Bible

 

Exodus 28

Studie

   

1 Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi : Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar.

2 Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem.

3 Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.

4 Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet : rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.

5 Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum.

6 Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito.

7 Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant.

8 Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.

9 Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël :

10 sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum.

11 Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos :

12 et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.

13 Facies et uncinos ex auro,

14 et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis.

15 Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.

16 Quadrangulum erit et duplex : mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.

17 Ponesque in eo quatuor ordines lapidum : in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus :

18 in secundo carbunculus, sapphirus, et jaspis :

19 in tertio ligurius, achates, et amethystus :

20 in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.

21 Habebuntque nomina filiorum Israël : duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.

22 Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo,

23 et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate :

24 catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus,

25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit.

26 Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt.

27 Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali,

28 et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari.

29 Portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in æternum.

30 Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quæ erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino : et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo, in conspectu Domini semper.

31 Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,

32 in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur.

33 Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunicæ, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis,

34 ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum : rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum.

35 Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.

36 Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino.

37 Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram,

38 imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quæ obtulerunt et sanctificaverunt filii Israël, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus.

39 Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii.

40 Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem :

41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.

42 Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suæ, a renibus usque ad femora :

43 et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 1143

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

1143. "Et byssi et purpurae." - Quod significet vera et bona ex origine caelesti profanata, constat ex significatione "byssi", quod sint vera ex origine caelesti (de qua sequitur); et ex significatione "purpurae", quod sint bona ex origine caelesti (de qua [supra] . n. 1042); hic autem vera et bona illa profanata, quia byssus et purpura dicuntur" merces Babylonis", et per "Babylonem", ut meretricem ac matrem scortationum et abominationum terrae, significantur profanationes veri et boni. Vera et bona ex origine caelesti, sunt vera et bona apud illos qui in amore in Dominum sunt, quae caelestia vocantur, ac distinguuntur a veris et bonis ex origine spirituali, quae significantur per "sericum et coccinum", quae mox dicuntur. Vera et bona ex origine caelesti ab illis profanata sunt per id, quod Divinam Domini potestatem salvandi genus humanum in se transtulerint, ita quoque amorem in Ipsum [in papam] ut vicarium ac in ministros ejus; sed usque non potest Dominus amari cum Ipsi nihil potestatis salvandi est, sed amatur homo qui vicem Ejus obit: dicentes quod ametur Dominus quia dedit potestatem illam homini, et quod ametur ab illis qui potestatem adepti sunt, et quoque sancte honoretur, et a reliquis colatur; sed amor in Dominum, apud illos dari nequit, amor enim dominandi super caelum et super ecclesiam est prorsus contrarius, est enim amor sui, qui est amor diabolicus, ex quo Dominus non potest amari; est ille amor in se spectatus potius odium contra Dominum, in quod etiam vertitur dum fiunt spiritus, et dominatio illis aufertur; tunc etiam persequuntur omnes qui in amore in Dominum sunt. Ex his patet quomodo profanant vera et bona quae ex origine caelesti sunt.

[2] Quod "byssus" significet vera ex origine caelesti, constare potest ex sequentibus locis:

– Apud Ezechielem,

"Vestivi..te acupicto, ..calceavi te taxo, et accinxi te bysso, et obtexi te serico;.... sic ornata es auro et argento, et vestes tuae byssus et sericum et acupictum" (16:10, 13);

haec de Hierosolyma, per quam intelligitur ecclesia, hic in sua prima instauratione; "acupictum et taxus" ibi significant cognitiones veri et boni ex Verbo; "byssus et sericum" significant vera ex origine caelesti et vera ex origine spirituali; haec dicuntur fuisse "vestes", quia per "vestes" significantur vera quibus bonum investitum est.

Apud eundem,

"Byssus in acupictura [ex Aegypto] fuit expansio tua, .... et purpura ex insulis Elischa fuit tegumentum tuum (27:7);

haec de Tyro, per quam significatur ecclesia quoad cognitiones boni et veri; cognitiones illae significantur per "acupicturam ex Aegypto", vera per "byssum" et bonum per "purpuram", utrumque ex origine caelesti.

Apud Lucam,

"Homo quidam dives erat, qui induebatur purpura et bysso, ac deliciis indulgebat cottidie splendide" (16:19):

per "hominem divitem" ibi intelligitur gens Judaica, quae "induta purpura et bysso" dicitur ex eo, quod apud illam esset Verbum, ex quo illis bona et vera; bona ibi intelliguntur per "purpuram", ac vera per "byssum", utraque ex origine caelesti; per "Lazarum" jacentem ad vestibulum ejus, intelliguntur gentes, quibus Verbum non fuit.

[3] Quia "byssus", quae etiam est "xylinum", significabat vera ex origine caelesti, et vestes Aharonis repraesentabant Divina vera, quia ille Dominum,

Ideo byssinum et xylinum fuit intertextum cidari, et baltheo ejus ( 1 Exod. 28:39; 39:27):

et quia per aulaea et cortinas Tabernaculi repraesentabantur illa ecclesiae quae integunt, et haec sunt vera,

Ideo etiam illis fuit xylinum seu byssinum intertextum (Exodus 26:1; 27:9, 18; cap. 2 36:8; 38:9, 16 3 ).

Simile per "byssum" significatur in sequentibus in Apocalypsi,

"Venit tempus nuptiarum Agni, et uxor Ipsius paravit se ipsam; et datum est illi ut indueretur byssino mundo et splendido" (19:7, 8);

Exercitus sedentis super Equo albo "sequebantur Ipsum super equis albis, induti byssino albo et mundo" (19:14).

Quod "byssus" significet verum ex origine caelesti, est quia byssinum fuit species lini candidissimi, ex quo vestes fiebant, et per "linum" et quoque per "candorem" significatur verum, et per "vestem ex illo" verum mundum et purum secundum candorem.

[4] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.)

Infernum ubi sunt illi qui vocantur diaboli, est amor sui; ac infernum ubi sunt illi qui vocantur satanae, est amor mundi. Quod infernum diabolicum sit amor sui, est quia ille amor oppositus est amori caelesti, qui est amor in Dominum; et quod infernum satanicum sit amor mundi, est quia hic amor est oppositus amori spirituali, qui est amor erga proximum. Nunc quia bini amores inferni sunt oppositi binis amoribus caeli, ideo infernum et caeli sibi in opposito sunt; omnes enim qui in caelis sunt spectant ad Dominum et ad proximum, at omnes qui in infernis sunt spectant ad se et ad mundum: omnes qui in caelis sunt amant Dominum et amant proximum; omnes autem qui in infernis sunt amant semet et mundum, et inde odio habent Dominum et proximum: omnes qui in caelis sunt cogitant verum ac volunt bonum, quia ex Domino; omnes autem qui in infernis sunt cogitant falsum et volunt malum, quia a semet. Ex eo est quod omnes qui in infernis sunt appareant aversi, facie retrorsum a Domino, et quoque inversi, pedibus sursum et capite deorsum; haec apparentia est ex amoribus illorum, quod oppositi sint amoribus caeli.

[5] Quoniam infernum est amor sui, est quoque ignis; omnis enim amor correspondet igni, ac in mundo spirituali sistitur videndus ut ignis e longinquo, tametsi non est ignis sed amor; inde inferna intus apparent sicut ignita, et extra sicut ejectiones ignis in fumo ex fornacibus aut ex incendiis; quandoque etiam ipsi diaboli apparent sicut ignes ex carbonibus: calor illis ex illo igne est sicut effervescentia ex faecibus, quae est concupiscentia, et lux illis ex illo igne est modo apparentia lucis ex phantasiis et ex confirmationibus mali per falsa; sed usque non est lux, siquidem dum lux caeli influit fit illis caligo, et cum calor caeli influit fit illis frigus; sed tamen vident ex sua luce, et vivunt ex suo calore; at vident sicut bubones, noctuae et vespertiliones, quorum oculi caligant ad lucem caeli, ac vivunt semimortui; vivum apud illos est ex eo quod possint cogitare, velle, loqui, facere, et inde videre, audire, gustare, odorare et sentire, quod vivum est modo facultas oriunda ex vita quae Deus, ab extra agente in illos secundum ordinem, et continue urgente ad ordinem; ex illa facultate est quod vivant in aeternum; et mortuum est illis ex malis et falsis oriundis ex amoribus illorum: inde est quod vita illorum ex amoribus illorum spectata non vita sit, sed mors; quare infernum in Verbo vocatur "mors", ac illi qui ibi vocantur "mortui."

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232