Bible

 

Exodus 39

Studie

   

1 De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi.

2 Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,

3 opere polymitario : inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,

4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,

5 et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi.

6 Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël :

7 posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut præceperat Dominus Moysi.

8 Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta :

9 quadrangulum, duplex, mensuræ palmi.

10 Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.

11 In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis.

12 In tertio, ligurius, achates, et amethystus.

13 In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.

14 Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum.

15 Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo :

16 et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,

17 e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.

18 Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,

19 stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi.

20 Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,

21 et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem :

22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta :

23 et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum :

24 tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi.

25 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus :

26 et mitras cum coronulis suis ex bysso :

27 feminalia quoque linea, byssina :

28 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi.

29 Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini :

30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.

31 Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii : feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi.

32 Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,

33 opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus,

34 velum ; arcam, vectes, propitiatorium,

35 mensam cum vasis suis et propositionis panibus ;

36 candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo ;

37 altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,

38 et tentorium in introitu tabernaculi ;

39 altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia ; labrum cum basi sua ; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis ;

40 tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis jussa sunt fieri.

41 Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,

42 obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus.

43 Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9942

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9942. ‘Et tesselabis tunicam byssi’: quod significet intima regni spiritualis procedentia ex veris amoris caelestis, constat ex significatione 'vestium Aharonis 1 in genere, quod sint regnum spirituale adjunctum regno caelesti, de qua n. 9814; et quia tunica erat intima vestium illarum, ideo per illam significantur intima 2 regni illius; quod tunica Aharonis sit Divinum Verum in regno spirituali immediate procedens a Divino Caelesti, videatur n. 9826; et ex significatione ‘byssi’ quod sit verum ex origine caelesti, de qua n. 9469; de tunica illa dicitur quod tesselaretur, et per tesselatum intelligitur opus textoris, et per opus textoris significatur id quod ex caelesti, 3 n. 9915; per eandem vocem qua exprimitur tesselare in lingua originali, 4 etiam significatur texere;

[2] quod tunica illa texta 5 fuerit, seu ex ‘opere textoris’, constat ex sequentibus in libro Exodi;

Fecerunt tunicas byssi, opus textoris, pro Aharone et filiis ejus, 39:27;

quod 6 tesselata fuerit, seu texta ex bysso, erat causa ut repraesentaretur id quod immediate procedit ex caelesti, quod est sicut continuum respective; quae enim ex caelesti procedunt sunt sicut quae ex voluntario apud hominem, omnia enim quae sunt intellectus apud hominem procedunt ex voluntario ejus; quae interius procedunt ex voluntario, sunt quasi continua respective ad illa quae exterius; quapropter in illis quae interius ex voluntario procedunt, est imprimis affectio veri nam omnis affectio quae amoris in 7 intellectu influit ex voluntario ejus; similiter se habet in caelis, ubi caeleste regnum correspondet voluntario hominis, et spirituale regnum intellectuali ejus, videatur n. 9835; et quia 8 vestes Aharonis repraesentabant regnum spirituale Domini adjunctum regno caelesti Ipsius, n. 9 9814, ideo tunica repraesentabat id quod intimum 10 ibi est, ita quod proxime ex regno caelesti 11 procedit, erat enim tunica intima vestis; inde patet cur texta seu tesselata fuit, et cur ex bysso; per ‘textum’ enim significatur id quod ex voluntario seu ex caelesti, n. 9915, et per ‘byssum’ significatur verum quod ex amore caelesti, n. 9469;

[3] spirituale quod 12 ex caelesti etiam significatur per tunicas 13 alibi in Verbo, 14 sicut per tunicas pellis qua Jehovah Deus dicitur fecisse homini et uxori ejus postquam comederunt ex arbore scientiae, Gen. 3:20, 21; quod per illas ‘tunicas’ significetur verum ex origine caelesti, non sciri potest nisi historica illa quoad sensum internum evolvantur, quapropter explicabitur; per ‘hominem et uxorem’ ejus 15 ibi intelligitur Ecclesia caelestis, per ipsum hominem ut maritum Ecclesia illa quoad bonum, et per uxorem ejus Ecclesia illa quoad verum; hoc verum et illud bonum fuit 16 verum et bonum Ecclesiae caelestis; cum autem Ecclesia illa lapsa fuit, quod factum est per ratiocinationes ex scientificis de 17 veris Divinis, 18 quod in sensu interno significatur per serpentem qui persuasit; 19 hic primus status post lapsum illius Ecclesiae est qui ibi describitur, ac verum ejus per tunicas pellis.

[4] Sciendum est quod per creationem caeli et terrae in primo capite Geneseos in sensu interno intelligatur et describatur nova creatio seu regeneratio hominis Ecclesiae tunc, ita instauratio Ecclesiae caelestis, et quod per paradisum intelligatur et describatur sapientia et intelligentia illius Ecclesiae, et per esum ex arbore scientiae lapsus illius per quod ex scientificis ratiocinati sint de Divinis; quod ita sit, videantur quae de illis in explicationibus ad illa capita ostensa sunt, sunt enim omnia illa quae continentur in primis capitibus Geneseos, historica facta, 20 in quorum sensu interno sunt Divina de nova creatione seu regeneratione hominis Ecclesiae caelestis, ut dictum est; ille 21 mos scribendi fuit antiquissimis temporibus, non 22 solum apud illos qui ab Ecclesia fuerunt sed etiam apud illos qui extra Ecclesiam, ut apud Arabes, Syros, et Graecos, ut patet a libris illorum temporum tam sacris quam profanis;

[5] ad imitamen illorum, quia ex illis, conscriptum est Canticum Canticorum a Salomone, qui liber non est liber sacer, quoniam non continet caelestia et Divina in serie intus, sicut libri sacri; Liber Hiobi etiam est liber Antiquae Ecclesiae; memorantur etiam libri sacri 23 Antiquae Ecclesiae, qui nunc deperditi sunt, apud Moschen, Num. 21:14, 15, 27 24 seq. , quorum historica dicebantur Bella Jehovae, et prophetica, Enuntiata, videatur n. 2686, 2897; quod in historicis illorum quae dicta sunt Bella Jehovae, talis stilus fuerit, patet ex illis 25 ibi quae inde a Mosche desumpta et allata sunt, ita historica illorum accedebant ad stilum quendam propheticum, talem ut res ab infantibus et quoque a simplicibus memoria retineri potuissent; quod libri illi ibi citati sacri fuerint, patet ab illis quae ibi vers. 28-30 exstant, collatis cum illis quae apud Jeremiam 48:45, 46, ubi similia. Quod talis stilus apud illos qui extra Ecclesiam fuerunt, eo tempore usitatissimus et fere unicus fuerit, liquet a fabulosis illorum scriptorum qui extra Ecclesiam erant, quibus 26 involvebantur moralia seu talia quae affectionum ac vitae sunt.

[6] In historicis non factis sed veris, quae sunt quae in Libris Moschis post illa capita, tum quae in 27 Libris Joschuae, 28 Judicum, 29 Samuelis, et 29 Regum, etiam 30 tunicae significant verum ac bonum veri spirituale procedens ex vero et bono caelesti; (sciendum est quod verum et bonum spirituale sit 31 quale est verum et bonum angelorum in 32 medio seu altero caelo; at quod verum et bonum caeleste sit verum et bonum quale est angelorum in tertio seu intimo caelo, videantur loca citata n. 9277; ) in 33 Libris Moschis memoratur quod Israel pater dederit Josepho filio suo tunicam variorum colorum, et quod propter illam fratres ejus indignati sint, et postea exuerint ac intinxerint sanguine, et sic miserint ad patrem suum, Gen. 37:3, 23, 31-33; haec erant historica vera, quae quia similiter intus 34 seu in sensu interno continebant sancta caeli et Ecclesiae, ita Divina, per tunicam illam variorum colorum significabatur status boni et veri quem Josephus repraesentaret, qui erat status veri et boni spiritualis procedentis ex caelesti, videatur n. 3971, 4286, 4592, 4963, 5249, 5307, 35 5584, 5869, 5877, 6417, 6526, 9671; omnes enim filii Jacobi repraesentabant talia quae sunt caeli et Ecclesiae in suo ordine, n. 3858, 3926, 4060, 4603 seq. , 6335, 6337, 6397, 6640, 7836, 7891, 7996, at 36 ibi 37 repraesentabant opposita.

[7] Quoniam omnia quae in libris Verbi repraesentativa ac significativa Divinorum caelestium et spiritualium sunt, 38 tam quae in libris historicis quam quae in libris propheticis, ideo affectio illius veri per ‘filiam regis’ ac ipsum verum per vestes ejus describitur apud Davidem,

39 Filiae regum inter pretiosas tuas; consistit regina ad dextram tuam in auro optimo Ophiris: filia Tyri munus 40 afferet; facies tuas deprecabuntur divites populi; tota gloriosa filia regis intus, a textis (seu tesselatis) auri vestimentum 41 suum (tunica 42 sua); in acupictis adducetur regi, Ps. 45:10 seq. [KJV 9 seq. ];

quod ‘filia’ in genere significet affectionem 43 veri et boni spiritualis, ita quoque Ecclesiam, videatur n. 2362, 3024, 3963, 44 9055 fin. , et quod ‘rex’ cum de Domino, significet Divinum Verum, n. 2015, 2069, 3009, 45 4581, 4966, 5068, 6148; inde patet quod omnia illa quae de ‘filia regis’ in Psalmio illo memorantur significent talia quae sunt affectionis veri et boni a Domino in Ecclesia; quod dicatur quod ‘filia Tyri afferet munus’ significat 46 cognitiones boni et veri; quod ‘Tyrus’ illas significet, videatur n. 1201; similiter ‘divites populi’, nam per ‘divitias’ in spirituali sensu non aliud quam cognitiones boni et veri intelliguntur, n. 1694, 4508; inde patet quid significatur per quod ‘filia regis gloriosa intus’, et quod ‘vestimentum ejus esset 47 ex textis auri’; per vestimentum 48 ejus intelligitur tunica, ut patet ab ejus vocis significatione 'in lingua originali, significat enim ibi vestem proximam corpori; quod sit tunica, constat apud Johannem 19:24, ubi de tunica Domini agitur, quae apud Davidem Ps. 22:19 [KJV Ps. 22:18] vocatur vestimentum eadem voce; tum in libro 2 Sam. 13:18, ubi dicitur quod filiae regis tunicis variorum colorum investitae fuerint, de qua re mox sequitur; 49 per ‘texta auri’ apud Davidem intelligitur simile quod per ‘tesselata tunicae’ Aharonis, est 50 eadem vox in lingua originali; quid 51 acupictum in quo adducetur regi, videatur n. 9688.

[8] Quia per ‘filiam regis’ et per ‘vestimentum ejus’ seu per tunicam ejus, repraesentabantur talia, ideo quoque filiae regis eo tempore talibus vestiebantur, 52 ut constat in libro 2 Samuelis,

Erat super Thamare tunica variorum colorum; quia talibus vestiebantur filiae regis amiculis, 13:18.

[9] Quia nunc bona et 53 vera spiritualia per tunicas repraesentabantur, constare potest quid per tunicam Aharonis significatur, tum quoque quid per tunicas filiorum ejus, de quibus 54 in versu sequente hujus capitis, quod filiis Aharonis facerent tunicas, 55 balteos, et tiaras, ad gloriam et ad decus; et quia tunicae illorum sancta illa repraesentabant, ideo 56 dicebatur quod filii Aharonis Nadab et Abihu, qui combusti igne e caelo quia ex igne alieno suffiebant, 57 in tunicis educerentur extra castra, Lev. 10:1-5, nam per ‘ignem alienum’ significatur amor aliunde quam ex caelesti, est enim ‘ignis sacer’ in Verbo amor caelestis seu Divinus, n. 6832, 6834, 6849, 7324, 9434; inde 58 bona et vera spiritualia, quae per ‘tunicas’ eorum significantur, conspurcata 59 erant, ac ideo 60 illi in tunicis extra castra educti sunt.

[10] Simile etiam per ‘tunicam’ significatur apud Micham,

Populus Meus pro hoste statuit propter vestem, tunicam extrahitis a transeuntibus secure, 61 2:8;

ibi tunica alia voce in lingua originali, quae tamen significat verum et bonum spirituale; ‘tunicam extrahere a transeuntibus secure’ est deprivare suis veris spiritualibus illos qui in simplici bono vivunt, ‘pro hoste habere propter vestem’ est malum illis facere 62 propter verum quod cogitant, cum tamen nemo laedendus propter 63 id quod credit verum esse, modo in bono sit, n. 1798, 1799, 1834, 1844.

[11] Ex his nunc constare potest quid significatur per ‘tunicam’ apud Matthaeum,

Jesus dixit, Non jurabis omnino, neque per caelum, neque per terram, neque per Hierosolymam, neque per caput; esto sermo vester, Ita ita, non non, quod ultra haec est, ex malo est; si quis te velit in jus trahere, et tunicam tuam auferre, permitte illi etiam pallium, 5:34-36, 37, 40;

qui 64 non scit 65 qualis status angelorum in regno caelesti Domini est, nequaquam scire potest quid illa Domini verba involvunt, agitur enim ibi de 66 statu boni et veri apud illos qui in caelesti regno Domini sunt, apud quos omne verum inest impressum cordibus; sciunt enim ex bono amoris in Dominum omne verum, usque adeo ut nusquam de eo ratiocinentur, sicut in spirituali regno, 67 quapropter cum agitur de veris, modo dicunt, Ita ita, vel, Non non, immo nec nominant ibi fidem, de quo 68 statu illorum videantur loca citata n. 9277; inde nunc patet quid significatur per quod ‘non jurabunt omnino’, per ‘jurare’ enim significatur confirmare vera, n. 3375, 9166, quod fit per 69 rationale 70 et scientifica ex Verbo in spirituali regno; per ‘trahere in jus, et tunicam velle auferre’, 71 est disceptare de veris 72 et velle persuadere quod non verum sit; ‘tunica’ est verum ex caelesti, relinquunt enim cuivis suum verum absque ulteriore ratiocinatione.

[12] Per ‘tunicam’ 73 significatur verum a caelesti etiam alibi apud 74 Matthaeum,

Jesus misit duodecim ad praedicandum regnum caelorum, dicens quod non possiderent aurum, neque argentum, neque aes in zonis suis; nec peram in viam, neque binas tunicas, neque calceos, neque baculos, 10:9, 10;

per illa repraesentabatur quod qui in bonis et veris a Domino sunt, nihil 75 boni et veri a se possideant, sed quod omne 75 verum et bonum illis sit a Domino; per ‘duodecim discipulos’ enim repraesentabantur omnes qui in bonis et veris sunt a Domino, in sensu abstracto omnia bona amoris et vera fidei a Domino, n. 3488, 3858 fin. , 6397; bona et vera a semet et non a Domino significantur per ‘possidere aurum, argentum, aes in zonis’ et per ‘peram’, vera autem et bona a Domino significantur per ‘tunicam, calceum, et baculum’, per ‘tunicam’ verum interius seu verum ex caelesti, per ‘calceum’ verum exterius seu verum in naturali 76 , n. 1748, 6844, per ‘baculum’ potentia 77 veri, n. 4876, 4936, 6947, 7011, 7026; per ‘duas’ autem ‘tunicas, duos calceos, et duos baculos’ vera et illorum potentiae tam a Domino quam ea semet; quod 78 liceret illis habere unam tunicam, unum par calceorum, et unum baculum, constat apud Marcum 6:8, 9; et apud Lucam 9:2, 3.

[13] Cum ex his notum est quid per ‘tunicam’ significatur, patet quid per ‘tunicam Domini’, de qua apud Johannem,

Acceperunt 79 vestes, et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam, et tunica erat inconsuta, desuper texta per totum; dixerunt, Non dividamus illam, sed sortiamur de illa cujus sit; ut scriptura impleretur dicens, Diviserunt vestes Meas sibi ipsis, et super tunicam Meam jecerunt sortem; milites haec fecerunt, 19:23, 24; Ps. 22:19 [KJV Ps. 22:18];

quis non videre potest, qui ex ratione aliquantum illustrata cogitat, quod illa significaverint Divina, et quod alioquin de illis apud Davidem non prophetatum fuisset? quid autem significant, non sciri absque sensu interno potest, ita non absque cognitione inde, quid 80 significant ‘vestes’, quid ‘sortem jacere’ super illis seu ‘dividere’, quid ‘tunica’, et quod ‘inconsuta’ seu 'desuper texta per totum, ' et 81 quid ‘milites’; ex sensu interno patet quod per ‘vestes’ significentur vera, et per ‘vestes Domini’ Divina Vera, per ‘jacere sortem 82 et dividere’ 83 distrahere illa et dissipare, n. 9093; per ‘tunicam’ Divinum Verum spirituale ex Divino Caelesti, simile quod per tunicam Aharonis, quoniam Aharon repraesentabat Dominum, ita quoque per quod illa inconsuta et texta desuper per totum, simile quod per tesselatum seu textum de tunica Aharonis; quod 84 tunica non divideretur, significabat quod Divinum Verum spirituale proxime procedens ex Divino Vero caelesti, non dissipari potuerit, quia id verum est verum internum Verbi, quale apud angelos in caelo;

[14] quod dicatur quod milites id fecerint, significat quod illi pugnarent pro veris, ita ipsi Judaei, apud quos fuit Verbum, 85 qui tamen usque tales fuerunt ut dissiparent illud; nam 86 Verbum habebant, usque tamen non inde scire volebant, quod Dominus esset Messias ac Filius Dei, Qui venturus, nec aliquid internum 87 Verbi, sed modo externum, quod etiam trahebant ad amores suos, qui erant amores sui et mundi, ita ad favorem cupiditatum inde scaturientium; haec significantur per divisionem vestimentorum Domini; nam quicquid illi fecerunt Domino, repraesentabat statum Divini Veri ac Boni tunc apud illos, ita quod similiter vera Divina 88 tractarent sicut Ipsum, nam Dominus cum in mundo fuit, erat ipsum Divinum Verum, videantur citata n. 9199 fin. , 89 9315 fin.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript places this after constat.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript inserts videatur.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript places this after textoris.

6. texta seu tesselata fuerit

7. intellectuali

8. The Manuscript inserts nunc.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The Manuscript places this before quod intimum.

11. The Manuscript places this after proxime.

12. The Manuscript inserts procedit.

13. The Manuscript inserts etiam, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition.

14. ut

15. The Manuscript places this before ejus but deleted.

16. bonum et verum coeleste

17. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

18. quae in sensu interno significantur

19. tunc primus status illorum, qui ab illa Ecclesia, fuit status veri ex coeleste, hic status est qui per tunicas pellis ibi significatur

20. in quibus Divina

21. The Manuscript inserts enim.

22. modo

23. illius temporis in the Manuscript, Antiquae Ecclesiae, quae nunc deperditae sunt, in the First Latin Edition.

24. The Manuscript inserts et.

25. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

26. involvebant, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

27. libro

28. The Manuscript inserts in libro.

29. The Manuscript inserts Libris.

30. tunicae significant altered to tunica significat

31. The Manuscript places this before angelorum.

32. altero seu medio

33. his libris

34. The Manuscript inserts in se.

35. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

36. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

37. quae contra illa seu in opposito sensu

38. tam quae in Libris ejus historicis, ideo quoque describitur affectio veri ac boni spiritualis

39. Filia Regis, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

40. dabit

41. tuum in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

42. tua in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

43. boni et veri

44. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

45. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

46. The Manuscript inserts quod.

47. The manuscript has ab or a.

48. enim, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

49. The Manuscript inserts et.

50. The Manuscript inserts enim.

51. The Manuscript inserts sit.

52. prout

53. veri, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

54. dicitur in versu mox

55. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

56. de filiis

57. The Manuscript inserts dicitur quod.

58. bonum et verum spirituale

59. sunt

60. cum illis extra castra educti

61. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

62. propterea,

63. fidem suam

64. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

65. statum angelicum, imprimis apud illos qui in coelesti Regno Domini sunt

66. illis

67. sed dicant modo ita ita, non non, cum agitur de veris, quapropter

68. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

69. rationalia

70. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

71. significatur

72. quae quidem dicent illis qui inquirunt, et quoque relinquent, at

73. The Manuscript inserts etiam.

74. Eundem

75. veri et boni

76. The Manuscript inserts inde.

77. inde

78. licuerit

79. vestimenta

80. significat vestis,

81. The Manuscript inserts per.

82. The Manuscript inserts super illis.

83. The Manuscript inserts pro.

84. illa

85. The Manuscript inserts et sic apud quos fuit Verum Divinum, .

86. The Manuscript inserts tametsi.

87. ejus

88. tractaverint after Ipsum

89. The Manuscript inserts et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.