Bible

 

Exodus 39

Studie

   

1 De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi.

2 Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,

3 opere polymitario : inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,

4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,

5 et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi.

6 Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël :

7 posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut præceperat Dominus Moysi.

8 Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta :

9 quadrangulum, duplex, mensuræ palmi.

10 Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.

11 In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis.

12 In tertio, ligurius, achates, et amethystus.

13 In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.

14 Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum.

15 Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo :

16 et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,

17 e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.

18 Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,

19 stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi.

20 Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,

21 et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem :

22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta :

23 et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum :

24 tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi.

25 Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus :

26 et mitras cum coronulis suis ex bysso :

27 feminalia quoque linea, byssina :

28 cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi.

29 Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini :

30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi.

31 Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii : feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi.

32 Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,

33 opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus,

34 velum ; arcam, vectes, propitiatorium,

35 mensam cum vasis suis et propositionis panibus ;

36 candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo ;

37 altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,

38 et tentorium in introitu tabernaculi ;

39 altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia ; labrum cum basi sua ; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis ;

40 tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis jussa sunt fieri.

41 Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,

42 obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus.

43 Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.

   

Bible

 

Exodus 40:1

Studie

       

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10807

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10807. CAPUT XXXIX

1. Et ex hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho fecerunt vestes ministerii ad ministrandum in sancto; et fecerunt vestes sanctitatis quae Aharoni, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi.

2. Et fecit ephodum auro, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et byssino intertexto.

3. Et expanderunt laminas auri, et concidit fila ad faciendum in medio hyacinthini, et in medio purpurae, et in medio coccinei dibaphi, et in medio byssini, opere excogitatoris.

4. Umeralia fecerunt illi connexa, super duabus extremitatibus ejus connexum.

5. Et cingulum ephodi ejus quod super illo, ex eo id secundum opus ejus, ex auro, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et byssino intertexto, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi.

6. Et fecerunt lapides schoham circumdatos fundis auri sculptis sculpturis sigilli super nominibus filiorum Israelis.

7. Et posuit illos super umeralibus ephodi, lapides recordationis filiis Israelis, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi.

8. Et fecit pectorale opere excogitatoris secundum opus ephodi, auro, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et byssino intertexto.

9. Quadratum erat, duplicatum fecerunt pectorale, spithama longitudo ejus, et spithama latitudo ejus, duplicatum.

10. Et repleverunt in eo quattuor ordines lapidum; ordo, rubinus, topazius, et carbunculus, ordo primus.

11. Et ordo secundus, chrysoprasus, sapphirus, et adamas.

12. Et ordo tertius, cyanus, achates, et amethystus.

13. Et ordo quartus, 1 tarshish, schoham, et jaspis; circumdati fundis auri in oppleturis eorum.

14. Et lapides super nominibus filiorum Israelis illi duodecim, super nominibus illorum sculpturis sigilli, quilibet super nomine ejus duodecim tribubus.

15. Et fecerunt super pectorali catenulas termini opere funiculi auro puro.

16. Et fecerunt duas fundas 2 auri, et duos annulos 2 auri, et dederunt duos annulos super duabus extremitatibus pectoralis.

17. Et dederunt duos funiculos auri super duobus annulis super extremitatibus pectoralis.

18. Et duas extremitates duorum funiculorum dederunt super duabus fundis, et dederunt ea super umeralibus ephodi e regione facierum ejus.

19. Et fecerunt duos annulos auri, et posuerunt super duabus extremitatibus pectoralis, super ora ejus quae citra ephodum introrsum.

20. Et fecerunt duos annulos auri, et dederunt super duobus umeralibus ephodi inferius e regione facierum ejus, contra juncturam ejus supra cingulum ephodi.

21. Et alligabant pectorale ex annulis ejus ad annulos ephodi in filo hyacinthini ad esse super cingulo ephodi, ne recederet pectorale a super ephodo, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi.

22. Et fecit pallium ephodi opere textoris, totum hyacinthino.

23. Et os pallii in medio ejus sicut os loricae, ora ori ejus circumcirca, ne laceraretur.

24. Et fecerunt super fimbriis pallii malogranata hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho intertexto.

25. Et fecerunt tintinnabula auri puri, et dederunt tintinnabula in medio malogranatorum super fimbriis pallii circumcirca in medio malogranatorum.

26. Tintinnabulum et malogranatum, tintinnabulum et malogranatum super fimbriis pallii circumcirca ad ministrandum, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi.

27. Et fecerunt tunicas byssini opere textoris Aharoni, et filiis ejus.

28. Et cidarim byssino, et 3 ornamenta tiararum byssino, et femoralia lini byssino intertexto.

29. Et balteum byssino intertexto, et hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, opere acupictoris, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi.

30. Et fecerunt bracteam coronae sanctitatis auro puro, et scripserunt super ea scripturam sculpturis sigilli, SANCTITAS JEHOVAE.

31. Et dederunt super illam filum hyacinthini ad dandum super cidarim superius, quemadmodum praecepit JEHOVAH Moschi.

32. Et absolutum est omne opus habitaculi tentorii conventus, et fecerunt filii Israelis secundum omnia quae praecepit JEHOVAH Moschi, ita fecerunt.

33. Et adduxerunt habitaculum ad Moschen, tentorium et omnia vasa ejus, ansulas ejus, asseres ejus, vectes ejus, et columnas ejus, et bases ejus,

34. Et tegumentum pellium arietum rubrorum, et tegumentum pellium melium, et velum tegumenti,

35. Arcam testimonii, et vectes ejus, et propitiatorium,

36. Mensam, omnia vasa ejus, et panem facierum,

37. Candelabrum purum, lucernas ejus, lucernas dispositionis, et omnia vasa ejus, et oleum luminaris,

38. Et altare auri, et oleum unctionis, et suffimentum aromatum, et tegumentum ostii tentorii,

39. Altare aeris, et cribrum aeris quod illi, vectes ejus, et omnia vasa ejus, labrum et basin ejus,

40. Tapetes atrii, columnas ejus, et bases ejus, et tegumentum portae atrii, funes ejus, et claves ejus, et omnia vasa servitii habitaculi tentorio conventus,

41. Vestes ministerii ad ministrandum in sancto, vestes sanctitatis Aharoni sacerdoti, et vestes filiorum ejus ad fungendum sacerdotio.

42. Secundum omnia quae praecepit JEHOVAH Moschi, ita fecerunt filii Israelis omne servitium.

43. Et vidit Moscheh omne Opus, et ecce fecerant illud quemadmodum praecepit JEHOVAH, ita fecerunt; et benedixit illis Moscheh.

CONTENTA Quia haec quae in hoc capite continentur quoad sensum internum explicata sunt prius, et 4 quae de vestibus Aharonis et filiorum ejus in capite 28, ideo etiam 5 illorum ulterior explicatio supersedetur.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. auro

3. ornamentum, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

4. quid significant quae vestes

5. absque ulteriore explicatione praetereuntur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.