Bible

 

Exodus 37

Studie

   

1 Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii : vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.

2 Et fecit illi coronam auream per gyrum,

3 conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus : duos annulos in latere uno, et duos in altero.

4 Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro,

5 et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcæ ad portandum eam.

6 Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine.

7 Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii :

8 cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius : duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii,

9 extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.

10 Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quæ habebat in altitudine cubitum ac semissem.

11 Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum,

12 ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream.

13 Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensæ

14 contra coronam : misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.

15 Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro.

16 Et vasa ad diversos usus mensæ, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.

17 Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphærulæque, ac lilia procedebant :

18 sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera :

19 tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphærulæque simul et lilia : et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulæque simul et lilia. Æquum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri.

20 In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos simul et lilia :

21 et sphærulæ sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno.

22 Et sphærulæ igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo.

23 Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quæ emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo.

24 Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.

25 Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos : e cujus angulis procedebant cornua.

26 Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.

27 Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.

28 Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis.

29 Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 257

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

257. Quoniam in hoc Libro Prophetico saepius memorantur numeri, et nemo potest scire sensum spiritualem rerum inibi nisi sciatur quid singuli numeri significant (omnes enim numeri in Verbo, sicut omnia nomina, significant res spirituales), et quia numerus "septem" inter reliquos saepe memoratur, ideo velim hic ostendere quod "septem" significent omnes et omnia, tum plenum et totum; quicquid enim significat omnes et omnia, id etiam significat plenum et totum, nam plenum et totum praedicatur de magnitudine rei, ac omnes et omnia de multitudine.

Quod "septem" illa significent, constare potest a sequentibus locis :

Apud Ezechielem,

"Habitatores urbium Israelis incendent comburentque arma, et scutum et clipeum, cum arcu et cum telis, et cum baculo manus et cum hasta; et accendent illis ignem septem annis:.... et sepelient Gogum, et omnem multitudinem ejus et mundabunt terram septem mensibus" (39:9, [11,] 12);

agitur ibi de desolatione omnium in ecclesia; "habitatores urbium Israelis" significant omnia bona veri; "incendere" significat consumere per mala; "arma", "scutum", "clipeus", "arcus", "tela", "baculus manus", "hasta", sunt omnia quae doctrinae; "accendere illis ignem septem annis", est omnia et plene consumere per mala; "Gogus" significat illos qui in cultu externo sunt et in nullo interno; "sepelire illos et mundare terram", est omnes illos destruere, et ab illis plene repurgare ecclesiam.

[2] Apud Jeremiam,

"Multiplicabuntur viduae prae arena marium, et adducam illis supra matrem juvenum vastatorem in meridie;.... elanguescet quae pepererat septem, exspirabit animam suam" (15:8, 9);

per "viduas" quae multiplicabuntur, significantur qui in bono sunt et desiderant vera, et in opposito sensu, ut hic, qui in malo sunt et volunt falsa; per "matrem juvenum" significatur ecclesia; per "vastatorem in meridie" significatur vastatio illius ecclesiae quantumvis in veris potest esse ex Verbo; per "elanguescet et exspirabit animam quae pepererat septem", significatur quod peritura ecclesia cui omnia vera data sunt, quia Verbum; nam "quae pepererat septem" significat cui data sunt omnia vera; hoc in specie dictum est de Judaeis.

[3] Similiter in Libro Primo Samuelis,

"Famelici cessarunt, usque dum sterilis peperit septem, multiprolis autem defecit" (2:5);

"famelici" qui cessarunt, sunt qui desiderant vera et bona ecclesiae; "sterilis pariens septem", significat illos qui extra ecclesiam sunt et non sciunt vera quia non habent Verbum, ita Gentes, quibus dabuntur omnia; "multiprolis deficiens" significat illos qui habent, quibus auferrentur.

Apud Davidem,

"Retribue vicinis septuplum in sinum eorum" (Psalm. 79:12 1 );

et apud Mosen,

Quod Judaei punirentur septuplum propter peccata eorum (Leviticus 26:18, 21, 24, 28);

"septulum" significat plene.

[4] Apud Lucam,

"Si septies in die peccaverit contra te frater tuus, et septies in die reversus fuerit ad te, dicens, Resipui, remittes ei" (17:4);

"septies remittere si septies reversus fuerit", est toties remittere quoties revertitur, ita omnibus vicibus: ne intelligatur septies, explicat Dominus coram Petro qui credidit quod septies intelligeretur, apud Matthaeum,

"Dixit Petrus, Domine, quoties peccabit in me frater et remittam ei? an usque septies? Dixit ei Jesus, Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies" (18:21, 22);

"septuagies septies" est semper, absque numerando.

Apud Davidem,

"Septies in die laudo Te super judiciis justitiae" (Psalmuss 119:164);

"septies in die" est semper seu omni tempore.

[5] Apud eundem,

"Sermones Jehovae sermones puri, argentum conflatum in catino purificatum septies" (Psalmuss 12:7 [B.A. 6]);

"argentum" significat verum a Divino; "purificatum septies" significat prorsus et plene purum.

[6] Apud Esaiam,

"Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septupla sicut lux septem dierum" (30:26);

"lux solis" significat Divinum Verum ex Divino Bono: quod lux illa erit "septupla sicut lux septem dierum", significat quod Divinum Verum in caelo erit absque omni falso, ita prorsus et plene purum.

[7] Apud Matthaeum,

Immundus spiritus "accipiet septem spiritus alios pejores se ipso, et.... habitabit ibi" (12:45; Luca 11:26);

agitur ibi de profanatione, et per "septem spiritus immundos", cum quibus rediturus, significantur omnia falsa mali, ita plenaria destructio boni et veri.

[8] Simile significatur per "septem tempora", quae transitura super regem Babelis, apud Danielem,

"Cor ejus ab homine mutabitur, et cor bestiae dabitur ei, dum septem tempora transibunt super illum" (Dan. 4:13, 22, 29 [B.A. 16, 25, 32]):

per "regem Babelis" significantur illi qui profanant bona et vera Verbi; quod "cor ejus ab homine mutaretur, et cor bestiae daretur", intelligitur quod nihil spirituale, quod vere humanum, remansurum sit, sed loco ejus diabolicum; per "septem tempora" quae transitura super illum, significatur profanatio, quae est plenaria destructio veri et boni.

[9] Quia "septem" et "septies" significabant omnia et plenum, ideo sequentia mandata sunt:

Quod septem diebus implerentur manus (Exodus 29:35);

Quod septem diebus sanctificarentur (Exodus 29:37);

Quod septem diebus indutus esset Aharon vestibus cum initiabatur (Exodus 29:30);

Quod septem diebus non recederent a Tentorio, cum initiabantur in sacerdotium (Leviticus 8:33, 34).

Quod septies expiaretur altare super cornua (Leviticus 16:18, 19);

Quod septem vicibus per oleum sanctificaretur altare (Leviticus 8:11);

Quod septem vicibus spargeretur sanguis versus velum (Leviticus 4:16, 17);

Quod septem vicibus digito spargeretur sanguis versus orientem, cum Aharon ad propitiatorium iret (Leviticus 16:12-15);

Quod septem vicibus spargeretur aqua separationis versus Tentorium (Numeri 19:4);

Quod septies spargeretur sanguis circa mundationem leprae (Leviticus 14:7, 8, 27, 38, 51);

Quod candelabrum esset ex septem lucernis (Exodus 25:32, 37; 37:18-25);

Quod festa septem diebus celebrarentur (Exodus 34:18; Leviticus 23:4-9, 39-44; Deuteronomius 16:3, 4, 8);

Quod septem diebus festi fieret holocaustum, ex septem juvencis et ex septem arietibus in diem (Ezechiel 45:23);

Quod Bileamus aedificaverit septem altaria, et sacrificaverit septem boves et septem arietes (Numeri 23:1-7, 15-18, 29, 30);

Quod numeraverint septem septimanas annorum, septem annos septem vicibus, et tunc mense septimo clangeretur ad jubilaeum (Leviticus 25:8, 9).

Ex significatione numeri "septem" constare potest quid significatur

Per septem dies creationis (Genes., cap. 1);

Tum per quod saturati fuerint quatuor millia hominum ex septem panibus, et quod superessent septem sportae plenae (Matthaeus 15:34-38; Marcus 8:5-9).

Inde nunc patet quid significatur in Apocalypsi,

Per septem Ecclesias (1:4, 11);

Per septem candelabra aurea, in quorum medio Filius hominis (cap. 1:13);

Per septem stellas in dextra Ipsius (cap. 1:16, 20);

Per septem spiritus Dei (3:1);

Per septem lampades igneos ante thronum (cap. 4:5);

Per librum obsignatum septem sigillis (5:1);

Per septem angelos, quibus datae septem tubae (8:2);

Per quod septem tonitrua locuta sint voces (10:3, 4);

Per septem angelos habentes septem plagas ultimas (15:1, 6);

Et per septem phialas plenas septem plagis ultimis (16:1; 21:9):

et porro alibi in Verbo, ubi "septem" nominantur.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232