Bible

 

Exodus 27

Studie

   

1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.

2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære.

3 Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis.

4 Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei.

5 Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium.

6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis :

7 et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.

8 Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.

9 Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.

10 Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.

11 Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.

12 In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.

13 In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.

14 In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem :

15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.

16 In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.

17 Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.

18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.

19 Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies.

20 Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper

21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9726

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9726. ‘Et facies ei cribrum, opus retis’: quod significet sensuale, quod ultimum, constat ex significatione ‘cribri operis retis’ quod sit sensuale externum, ita quod ultimum vitae est apud hominem; et quia ultimum 1 ideo etiam circumcirca 2 altare positum erat 3 ; sensuale illud repraesentatum est per ‘cribrum’, quoniam id quasi cribrat et cernit primum illa quae intrant apud hominem, et sistuntur intellectui et voluntati, ita vera et bona; si sensuale ex bono est, tunc non admittit nisi bona, et vera quae ex bono, et tunc rejicit mala et falsa quae ex malo; sensuale enim 4 est ipsum perceptivum et sensitivum intellectualium 5 et 6 voluntariorum in extremis, prorsus ad illorum affectiones formatum. Quale id est, illustrari potest a permultis in corpore; ubivis in extremis corporis sunt reticulares formae et quasi cribra, quae alluentia e mundo cernunt convenientia admittendo 7 ex desiderio, et 8 disconvenientia rejiciendo 9 ex aversatione; tales formae exquisitissimae in ventriculo sunt, quae secundum desideria propter utilitates convenientia chyli in sanguinem admittunt, et secundum aversationem 10 propter damna, disconvenientia rejiciunt; cum sensuali, quod ultimum vitae hominis est, similiter se habet, sed hoc apud hominem 11 prorsus 12 deperditum est, ex causa quia id proxime mundo exstat, et ideo ultimum est quod regeneratur, et usque ad illud vix aliquis hodie regenerari potest; quale itaque apud hos sensuale illud est, videantur quae de illo prius n. 4009, 5077, 5081, 5084, 5094, 5125, 5128, 5580, 5767, 5774, 6183, 6201, 6310-6318, 6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6844, 6845, 6948, 6949, 7442 7645, 7693, 9212, 9216, ostensa sunt; ideo homo elevatur ab illo versus interiora a Domino, ut videat et capiat vera quae fidei et bona quae amoris. Sensuale autem, quod per cribrum opus retis circum altare: significatur, est Sensuale Divini Humani Domini, altare enim est repraesentativum Domini et cultus Ipsius ex bono amoris, n. 9714.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts est, .

2. circum

3. est

4. The Manuscript inserts hoc.

5. intellectualis et voluntaris

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript places this after desiderio.

8. The Manuscript deletes et, and inserts ac.

9. The Manuscript places this after aversatione.

10. aversationes

11. The Manuscript inserts hodie.

12. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.