Bible

 

Exodus 32

Studie

   

1 Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit : Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant : Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit.

2 Dixitque ad eos Aaron : Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me.

3 Fecitque populus quæ jusserat, deferens inaures ad Aaron.

4 Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem : dixeruntque : Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

5 Quod cum vidisset Aaron, ædificavit altare coram eo, et præconis voce clamavit dicens : Cras solemnitas Domini est.

6 Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.

7 Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : Vade, descende : peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti.

8 Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis : feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt : Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.

9 Rursumque ait Dominus ad Moysen : Cerno quod populus iste duræ cervicis sit :

10 dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam.

11 Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens : Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta ?

12 Ne quæso dicant Ægyptii : Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra : quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.

13 Recordare Abraham, Isaac, et Israël servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens : Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli ; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper.

14 Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.

15 Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte,

16 et factas opere Dei : scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.

17 Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen : Ululatus pugnæ auditur in castris.

18 Qui respondit : Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam : sed vocem cantantium ego audio.

19 Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros : iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis :

20 arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël.

21 Dixitque ad Aaron : Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum ?

22 Cui ille respondit : Ne indignetur dominus meus : tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum :

23 dixerunt mihi : Fac nobis deos, qui nos præcedant : huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Ægypti, nescimus quid acciderit.

24 Quibus ego dixi : Quis vestrum habet aurum ? Tulerunt, et dederunt mihi : et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus.

25 Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat),

26 et stans in porta castrorum, ait : Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi :

27 quibus ait : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ponat vir gladium super femur suum : ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.

28 Feceruntque filii juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum.

29 Et ait Moyses : Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio.

30 Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum : Peccastis peccatum maximum : ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro.

31 Reversusque ad Dominum, ait : Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos : aut dimitte eis hanc noxam,

32 aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.

33 Cui respondit Dominus : Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo :

34 tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi : angelus meus præcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.

35 Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10570

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10570. ‘Et praestantiores reddemur ego et populus Tuus prae omni populo qui super faciebus humi’: quod significet inde eminentiam super omnes in universo orbe ubi Ecclesia, 1 constat ex significatione ‘praestantiores reddi prae omni populo qui super faciebus humi’ quod sit eminentia super omnes in universo orbe; quod etiam sit ubi Ecclesia, est quia per ‘humum’ significatur Ecclesia, de qua sequitur'.

[2] 2 Quod ille finis, ut praestantiores redderentur prae omnibus in universo orbe fuerit, propter quem gens Israelitica coluit Jehovam, et propter quem in sancto externo potuit esse, constat ex illis quae de illa gente prius ostensa sunt; quod tales in sancto externo possint esse, et apparere aliis sicut cultores Dei, 3 constat ex idololatris, de quibus in historicis Verbi, 4 qui similiter potuerunt in externis esse, sed quod illis non internum sanctum 5 fuerit, quivis potest 6 scire et concludere ex eo quod Divina Vera quae in Verbo revelata sunt faciant ut cultus sit internus, si illa sciant et secundum illa vivant; nam si homo absque illis sancte 7 posset colere Deum, non opus foret aliqua doctrina Ecclesiae, nec aliqua praedicatione.

[3] Quoniam gens illa 8 fuit talis ut propter eminentiam super alios ut finem posset in sancto externo esse, et 9 quoniam apud tales repraesentativa 10 caelestium et spiritualium, quae erant externa cultus, possunt communicari cum angelis, et per id conjunctio esse cum caelo, ideo gens illa recepta fuit; sed qui credit quod per id cultores Dei fuerint, 11 maxime fallitur, fuerunt enim cultores sui et mundi, et corde idololatrae; et quia tales erant, nec illis revelata sunt interiora cultus, quae sunt fidei et amoris in Dominum, ut patet ex libris Veteris Testamenti; 12 et quoque ex eo quod non agnoverint Dominum cum in mundum venit, immo nec adhuc agnoscunt; et si docentur ex propheticis de Domino, usque non recipiunt; volunt Messiam qui evehat illos 13 super omnes in universo terrarum orbe, et non Messiam cujus regnum est in caelis, et inde prospicit omnium saluti etiam in terris. Ex his constare potest qualis gens illa fuit a primis aevis, et unde est quod hic dicatur quod per id quod Jehovah iret cum illis, praestantiores redderentur prae omni populo qui super faciebus humi.

[4] Dicitur super faciebus humi, et per id intelligitur ubicumque Ecclesia, per ‘humum’ enim similiter ac per ‘terram’ significatur Ecclesia, quod per ‘terram’, videatur in locis citatis n. 9325; sed ‘humus’ 14 significat Ecclesiam ex simili causa ex qua ager, ita ex receptione variorum seminum, ac eorum nascentia et proventu, per quae significantur vera et bona fidei et amoris, 15 homo enim est horum receptaculum sicut humus illorum; terra autem dicitur Ecclesia ex populo qui ibi, apud quem Ecclesia; sed quia humus 16 involvit extensionem quoad spatium aeque ac terra, ideo interpretes pro humo dicunt terram, ut hic super faciebus terrae pro super faciebus humi, et quoque alibi, 17 et usque in lingua originali vox quae significat humum ex prorsus alia origine est quam ex qua vox quae significat terram. Quod ‘humus’ significet Ecclesiam aeque ac terra, constat ex variis locis in Verbo,

[5] quorum aliqua solum licet adducere, ut apud Jeremiam,

Magnates miserunt minorennes suos aquae causa, venerunt ad foveas, nec invenerunt aquas, reversa sunt vasa eorum vacua, propterea quod humus confracta sit, quod non facta sit pluvia in terra, 14:3, 4;

ibi ‘humus’ est Ecclesia, et quoque ‘terra’, agitur enim ibi in sensu interno de defectu veri, et inde Ecclesiae vastatione; ‘aquae’ sunt vera, 18 foveae' sunt ubi illa, ita doctrina, ‘vasa’ sunt recipientia, ‘pluvia’ est influxus e caelo; ‘terra’ est ubi Ecclesia, et ‘humus’ est ipsa Ecclesia, quae confracta dicitur ex siccitate, ita ex defectu veri e caelo:

[6] apud Esaiam,

Fiet a fine septuaginta annorum, visitabit Jehovah Tyrum, et redibit ad mercedem meretriciam suam, et scortabitur cum omnibus regnis terrae super faciebus humi; tandem erit mercatura ejus, et merces meretricia ejus sanctum Jehovae, 23:17, 18;

per ‘Tyrum’ 19 significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni, ita in sensu abstracto cognitiones illae; quae ‘merces meretricia’ vocantur cum docentur 20 causa lucri, honoris, et famae propter illa, sic quasi venduntur, et non docentur propter ipsum verum, 21 hoc vocatur meretricatus et scortatio in Verbo; ‘scortari cum omnibus regnis terrae’ est ita facere cum omnibus veris Ecclesiae; ‘super faciebus humi’ est ubicumque Ecclesia; quoniam cognitiones veri et boni usque manent cognitiones veri et boni in se, ita Divinae, tametsi homini docenti et venditanti illas sint pro lucro, et inde merces meretricia, ideo dicitur quod ‘mercatura ejus et merces meretricia ejus erit sanctum Jehovae’: quod ibi non merces meretricia intelligatur, nec scortatio cum omnibus regnis terrae, nec quod tale erit sanctum Jehovae, 22 quivis qui ultra sensum litterae cogitat, videre potest:

[7] apud Davidem,

Emittis spiritum Tuum, creantur, et renovas facies humi, Ps. 104:30;

‘spiritus Jehovae’ est Divinum Verum procedens a Domino, n. 23 9818, ‘creari’ est e novo creari, 24 hoc est, regenerari, n. 10373, ‘renovare facies humi’ est reformare et instaurare Ecclesiam; 25 ‘facies humi’ est ubicumque 26 aliquid Ecclesiae recipi potest; similiter ac alibi ubi ‘facies humi’ dicuntur, ut Gen. 7:4, 8:8, 13; Exod. 32:12; Num. 12:3 27 ; 28 Deut. 6:15, 7:6; 29 1 Sam. 20:15; 2 Sam. 14:7 30 .

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has the following deleted sentence in the margin: constat ex significatione 'praestantiores reddi prae omni populo qui super faciebus humi, quod siteminentia super omnes in universo orbe; quod sit ubi Ecclesia, est quia per humum significatur Ecclesia in genere, seu ubivis per terram Ecclesia in specie, seu in terra Canaanie, quod humus sit Ecclesia

2. Quod hic finis fuerit, propter quem coluerint Jehovam, et propter quem sancto externo potuerunt esse, et mandata fecerunt

3. constare potest

4. quod similiter possint ex

5. sit

6. inde concludere

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

9. quia

10. coelestia et spiritualia, quae etiam sunt

11. The Manuscript inserts ac salvati.

12. ideo quoque nec agnoverunt

13. supra

14. dicitur Ecclesia

15. ideo per humum ex qua illa, significatur Ecclesia

16. The Manuscript inserts in sensu proprio.

17. sed

18. fovea est

19. The Manuscript inserts ibi.

20. alicujus lucri causa, et

21. ita facere

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. seu

25. The Manuscript inserts praeter pluries alibi;

26. aliqua Ecclesia, ut quoque

27. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

28. The Manuscript places this before Gen. 7:4

29. The Manuscript places this before Deut. 6:15

30. The Manuscript inserts, et alibi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.