Bible

 

Exodus 39

Studie

   

1 De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi.

2 Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,

3 opere polymitario : inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,

4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,

5 et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi.

6 Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël :

7 posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut præceperat Dominus Moysi.

8 Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta :

9 quadrangulum, duplex, mensuræ palmi.

10 Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.

11 In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis.

12 In tertio, ligurius, achates, et amethystus.

13 In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.

14 Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum.

15 Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo :

16 et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,

17 e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.

18 Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,

19 stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi.

20 Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,

21 et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem :

22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta :

23 et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum :

24 tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi.

25 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus :

26 et mitras cum coronulis suis ex bysso :

27 feminalia quoque linea, byssina :

28 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi.

29 Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini :

30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.

31 Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii : feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi.

32 Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,

33 opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus,

34 velum ; arcam, vectes, propitiatorium,

35 mensam cum vasis suis et propositionis panibus ;

36 candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo ;

37 altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,

38 et tentorium in introitu tabernaculi ;

39 altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia ; labrum cum basi sua ; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis ;

40 tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis jussa sunt fieri.

41 Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,

42 obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus.

43 Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.

   

Bible

 

Exodus 40:1

Studie

       

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3862

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3862. Supra n. 3858 ostensum est quod ‘duodecim tribus’ significaverint omnia veri et boni, seu fidei et amoris, nunc quia de singulis Jacobi filiis, ex quibus tribus nominatae sunt, agitur, ideo hic alterum arcanum aperiendum est, quid nempe involvunt.

Quod omnis calor caelestis et spiritualis, seu amor et charitas, in externa forma in caelo percipiatur sicut flammeum a sole, et quod omnis lux caelestis et spiritualis, seu fides, in externa forma in caelo appareat sicut lux quae a sole, tum quod calor ille caelestis et spiritualis in se habeat sapientiam, et quod lux inde in se habeat intelligentiam, et hoc quia a Domino, Qui ibi est Sol, videatur n. 1053, 1521-1533, 1619-1632, 2441, 2495, 2776, 3138, 3167, 3190, 3195, 3222, 3223, 3338, 3339 3341, 3413, 3485, 3636, 3643; inde patet quod omne bonum sit ex calore qui a Domino ut Sole, et quod omne verum sit ex luce inde; et quoque inde patet quod omnes affectiones quae sunt amoris seu boni, sint variationes caloris illius caelestis et spiritualis qui a Domino, et quod inde sint mutationes status; et quod omnes cogitationes quae sunt fidei seu veri, sint variegationes lucis illius caelestis et spiritualis quae a Domino, et quod inde sit intelligentia; in his sunt omnes angeli qui in caelo; eorum affectiones et cogitationes non aliunde sunt, et non aliud; hoc patet ab eorum loquelis, quae quia inde 1 , sunt variegationes seu modificationes caelestis lucis 2 in qua caelestis calor, quare etiam ineffabiles sunt, et tali varietate ac plenitudine ut incomprehensibiles, n. 3342, 3344, 3345.

[2] Ut haec repraesentative sisterentur in mundo, singulis Jacobi filiis indita sunt nomina, 3 quae universalia boni et veri, seu amoris et fidei, significarent, ita universalia quoad variationes caloris caelestis et spiritualis, et quoad variegationes lucis inde; ipse ordo universalium illorum est qui determinat flammam et splendorem inde; cum ordo incohat ab amore, tunc flammeum apparet omne quod in genuino ordine inde sequitur, cum autem ordo incohat a fide, tunc lucidum apparet omne quod in genuino ordine sequitur, sed cum omni differentia secundum illa quae sequuntur; 4 at si non secundum genuinum ordinem, quod obscurum cum omni differentia; sed de ordine et inde differentia, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicetur; inde nunc est quod Dominus per Urim et Thummim dederit responsa, et quod secundum statum rei responsa tulerint, per luces et earum exsplendescentiam ex lapidibus pretiosis et pellucidis, quibus nomina duodecim tribuum inscripta fuerunt; nam, ut dictum, nominibus inscripta fuerunt universalia amoris et fidei quae in regno Domini, proinde universalia flammae et lucis, per quas illa quae amoris et fidei sunt, in caelo repraesentantur.

[3] Primum itaque ex Verbo licet confirmare quod ordo nominum in quo nominantur tribus, varius sit in Verbo, et hoc secundum statum rei de quo ibi agitur; et quod inde sciri possit quod responsa a Domino per Urim et Thummim data, fuerint exsplendescentiae lucis secundum status rei ex ordine; omnis enim lux caeli variatur secundum status rei, et status rei secundum ordinem boni et veri, quid autem veri et boni per unumquemvis significatur, patebit ab explicatione, quod nempe per Reuben significetur fides a Domino, per Shimeonem fides voluntatis quae a Domino; per Levi amor spiritualis seu charitas; per Jehudam Divinum amoris et caeleste regnum Domini, quid autem per octo reliquos, in capite sequente dicetur. Ordo eorum secundum nativitatem est qui hic describitur, in quo ita sequuntur: Reuben, Shimeon, Levi, Jehudas, Dan, Naphtali, Gad, Asher, Jisaschar, Zebulon, Joseph, Benjamin; videatur hujus capitis vers. 32-35; 30:6, 8, 11, 13, 18, 20, 24; 35:18; qui ordo est secundum statum rei de 5 qua hic agitur, qui est regenerationis hominis, tunc enim a vero fidei incohatur quod est ‘Reuben’, et progressus fit inde ad velle verum quod est ‘Shimeon’: inde ad charitatem 6 quae est Levi; ita ad Dominum, Qui in supremo sensu est ‘Jehudas’; quod conceptio et partus spiritualis seu regeneratio sit ab externo ad internum, mox supra n. 3860 dictum, hoc est, a vero fidei ad bonum amoris.

[4] Antequam venit Jacob ad Jishakum patrem suum in Mamre Kiriath Arba, in hoc ordine nominantur: Reuben Shimeon, Levi, Jehudas, Jisaschar, Zebulon, Joseph, Benjamin, Dan, Naphtali, Gad, Asher, Gen. 35:23-26, ubi primo loco sunt qui a Leah et Rachele, et postremo qui ab ancillis, et hoc secundum statum rei, de qua ibi agitur. Alio adhuc ordine recensentur, cum profecti venerunt Aegyptum, de 7 quo Gen. 46:9-19;

et alio ordine cum ante mortem benedicti a Jacobo, tunc Israele, Gen. 49:3-27 et alio cum benedicti a Mose, Deut. 33:6-24. In hoc ordine fuerunt cum castrametati sunt circum Tentorium conventus: ad orientem Judas, Jisaschar, Zebulon; ad meridiem, Reuben, Shimeon, Gad; ad occidentem, Ephraim, Menasheh, Benjamin; ad septentrionem, Dan, Asher, Naphtali, Num. 2:1 ad fin. 8 Quo ordine steterunt ad benedicendum populo super monte Gerizim, et ad maledicendum super monte Ebal, videatur Deut. 27:12, 13. Cum principes viri singuli: de tribu mitterentur ad explorandum terram, recensentur hoc ordine: Reuben, Shimeon, Jehudah, Jisaschar, Ephraim, Benjamin, Zebulon, Joseph seu Menasheh, Dan, Asher, Naphtali, Gad, Num. xiii

4-16. Alio autem ordine principes qui in hereditatem darent terram, Num. 34:19-29. Quo ordine jacta et exiit sors cum terra data in hereditatem, videatur Jos. xiii-xix.

[5] Ubi de terminis terrae novae seu sanctae quam hereditaturae tribus, apud Ezechielem agitur, memorantur hoc ordine: Dan, Asher, Naphtali, Menasheh, Ephraim, Reuben, Jehudah, Benjamin, Shimeon, Jisaschar, Zebulon, Gad, omnes ab angulo ad orientem ad angulum maris seu occidentis, praeter Gadem qui ad angulum meridiei versus meridiem Ezech. 48:1-7, 23-26 9 : et ubi de portis civitatis novae seu sanctae, hoc ordine: versus septentrionem tres portae Reubenis, Jehudae, Levi; versus orientem tres portae, Josephi, Benjaminis, Danis; versus meridiem tres portae, Shimeonis, Jisascharis, Zebulonis; versus occidentem tres portae, Gadis, Asheris, Naphtali, Ezech. 48:31-34. Ordo obsignatorum, duodecim millia e quavis tribu, videatur Apoc. 7:5-8. In his omnibus locis recensitio tribuum se habet prorsus secundum statum rei de qua ‘ibi’ agitur, cui ordo correspondet; ipse status rei patet ab illis quae ibi praecedunt et quae sequuntur.

[6] Qualis ordo lapidum pretiosorum in Urim et Thummim fuerit, in Verbo memoratur et describitur, sed quibusnam tribubus singuli lapides corresponderent, non memoratur; erant enim omnia lucis e flamma caelesti, hoc est, omnia veri ex bono, seu omnia fidei ex amore, quae repraesentabant, et quia haec repraesentabant, ipsa lux caelestis miraculose translucebat secundum statum rei, de qua interrogabatur et responsum dabatur, ‘fulgens et splendens’ pro affirmativo boni et veri, praeter variegationes quoad colores secundum differentias status boni et veri, sicut in caelo in quo per luces et earum discriminationes omnia caelestia et spiritualia exprimuntur 10 , et hoc modo ineffabili et prorsus incomprehensibili ab homine, nam, ut aliquoties ostensum, luci caelesti inest vita a Domino, proinde sapientia et intelligentia; inde lucis discriminationibus omne quod est vitae 11 , hoc est, omne quod est sapientiae et intelligentiae, ac flammae, fulguris et splendoris discriminationibus omne quod est vitae boni, et vitae veri ex bono, seu amoris in Dominum et fidei inde; hoc nunc fuit Urina et Thummim, quod super pectorali ephodi et super corde Aharonis; quod patet etiam ex eo quod Urim et Thummim significent luces et perfectiones, et quod pectorale super quo erat, vocabatur pectorale judicii, ex eo quod judicium sit intelligentia et sapientia, n. 2235; quod hoc super corde Aharonis, erat quia per ‘cor’ significatur amor Divinus, n. 3635, et ad finem hujus capitis; inde etiam lapides illi pretiosi erant in fundis auri, ‘aurum’ enim in sensu interno est bonum quod est amoris, n. 113, 1551, 1552, et ‘lapis pretiosus’ verum quod pellucet ex bono, n. 114.

[7] De Urim et Thummim ita apud Mosen,

Facies pectorale judicii, opus excogitationis, sicut opus ephodi facies illud, ex auro, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et xylino intertexto facies illud; quadratum erit duplicatum, ... et implebis in illo impleturas lapidis, quatuor ordines lapidis erunt; ... fundae ex auro erunt in impleturis eorum et lapides erunt juxta nomina filiorum Israelis, duodecim juxta nomina eorum; sculpturae sigilli singuli juxta nomen suum erunt pro duodecim tribubus, Exod. 28:15-21; 39:8-14;

lapides quinam in unoquovis ordine, etiam ibi designantur; et porro, Non recedet pectorale a super ephodo; et portabit Aharon nomina filiorum Israelis in pectorali judicii super corde suo, in ingrediendo illo ad sanctum, in memoriale coram Jehovah jugiter et dabis ad pectorale judicii Urim et Thummim, et erunt super corde Aharonis in ingrediendo illo coram Jehovah; et portabit Aharon judicium filiorum Israelis super corde suo coram Jehovah jugiter, Exod. 28:28-30; Lev. 8:7, 8.

Quod Jehovah seu Dominus per Urim interrogatus sit et responsa dederit, apud Mosen,

Dixit Jehovah ad Mosen, Sume Joshuam filium Nunis, ... dabis de gloria tua super eum, ut oboediat omnis congregati filiorum Israelis: coram Eleazare sacerdote stabit, et interrogabit eum in judicio Urim coram Jehovah, Num. 27:18, 20, 21:

et apud Samuelem, Interrogavit Shaul Jehovam, et non respondit illi Jehovah etiam per somnia, nec per Urim, nec per prophetas, I Sam. 28:6.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts sunt.

2. The Manuscript has illius in qua calor, inde

3. The Manuscript has quae universale quoddam quoad bonum et verum, seu quoad amorem et fidem, significarent, ita universale quoddam quoad

4. The Manuscript has et

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. quod, in the First Latin Edition

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript inserts Secundum eundem ordinem, etiam principes tribuum adduxerunt munus ad initiandum altare, Num. 7:1-fin. Probably omitted in error by confusion of references. 9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The Manuscript has significantur

11. The Second Latin Edition inserts veri

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.