, omnes quotcumque in inferno sunt elevarentur in caelum, nam Domini misericordia est erga omnes; sed secundum ordinem est ut quisque vitam suam quam vixerat in mundo secum ferat, et secundum illam sit status ejus in altera vita, et quod misericordia Domini influat apud omnes, sed quod diversimode recipiatur, et ab illis qui in 8 malo sunt rejiciatur; et quia imbuerunt hoc in mundo, etiam retinent illud in altera vita, 9 nec in altera vita 10 datur emendatio, arbor enim jacet ubi 11 cecidit; ex his patet quod secundum ordinem sit ut illi qui in bono vixerunt, et apud quos quoque crassa et impura quae sunt amorum mundi et sui, non possint associari illis 12 qui in 13 caelis, antequam illa 14 amota sunt. Ex his patet quod liberatio ab infestationibus successive per gradus fiat.

Poznámky pod čarou:

1. sit, in the First Latin Edition.

2. The Manuscript inserts etiam.

3. et quoque

4. his legibus ordinis

5. attamen cum promissione certa, quod

6. The Manuscript inserts liberationis.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. malis

9. et hoc absque facultate tunc acquisita in mundo vitam mutandi, nam arbor

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. cadit; inde

12. quae, in the First Latin Edition.

13. coelo

14. remota

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Komentář

 

Child

  
by Jenny Stein

A child is a young boy or girl in the care of parents, older than a suckling or an infant, but not yet an adolescent. "Children" are sometimes used as a name for a large group of descendants of one person, such as the Children of Israel, or even all human beings as the Children of Men. A child represents innocence and charity, where innocence is the willingness to be led, and charity is love. This is why Jesus blessed them and suggested that we all become like children in order to enter heaven.