Bible

 

Exodus 37

Studie

   

1 Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii : vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.

2 Et fecit illi coronam auream per gyrum,

3 conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus : duos annulos in latere uno, et duos in altero.

4 Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro,

5 et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcæ ad portandum eam.

6 Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine.

7 Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii :

8 cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius : duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii,

9 extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.

10 Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quæ habebat in altitudine cubitum ac semissem.

11 Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum,

12 ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream.

13 Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensæ

14 contra coronam : misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.

15 Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro.

16 Et vasa ad diversos usus mensæ, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.

17 Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphærulæque, ac lilia procedebant :

18 sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera :

19 tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphærulæque simul et lilia : et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulæque simul et lilia. Æquum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri.

20 In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos simul et lilia :

21 et sphærulæ sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno.

22 Et sphærulæ igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo.

23 Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quæ emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo.

24 Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.

25 Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos : e cujus angulis procedebant cornua.

26 Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.

27 Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.

28 Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis.

29 Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 260

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

260. Insuper sciendum est, quod Sensus literae sit custodia pro genuinis veris, quae intus latent, ne laedantur; et in eo est custodia, quod ille Sensus possit huc illuc verti, et explicari secundum captum, et tamen Internum ejus non laedi et violari; non enim nocet, quod Sensus literae aliter ab uno quam ab altero intelligatur, sed id nocet, si homo falsa infert, quae contra Divina vera sunt, quod unice fit ab illis, qui se in falsis confirmaverunt; per hoc infertur Verbo violentia: ne hoc fiat, custodit Sensus literae, et custodit apud illos, qui in falsis sunt ex Religione, et falsa ejus non confirmant. Sensus literae Verbi ut Custodia, significatur per Cherubos in Verbo, et quoque per illos describitur ibi. Haec Custodia significatur per Cherubos, qui, postquam Adamus cum Uxore ejectus est ex Horto Edenis, ad introitum ejus positi sunt, de quibus haec leguntur, Cum Jehovah Deus expulerat hominem, habitare fecit ab Oriente horti Edenis CHERUBOS, et flammam gladii hinc inde vertentis se, ad custodiendum viam Arboris vitae, Genesis 3:23-24.

[2] Quid haec significant nemo videre potest, nisi sciat, quid per Cherubos significatur, et quid per Hortum Edenis, et per Arborem vitae ibi, et dein quid per Flammam gladii hinc inde vertentis se; haec singula in ARCANIS COELESTIBUS Londini editis ad hoc caput explicata sunt; videlicet, quod per Cherubos significetur Custodia; per viam Arboris vitae significatur introitus ad Dominum, qui hominibus est per Vera Sensus Spiritualis Verbi; per flammam gladii vertentis se, significatur Divinum Verum in ultimis, quod est sicut Verbum in Sensu literae, qui ita verti potest. Simile intelligitur per CHERUBOS EX AURO POSITOS super duabus extremitatibus Propitiatorii, quod erat super Arca, in Tabernaculo, Exodus 25:18-21; per Arcam significabatur Verbum, quia Decalogus in illa erat primitivum ejus; per Cherubos ibi significabatur custodia, quare Dominus cum Mose inter illos loquutus est, Exodus 25:22; 37:9; 1 Numeri 7:89. Et loquutus est in Sensu naturali, nam cum homine non loquitur nisi in pleno, et in Sensu literae est Divinum Verum in suo pleno, videatur supra, 2 214-224. Nec aliud significatum est per CHERUBOS super Aulaeis Tabernaculi, et super Velo, Exodus 26:1, 31; 3 nam Aulaea et Vela Tabernaculi significabant ultima Coeli et Ecclesiae, ita quoque Verbi, videatur supra, 220. Similiter per CHERUBOS sculptos super parietibus et super foribus Templi Hierosolymitani, 1 Regnum 6:29, 32, 35, videatur supra, 221; 4 pariter per 5 CHERUBOS in Novo Templo, Ezechiel 41:18-20.

[3] Quoniam per Cherubos significabatur Custodia ne Dominus, Coelum, et Divinum Verum, quale est intus in Verbo, immediate adeantur, sed mediate per ultima, ideo de Rege Tyri ita dicitur, Tu obsignans demensum, plenus sapientia et perfectus pulchritudine, in Eden Horto fuisti; omnis lapis pretiosus tegumentum tuum; tu CHERUBE expansio contegentis: perdidi te, CHERUBE CONTEGENS, in medio 6 lapidum ignis, Ezechiel 28:12-14, 16, per Tyrum significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni, et inde per 7 Regem Tyri Verbum ubi et unde cognitiones illae sunt; quod Verbum hic in suo ultimo per illum, et per Cherubum Custodia significetur, patet, nam dicitur, tu obsignans demensum, omnis lapis pretiosus tegumentum tuum, 8 tu Cherube expansio contegentis, ut et Cherube contegens; quod per Lapides pretiosos, qui etiam ibi nominantur, intelligantur illa quae Sensus literae sunt, videatur supra 217-218. Quoniam per Cherubos significatur Verbum in ultimis, et quoque Custodia, ideo dicitur apud Davidem, Jehovah inclinavit Coelos, et descendit, et equitavit super 9 Cherubo, Psalmus 18:10-11. 10 Pastor Israelis, qui sedet super Cherubis, effulge, Psalmus 80:2. 11 Jehovah insidens Cherubis, Psalmus 99:1, equitare super Cherubis, sedere super illis, [et insidere illis,] 12 est super sensu ultimo Verbi. Divinum Verum in Verbo, et ejus quale, describitur per quatuor Animalia, quae etiam vocantur Cherubi, apud Ezechielem 1; 9; 10. 13 et quoque per quatuor Animalia in medio Throni, et juxta Thronum, Apocalypsis 4:6, seq. Videatur APOCALYPSIS REVELATA a me Amstelodami edita, 239, 275, 314.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: Cap. 36:1.
2. Prima editio: sapra.
3. Prima editio: Exodus 26:31.
4. Prima editio: 221.
5. Prima editio: per (absque italicis).
6. Prima editio: modio.
7. Prima editio: pe.
8. Prima editio: tuam.
9. Prima editio: supor.
10. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 18:9-10 apud Biblia Anglica.

11. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 80:1 apud Biblia Anglica.

12. Sic Doctrina Nova Hierosolyma de Scriptura Sacra 97.

13. Prima editio: I. IX et X.

  
/ 853