Bible

 

Exodus 39

Studie

   

1 De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi.

2 Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,

3 opere polymitario : inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,

4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,

5 et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi.

6 Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël :

7 posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut præceperat Dominus Moysi.

8 Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta :

9 quadrangulum, duplex, mensuræ palmi.

10 Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.

11 In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis.

12 In tertio, ligurius, achates, et amethystus.

13 In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.

14 Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum.

15 Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo :

16 et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,

17 e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.

18 Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,

19 stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi.

20 Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,

21 et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem :

22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta :

23 et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum :

24 tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi.

25 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus :

26 et mitras cum coronulis suis ex bysso :

27 feminalia quoque linea, byssina :

28 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi.

29 Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini :

30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.

31 Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii : feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi.

32 Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,

33 opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus,

34 velum ; arcam, vectes, propitiatorium,

35 mensam cum vasis suis et propositionis panibus ;

36 candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo ;

37 altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,

38 et tentorium in introitu tabernaculi ;

39 altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia ; labrum cum basi sua ; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis ;

40 tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis jussa sunt fieri.

41 Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,

42 obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus.

43 Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9827

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9827. ‘Et cidarim’: quod significet intelligentiam et sapientiam, constat ex significatione ‘cidaris’ quod sit intelligentia et sapientia; quod ‘cidaris’ id sit, est quia est tegumentum capitis, et per ‘caput’ significantur interiora hominis, quae sunt intelligentiae et sapientiae, n. 9656; omnia indumenta trahunt significationem ab illa parte corporis quam tegunt; quemadmodum indumentum quod tegit pectus, sicut pectorale, quod tegit lumbos sicut femoralia, quod pedes sicut tibialia, 1 quod plantas pedum sicut calcei, ita quoque quod tegit caput 2 sicut cidaris, tiara, pileus.

[2] Quod ita sit, constat ex repraesentativis in altera vita; ibi spiritus, cum eis sapientia et intelligentia aufertur, quod fit cum societates angelicae ab illis removentur, tunc tegumentum capitis apparet eis auferri, 3 quo facto fit stupidus, et nullius perceptionis veri et boni, et 4 postea ut redit intelligentia et sapientia, caput 5 rursus tegitur; 6 at indumenta capitis ibi non ita significant sapientiam quae boni, sed intelligentiam quae veri; 7 cidaris autem quae Aharoni, etiam significat sapientiam, quoniam ex bysso erat, et appositum coronamentum sanctitatis, quod erat bractea ex auro puro, cui insculptum Sanctitas Jehovae, de qua in sequentibus hujus capitis vers. 37, 39, 39, tum Exod. 29:6, 39:28;

at cidaris lini, 8 et reliquae vestes lini quae etiam erant 9 Aharoni, significabant intelligentiam quae veri, non autem sapientiam quae boni; de illis vestibus, et de illa cidari, videatur Lev. 16:4; Ezech. 44:18;

‘linum’ enim 10 significat verum in naturali 11 hominis, n. 7601, ita ‘cidaris lini’ est intelligentia naturalis.

[3] Qui non sciunt quomodo cum repraesentativis et correspondentiis se habet, aegre adduci possunt ad credendum quod talia significentur; sed expendant quod spiritualia loco naturalium in caelo percipiantur, 1 ita loco cidaris, et in genere loco vestium, talia quae sunt intelligentiae et sapientiae, 12 tum fidei et amoris, in genere quae sunt veri et boni, nam illa et haec sunt spiritualia; est enim caelum mundus spiritualis; ut stupidi nullius perceptionis veri et boni sunt expendant etiam quod vestes Aharonis in monte Sinai a Jehovah descriptae et mandatae sint, et quod sic in singulis sit Divinum Caeleste quod inest, et evolvitur solum per cognitiones de correspondentiis et 13 repraesentativis.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts et.

2. The Manuscript deletes sicut, and inserts nempe.

3. et tunc sicut stupidi nullius perceptionis veri et boni sunt

4. prout

5. The Manuscript inserts ita.

6. sed

7. at cidaris

8. ut

9. sanctatis [sanctitatis intended]

10. est

11. homine

12. seu

13. repraesentationibus

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.