Bible

 

Exodus 33

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus quem eduxisti de terra Ægypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac et Jacob, dicens : Semini tuo dabo eam :

2 mittam præcursorem tui angelum, ut ejiciam Chananæum, et Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum,

3 et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus duræ cervicis es : ne forte disperdam te in via.

4 Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit : et nullus ex more indutus est cultu suo.

5 Dixitque Dominus ad Moysen : Loquere filiis Israël : Populus duræ cervicis es : semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi.

6 Deposuerunt ergo filii Israël ornatum suum a monte Horeb.

7 Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum fœderis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quæstionem, egrediebatur ad tabernaculum fœderis, extra castra.

8 Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium.

9 Ingresso autem illo tabernaculum fœderis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse,

10 cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum.

11 Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo.

12 Dixit autem Moyses ad Dominum : Præcipis ut educam populum istum : et non indicas mihi quem missurus es mecum, præsertim cum dixeris : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me.

13 Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos : respice populum tuum gentem hanc.

14 Dixitque Dominus : Facies mea præcedet te, et requiem dabo tibi.

15 Et ait Moyses : Si non tu ipse præcedas, ne educas nos de loco isto.

16 In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram ?

17 Dixit autem Dominus ad Moysen : Et verbum istud, quod locutus es, faciam : invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine.

18 Qui ait : Ostende mihi gloriam tuam.

19 Respondit : Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te : et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.

20 Rursumque ait : Non poteris videre faciem meam : non enim videbit me homo et vivet.

21 Et iterum : Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.

22 Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dextera mea, donec transeam :

23 tollamque manum meam, et videbis posteriora mea : faciem autem meam videre non poteris.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10568

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10568. ‘Et dixit ad Ipsum, Si non facies Tuae euntes, ne ascendere facias nos abhinc’: quod significet si non Divinum sit ibi, non aliquid Ecclesiae erit, constat ex significatione ‘facierum Jehovae’ quod sint Divina interiora Ecclesiae, cultus, et Verbi, de qua mox supra n. 10567, et ex significatione ‘ne ascendere facias nos abhinc’ quod sit quod non aliquid Ecclesiae erit; quod hoc per illa verba significetur, est quia per introduci in terram Canaanem significatur instauratio Ecclesiae, inde per ‘ne ascendere facias non abhinc’ significatur quod sic non aliquid Ecclesiae erit; quod per introduci in terram Canaanem significetur instauratio Ecclesiae, videatur supra n. 10560, 10561; 1 quod per introduci in terram Canaanem significetur instauratio 2 Ecclesiae, est quia per terram Canaanem in Verbo non aliud in caelo intelligitur quam Ecclesia, in caelo enim omnia Verbi spiritualiter percipiuntur, quare cum memoratur aliqua terra, tunc cogitatur ibi de talibus quae Ecclesiae sunt in illa terra, seu apud gentem quae ibi; angeli caeli non possunt mentem tenere in idea terrae, quoniam idea terrae est materialis, nec in idea gentis alicujus, nam haec idea etiam materialis est, 3 quapropter illis obvenit statim idea spiritualis, quae est de Ecclesia; idea spiritualis in genere est de Domino, de regno Ipsius, de caelo, de Ecclesia, de amore et fide in Dominum, et de innumerabilibus quae fidei et amoris sunt, ita quae Ecclesiae; et si credere 4 velitis, impossibile est ut aliqua idea materialis intret caelum, exuitur illa ad primum limen 5 ; ita fit cum omnibus et singulis Verbi. 6 Inde nunc est quod per introduci in terram Canaanem significetur instauratio Ecclesiae, et per non introduci, ut hic, nulla instauratio.

Poznámky pod čarou:

1. ne miremini quod dicatur quod per illa verba significetur Ecclesia, sed quod significetur est causa,

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. quapropter intrant statim in ideam spiritualem, quae est propria coeli et angelica, haec idea

4. dignemini

5. The Manuscript inserts coeli, ac intret absque materiali, sub habitu coelesti.

6. haec nunc causa

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.