Bible

 

Exodus 34

Studie

   

1 Ac deinceps : Præcide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quæ habuerunt tabulæ quas fregisti.

2 Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.

3 Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem : boves quoque et oves non pascantur e contra.

4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant : et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas.

5 Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.

6 Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,

7 qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.

8 Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans

9 ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim duræ cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.

10 Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.

11 Observa cuncta quæ hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhæum, et Chananæum, et Hethæum, Pherezæum quoque, et Hevæum, et Jebusæum.

12 Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam :

13 sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide :

14 noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ; Deus est æmulator.

15 Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulcra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.

16 Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis : ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.

17 Deos conflatiles non facies tibi.

18 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.

19 Omne quod aperit vulvam generis maculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.

20 Primogenitum asini redimes ove : sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes : nec apparebis in conspectu meo vacuus.

21 Sex diebus operaberis ; die septimo cessabis arare et metere.

22 Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.

23 Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël.

24 Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terræ tuæ, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.

25 Non immolabis super fermento sanguinem hostiæ meæ : neque residebit mane de victima solemnitatis Phase.

26 Primitias frugum terræ tuæ offeres in domo Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.

27 Dixitque Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus.

28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes : panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem.

29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.

30 Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.

31 Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogæ. Et postquam locutus est ad eos,

32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israël : quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai.

33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.

34 Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata.

35 Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10646

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10646. ‘Nam jehovah Zelotes nomen Ipsius, 1 Deus Zelotes Ille’: quod significet si alius colitur quod recedat Divinum Bonum et Divinum Verum, constat ex significatione ‘Zelotis’ quod sit qui non patitur alium quam semet amari et coli; et ex significatione ‘nominis jehovae’ quod sit omne per quod Dominus colitur, de qua n. 2724, 3006, 6674, 9310; et quia id est Divinum Verum procedens ex Divino Humano Ipsius, est Divinum Humanum Domini quod in sensu supremo per ‘nomen Jehovae’ intelligitur, n. 2628, 6887, 8274; nam Divinum Verum est Ipse Dominus in caelo, quod enim procedit ab Ipso est Ipse; ex Divino non aliud potest procedere quam Divinum, et Divinum est unum; inde patet quod per ‘Zelotes nomen Ipsius’ significetur quod Dominus non patiatur alium coli quam Semet, quia ab Ipso solo omne verum et omne bonum, per quae salus; Dominus Zelotes nominatur, quia ut primum alius colitur, omne verum et bonum recedit, homo enim per 2 bonum et verum, quae ex Domino, conjungitur Ipsi, quare ut primum alius colitur, fit disjunctio, et tunc loco veri succedit falsum et loco boni malum 3 .

[2] Quod bis dicatur Zelotes, nempe Jehovah Zelotes et Deus Zelotes, est quia per Jehovam intelligitur Divinum Bonum, et per Deum Divinum Verum; quod in Verbo ubi agitur de Divino Bono, Dominus dicatur Jehovah, ubi autem de Divino Vero, dicatur Deus, videatur n. 2586, 2769, 2921, 6303, 6905, 10158, 10617; et quia utrumque recedit ab homine cum alius colitur quam Dominus, ideo bis dicitur Zelotes.

[3] Dicitur quod Dominus 4 solus colendus sit; qui non scit quomodo cum cultu Domini se habet, credere potest quod Dominus amet coli, et velit gloriam ab homine, sicut homo qui alteri dat quod petit propter honorem 5 sibi datum; qui ita credit prorsus non scit quid amor, et adhuc minus quid amor Divinus; amor Divinus est velle cultum et velle gloriam non propter se sed propter hominem et ejus salutem, nam qui colit Dominum et 6 gloriam dat Domino, in humiliatione est, et ab illo qui in humiliatione est recedit proprium, et quantum hoc recedit tantum recipitur Divinum, proprium enim hominis est quod solum obstat Divino, nam proprium ejus est malum et falsum; haec est gloria Domini, et propter illum finem est cultus Ipsius; gloria propter se est ex amore sui, et tantum differt amor caelestis ab amore sui, quantum caelum ab inferno, ac infinite magis amor Divinus.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts and deletes et, and et is inserted in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition.

2. verum et bonum

3. The Manuscript inserts, si apud hunc cognitio veri et boni remanet, haeret illa solum in memoria externi hominis, et fit scientificum expers vitae a Divino.

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

5. ei

6. The Manuscript inserts qui.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.