Bible

 

Exodus 29

Studie

   

1 Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos,

2 panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita : de simila triticea cuncta facies.

3 Et posita in canistro offeres : vitulum autem et duos arietes.

4 Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,

5 indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo.

6 Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram,

7 et oleum unctionis fundes super caput ejus : atque hoc ritu consecrabitur.

8 Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,

9 Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras : eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,

10 applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius,

11 et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii.

12 Sumptumque de sanguine vituli, pones supercornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.

13 Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare :

14 carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.

15 Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.

16 Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare.

17 Ipsum autem arietem secabis in frustra : lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concissas carnes, et super caput illius.

18 Et offeres totum arietem in incensum super altare : oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini.

19 Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.

20 Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.

21 Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,

22 tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos tenes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis :

23 tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini :

24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino.

25 Suscipiesque universa de manibus eorum : et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est.

26 Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.

27 Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,

28 quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël : quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino.

29 Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum.

30 Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario.

31 Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto :

32 quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent,

33 ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt.

34 Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni : non comedentur, quia sanctificata sunt.

35 Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum :

36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.

37 Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum : omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.

38 Hoc est quod facies in altari : agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,

39 unum agnum mane, et alterum vespere,

40 decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno.

41 Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis, et juxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis :

42 sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te.

43 Ibique præcipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea.

44 Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi.

45 Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus,

46 et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10110

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10110. ‘Ad implendum manum eorum’: quod significet ad recipiendum Divinum Verum, constat ex significatione ‘implere manum’ quod sit repraesentare Dominum, quoad Divinum Verum in caelis, ac communicativum et receptivum ejus ibi, de qua n. 10076. Dicitur quod comedent sancta in quibus expiatum ad implendum manum eorum, et quod per illa significetur appropriatio boni apud illos qui purificati a malis et inde falsis, ita ad recipiendum Divinum Verum;

[2] cum hoc ita se habet: omnium primum quod appropriatur homini est bonum, ac successive verum; causa quod ita sit, est quia bonum est humus et verum est semen, ita similiter bonum adoptat verum ac conjungit sibi, quia amat illud sicut parens 1 ; est enim conjugiale caeleste inter bonum et verum; et est bonum quod facit vitam apud hominem, quoniam bonum est voluntatis 2 , et voluntas hominis est ipse homo; at verum non facit vitam apud hominem nisi quantum a bono ducit; quoniam verum est intellectus, ac intellectus absque voluntate non est ipse homo, est modo introitus ad hominem, nam per intellectum intratur in voluntatem;

[3] comparari potest homo cum domo in qua plura sunt conclavia, quorum unum ducit in alterum; qui in veris sunt solum quoad intellectum, illi non sunt in aliquo conclavi domus, sed modo in atrio; quantum autem verum per intellectum intrat in voluntatem, tantum in conclavia intrat, et habitat in domo; homo etiam in Verbo comparatur domui, ac verum quod solius intellectus comparatur atrio; at verum quod etiam factum est voluntatis, et ibi fit bonum, comparatur conclavi ubi habitatur, et ipsi cubiculo.

[4] Quod bonum sit quod omnium primum a Domino appropriatur homini, constat ex infantia et ex prima pueritia ejus; quod tunc ei bonum innocentiae, ac bonum amoris erga parentes ac erga nutricem, ac bonum charitatis erga infantes socios sit, notum est; hoc bonum influit a Domino apud illos, ut inserviat in procedente aetate pro primo vitae Domini apud hominem, et sic pro plano recipiendi vera; conservatur etiam hoc apud hominem cum adolescit, si non ipse destruit illud per vitam mali et inde fidem falsi. Cum dicitur bonum, intelligitur charitas erga proximum et amor in Dominum, nam omne id quod est amoris et charitatis, est bonum. 3 Quod bonum primo loco sit, et verum secundo, apud illos qui regenerantur, tametsi aliter apparet, videatur n. 3325, 3494, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 4925, 4926, 4928, 4930, 4 6256, 6269, 6272, 6273.

Poznámky pod čarou:

1. et adoptat illud, ac conjungit illud sibi

2. The Manuscript inserts ejus.

3. The Manuscript inserts Ex his nunc constare potest, quid intelligitur per appropriationem boni apud illos qui purificati a malis et inde falsis ad recipiendum Divinum Verum.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.