Bible

 

Exodus 3

Studie

   

1 Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian : cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb.

2 Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi : et videbat quod rubus arderet, et non combureretur.

3 Dixit ergo Moyses : Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus.

4 Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait : Moyses, Moyses. Qui respondit : Adsum.

5 At ille : Ne appropies, inquit, huc : solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, terra sancta est.

6 Et ait : Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam : non enim audebat aspicere contra Deum.

7 Cui ait Dominus : Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus :

8 et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananæi et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi.

9 Clamor ergo filiorum Israël venit ad me : vidique afflictionem eorum, qua ab Ægyptiis opprimuntur.

10 Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israël, de Ægypto.

11 Dixitque Moyses ad Deum : Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israël de Ægypto ?

12 Qui dixit ei : Ego ero tecum : et hoc habebis signum, quod miserim te : cum eduxeris populum meum de Ægypto, immolabis Deo super montem istum.

13 Ait Moyses ad Deum : Ecce ego vadam ad filios Israël, et dicam eis : Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi : Quod est nomen ejus ? quid dicam eis ?

14 Dixit Deus ad Moysen : Ego sum qui sum. Ait : Sic dices filiis Israël : Qui est, misit me ad vos.

15 Dixitque iterum Deus ad Moysen : Hæc dices filiis Israël : Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos : hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.

16 Vade, et congrega seniores Israël, et dices ad eos : Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, dicens : Visitans visitavi vos : et vidi omnia quæ acciderunt vobis in Ægypto.

17 Et dixi ut educam vos de afflictione Ægypti in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi, ad terram fluentem lacte et melle.

18 Et audient vocem tuam : ingredierisque tu, et seniores Israël, ad regem Ægypti, et dices ad eum : Dominus Deus Hebræorum vocavit nos : ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.

19 Sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti ut eatis nisi per manum validam.

20 Extendam enim manum meam, et percutiam Ægyptum in cunctis mirabilibus meis, quæ facturus sum in medio eorum : post hæc dimittet vos.

21 Daboque gratiam populo huic coram Ægyptiis : et cum egrediemini, non exibitis vacui :

22 sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes : ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis Ægyptum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Experientiae Spirituales # 5669

  
/ 6110  
  

5669. De sphaera violationis et inferno

Sphaera violationis apparet foede, sicut concubitus ex violatione, illi a quibus illa sphaera exhalat, sunt qui in corde suo negant Divinum, et illa quae Ecclesiae sunt, sed exterius apparent civiles, blandi, morales; illi intrant coelos ubivis, et manent aliquamdiu ibi, quia intima sua sciunt recondere; illi tales sunt, ut quando agitur de pernicie cultorum Domini, tunc tacent, et abstinent usque dum vident quod incipiat ruere ad aliquam perniciem, tunc illico adsunt, et adjuvant omni potentia, non prius. Tales delati sunt per sphaeram violationis plures, et dejecti e coelis, quod vidi, hoc intelligitur in sensu interno per violationem virginum, et per violentos in Verbo. Illi quia exterius blandi et civiles sunt, apparet cum vadunt in plateis sicut lucidum utrinque a facie eorum, quod se vibrat secundum gressum; et quoque apparet flammeum ignitum quandoque errans circa eos in plateis ubi vadunt, sed est ignis consumens, quod signum quod violentum, ignis mitis non consumens est angelicum; praeterea in facie eorum in parte infra nasum est tetrum, obscurum cadaverosum; tales dejecti e coelis apparebant facie et corpore nigro quasi osseo, quia intime sunt mali, cum e coelo dejiciuntur tunc erumpunt interiora in totum corpus, nam tunc non licet amplius simulare, communicatio enim cum probis, a quibus civilitas eorum sustentatur, adimitur. Infernum eorum est sub clunibus profundissime, ibi sedent sicut aegyptiaci Mumi adusti.

5662 [a]. 1 De Syncretisticis, ultimum judicium

Alte supra caput ibi in monte satis alto habitabant qui inter se de unione religionum seu syncretismo consultarunt, et concludebant quod unam Ecclesiam a pluribus seu omnibus facerent, usque ut quoque vellent quod Mahumedani consociarentur, ex causa quia agnoscunt Dominum pro maximo Propheta, et pro Filio Dei, qui missus ut sapientiam doceret humano generi, ita volebant ex pluribus unam Ecclesiam facere, sed cogitabant modo per doctrinalia quae sunt fidei et intellectualis, et non per vitam quae est amoris et charitatis, ita voluntarii hominis; illi tandem eo usque progressi sunt, ut paene prophanavissent bona, et ex Verbo conquirerent quae accomodarent unicuivis; influebant apud me, et hoc sentiebatur instar prophani, sed detecti, et datum est loqui cum illis, et tunc dicere, quod hoc malum sit, quoniam sic vellent unam Ecclesiam facere ex solis idolis et sculptilibus, nam cum modo illa quae intelligentiae sunt acceptantur, et non illa quae voluntatis, tunc apparet homo sicut ebenus, vel sicut saxeus absque vita, si vellent unam Ecclesiam facere ex talibus possent; sed aliter si velint vita in illis, ita non idola sed homines habere, qui constituant Ecclesiam, tunc spectandum est ad bonum amoris et charitatis, ita ad receptionem vitae a Domino, cum hoc pro fundamento accipitur, tunc fit una Ecclesia, nam Dominus tunc disponit omnes secundum coelum et ejus formam, et sistit omnes sicut unum hominem; talis est Ecclesia Domini in universo terrarum orbe; ex qua ejecti sunt qui modo idola sunt, et plerique ex illis in inferno sunt, praeter illos qui aliquantum vixerunt secundum doctrinalia, quae sic fecerunt vitae, seu sic apud se vivificarunt. Quia in edito erant, et sic influebant in inferiora, et modo in doctrinalibus, ideo inde dejecti sunt, ne prophanarent bonum apud alios.

5663 [a]. De Mahumedanis, et de Mahumede, ultimum judicium

Mahumedani habitant in parte occidentali extra Christianum orbem, in multis montibus ibi, ad magnum numerum; illorum meliores transportati sunt inde in partem orientalem, 2 nempe illi eorum, qui in mundo agnoverunt Dominum pro Maximo Propheta, et vocaverunt Ipsum Filium Dei, et crediderunt Ipsum missum a Patre ut informaret genus humanum, ita sapientiorem reliquis, tales qui simul secundum suum religiosum bene vixerunt, justum et aequum, et sincerum ex religioso fecerunt, agnoverunt Deum universi, tametsi etiam Mahumedem dixerint esse prophetam magnum, illi transportati sunt versus orientem, de qua translatione prius actum est [5246, 5259-5262], et quod tunc Mahumedes ille, qui tunc erat, dejectus est in inferiora, ubi in vinculis fuit, ne exiret, causam quod ille dejectus sit, detexit ipse postea, cum iterum manifestatus qualis esset, quod nempe sciret quod omnes illi qui non eum colerent, spectarent versus orientem, et ut primum hoc fecerunt, appercepit quod tunc non semet colerent, quapropter cum vidit quod transferretur illuc multitudo, appercepit quod ille desereretur prorsus, inde excanduit, et voluit resistere, haec causa erat.

5664 [a]. Ab altera parte remanserunt plures usque ad centena millia, in confinio ubi terminatur Christianismus, illi colebant Mahumedem illum, sicut Deum, nec cogitarunt de Domino, et parum de Deo universi; illi omni studio allaborabant Mahumedem solvere e vinculis, et iterum illum in pristinam stationem remittere, et cum hoc frustra tentati fecerunt sibi alium Mahumedem primum inter se, sed cum hoc non successit, elegerunt aliquem in monte edito supra Christianismum, cum quo consultabant, et cui obediebant sicut prius Mahumedi. Sed turba illa, quae talis erat, non contenta eo, sed etiam incipiebant ex consilio sui novi Mahumedis, inferre se in Christianum orbem, et vario modo, et varia arte incipiebant potestatem sibi ibi vindicare, influebant apud quosdam, et laedebant Christianos, et quoque ad me miserunt ingeniosissimum suum, qui se misit in possessionem provinciae sinistrae meae auris, et se occultabat aliquo tempore, et sic inde corroborat eos, ut tandem vix resisti possent.

5665 [a]. Sed cum hoc detectum est, tunc inquisitio facta, et inventum quod ab illis Mahumedanis qui in confiniis in parte occidentali, et inquisitum quales essent, et cur tale facerent, cum non prius se immiserint in Christianismum, inventum tunc quod turba illa fuerit talis, quod colerent Mahumedem pro quodam Deo, et quod nihil de Domino cogitarent secundum suum religiosum; et inquisitum qualem ideam haberent de Deo Patre, quod non aliam haberent quam sicut de universo creato, et quod idea esset absque idea humana, ut apud reliquos, ita quod nullam ideam haberent de Deo Patre, dixerunt quod potuissent ex religioso suo cogitare de Domino, si vellent, et Ipsum potius adire quam Mahumedem, qui illis ex religioso minor propheta, sed dicebant quod hoc non possent, quia in mundo propter Christianos, qui illis hostes, illam cogitationem rejecerunt, compertum dein quam essent gens vaga, nec quicquam vellent facere, nec se ad aliquid operis conferre, sicut illi qui in montibus, ibi, quibus sunt regimina, ac regiminum formae [5060].

5666 [a]. Quia turba illa talis erat, ut Mahumedem tantum colerent, ideo detectum est quomodo cum Mahumede se habuit, ipse Mahumedes, qui scripsit Alcoran sepultus est in Mecca, ille desumtus est ex suo loco, ubi erat, erat profunde in loco post dextrum pedem paulo elevatus supra sinistrum capitis mei illi apparebat illis, apparebat crassus in nigro, quales sunt homines corporei, qui parum vitae habent, qui ibi sunt, paene fatui sunt, loquebatur parum cum illis dicebat quod talis sit quod inter corporeos ibi; postea recessit in locum suum.

5667 [a]. Postea eductus alter Mahomed qui in vinculis quem quaerebant detectus quis in mundo fuerat, quod nempe natus Saxoniae dein quod nauclerus factus captivatus ab Algerianis ab illis liberatus quod quia suscepit ibi religionem Mahumedanam, creditus ut iterum nauclerus esset tunc a Genuensibus captus ab illis quoque in libertatem missus sic quod imbutus religione tam Christiana quam Mahumedana quod occupaverit locum in Christiano orbe, de quo prius [5600] ; quum persuasit illis qui in confinio, quod esset Mahumedes cupidine imperandi praeditus, illis imperavit per satis insigne tempus, agnoscens Dominum ex religione Christiana inde potuit duci a Domino - 3 de illo plura vide prius - 4 erat etiam alter Mahumedes, qui fuit Christianus ex Graecia, qui locum habebat post illum ille quia vices ejus quandoque obiit industrie egit, ab illo detentus est agnitus a quibusdam ab illis qui cogitaverunt de pluribus Mahumedibus ita de alio quoque.

5668 [a]. Quod attinet illos qui in montibus, ibi, illi quidem primum cum in alteram vitam veniunt, cogitant de Mahumede, sed postea deserunt illum cogitant de Deo Patre, creatore universi de Domino, quod maximus Propheta, sapientissimus hominum Filius Dei; exploratum qualem illi ideam de Deo uno creatore universi haberent compertum quod sicut aliquod humanum non sicut priores sicut universum.

5669 [a]. Quidam ex Mahumedanis, cum audiverunt multa de Domino, volebant accedere illam Ecclesiam, sed dictum est illis, quod maneant in sua religione, modo de Domino cogitent ex doctrina sua ex Alkorano, quod maximus Propheta esset, quod Filius Dei quod sapientissimus hominum; quia Divinum Ipsius non possunt agnoscere corde, solum quidam ore ex intellectuali, quoniam ab infantia imbuerunt se fide talium bonum spirituale a talibus quae fuerunt fidei eorum in mundo, formatum est, quod exstingui per novum fidei tam subito non potest, modo vivant in bono suo, sincerum justum faciant sciant quod omne justum sit Divinum quod sic usque felices suo modo vivere possent successive duci Dominum. Addebatur quod illi qui in justo suo bono vivunt, possint esse meliores Christianis, quia illi derogant omne Divinum Domino maxima pars Christianorum, qui pontificii vocantur, sibi vindicant omnem potestatem Domini, in coelo in terra sic adimunt ei omne Divinum, quod non amplius in Ipso sed in semet agnoscunt. Ac reliqui Christiani, qui reformati vocantur, sciunt quidem ex doctrina fatentur, quod Divinum sit unus cum Patre, sed usque cum cogitant de, non aliter cogitant quam sicut de vulgari homine, qui similis illis tunc nihil de Divino Ipsius, quapropter etiam adeunt Patrem, ut propter Filium faciat non Dominum; idea Christianorum illorum etiam talis est; inde viderunt, quod boni Mahumedani in suo corde melius cogitent de quam Christiani. Agnoscunt etiam Mosen pro magno propheta sed minore quam Dominum, sed de Mose non cogitant amplius.

Poznámky pod čarou:

1. sic in ms. Incipit abhinc numeratio ab 5662

2. Sidebar: NB.

3. 5268

4. 5600

  
/ 6110